Immagini della pagina
PDF
ePub

5

6

7

8

contendit. Tum Jugurtha, “patratis consiliis, postquam omnis Numidiæ potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans, timere populum Romanum, neque adversus iram ejus usquam, nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua, spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento multo legatos Romam mittit, quis præcepit, primum'uti veteres amicos muneribus expleant, deinde novos acquirant, postremo quæcunque possint largiundo parare, ne cunctentur.' Sed ubi Romam legati venere, et ex præcepto regis 'hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, uti ex maxima invidia in gratiam et favorem nobilitatis Jugurtha veniret, quorum pars spe, alii præmio inducti, singulos ex senatu ambiundo nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. Igitur ubi legati 6 satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus :

XIV. “Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi præcepit "uti regni Numidiæ tantummodo procurationem existimarem meam, ceterum jus et imperium ejus penes vos esse : simul eniterer domi militiæque quam maximo usui esse populo Romano ; vos mihi cognatorum, vos affinium loco ducerem : si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum.' ' Quæ quum præcepta parentis mei agitarem, Jugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissimus, contempto imperio vestro, Masinissæ me nepotem, et jam ab stirpe socium atque amicum populi Romani, regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, ' quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse a vobis auxilium petere, ac maxime deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem ; secundum, ea si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta * per se ipsa probitas est.

2

3

esse.

:

5

6

neque mihi in manu fuit, Jugurtha qualis foret, ad vos onfugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrimum est, cogor prius oneri

quam

usui Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt: familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit,

quo tempore magis fides ejus quam fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me, nepotem Masinissæ frustra a vobis auxilium petere.

Si 'ad impetrandum nihil causæ haberem præter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere, fama atque copiis potens, nuno deformatus ærumnis, inops, alienas opes exspecto, tamen erat majestatis populi Romani prohibere injuriam, neque pati cujusquam regnum per

scelus crescere. Verum ego his finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit; unde pater et avus meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Vestra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea injuria despecti estis. Eheu me miserum ! * Huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis, regnique participem fecisti, is potissimum stirpis tuæ extinctor sit? Nunquam ergo familia nostra quieta erit ? semperne in sanguine, ferro, fuga versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, jure omnia sæva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa ejecta est, læti pacem agitabamus; quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos jussissetis. Ecce autem ex improviso Jugurtha intoleranda audacia, scelere atque superbia "sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum ejus sceleris sui prædam fecit: post, ubi me iisdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum exspectantem in imperio vestro, sicuti videtis, ex

8

9

12

14

torrem patría, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem.

“ Ego sic existimabam, patres conscripti, ut prædican tem audiveram patrem meum, "qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxime tutos esse.' Quod in familia nostra fuit, præstitit, uti in omnibus bellis adesset vobis : nos uti per otium tuti simus, in vestra manu est, patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; 13 tertium, Jugurtham, beneficiis suis ratus est conjunctum nobis fore. Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? aut quo potissimum infelix accedam? Generis præsidia omnia exstincta sunt: pater, uti necesse erat, naturæ concessit; fratri, ' quem minime decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; affines, amicos, propinquos ceteros, alium alia clades oppressit: capti ab Jugurtha pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt; pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum moerore et luctu morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quæ aut amisi, aut ex necessariis adversa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, 15 quibus pro magnitudine imperii jus et injurias omnes curæ esse decet. Nunc vero exsul patria, domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo accidam, aut quos appellem ? nationesne an reges, qui omnes familiæ nostræ ob vestram amicitiam infesti sunt? an quoquam mihi adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima sint ? aut quisquam 1° nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit?

Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, 'ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne fædera nova acciperemus; abunde magna præsidia nobis in vestra amicitia fore ; si 17 huic imperio fortuna mutaretur, una occidendum nobis esse.' Virtute ac

6

19

dis volentibus, magni estis et opulenti, omnia *18 secunda et obedientia sunt; quo facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthæ parum cognita transversos agat, quos ego audio maxima ope niti, am bire, fatigare vos singulos,' ne quid de absente incognita causa, statuatis : fingere me verba, et fugam simulare, cui licuerit in

regno

manere.' Quod utinam illum, cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem hæc simulantem videam, et aliquando aut apud vos, aut apud deos immortales rerum humanarum cura oriatur: næ ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque præclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum graves ponas reddat. Jam jam frater animo meo carissime, quamquain tibi immaturo, et 20 unde minime decuit, vita erepta est, tamen lætandum magis quam dolendum puto casum tuum : non enim regnum, sed fugam, exsilium, egestatem et omnes has, quæ me premunt, ærumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala præcipitatus ex patrio regno, * rerum humanarum spectaculum præbeo, incertus quid agam, 22 tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam, cujus vitæ necisque potestas ex opibus alienis pendet.

Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset, neu vivere contemptus viderer, si defessus malis, injuriæ concessissem. Nunc neque vivere libet, neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, 24 per vos liberos atque parentes vestros, per majestatem populi Romani, subvenite misero mihi, ite obviam injuriæ, nolite pati regnum Numidiæ, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiæ nostræ tabescere.”

XV. Postquam rex finem loquendi fecit, legati Jugurthæ, largitione magis quam causa freti, paucis respondent:

Hiempsalem ob sævitiam suam ab Numidis interfectum : Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus

21

23

[ocr errors]

6

2

4

5

1

sit, queri, quod injuriam facere nequivisset : Jugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent, ac Numantiæ cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent. Deinde

utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur: fautores legatorum, præterea magna pars gratia depravata, Adherbalis dicta contemnere, Jugurthæ virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur. At contra pauci, quibus bonum et æquum divitiis carius erat, subveniundum Adherbali, et Hiempsalis mortem severe vindicandam' censebant: sed ex omnibus maxime * Æmilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiæ,

, honoris, divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. Is postquam videt "regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta libidine continuit.

XVI. - Vicit tamen in senatu pars illa, quæ vero pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit, 'uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Jugurtham et Adherbalem dividerent.' 'Cujus legationis princeps fuit

* L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul, C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis, acerrime victoriam nobilitatis in plebem exercuerat. Eum Jugurtha tametsi Romæ in inimicis habuerat, tamen accuratissime recepit: dando et pollicitando multa perfecit, uti famæ, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legatos eadem via aggressus, plerosque capit; paucis carior fides quam pecunia fuit. In divisione, * quæ pars Numidiæ Mauritaniam attingit, agro virisque opulentior, Jugurthæ traditur; illam alteram specie

quam usu potiorem, quæ portuosior et ædificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.

XVII. Res postulare videtur Africæ situm paucis exponere, et eas gentes, quibuscum nobis bellum aut amici

3

4

« IndietroContinua »