Ueber die condictiones ob causam und ueber causa und titulus im Allgemeinen

Copertina anteriore
Voigt und Guenther, 1862 - 849 pagine
 

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 784 - Quse fraudationis causa gesta erunt, cum eo qui fraudem non ignoraverit ; de his curatori bonorum, vel ei cui de ea re actionem dare oportebit, intra annum, quo experiundi potestas fuerit, actionem dabo. Idque etiam adversus ipsum, qui fraudem fecit, servabo.
Pagina 296 - Damus aut ob causam aut ob rem : ob causam praeteritam, veluti cum ideo do, quod aliquid a te consecutus sum vel quia aliquid a te factum est, ut etiamsi falsa causa sit, rcpetitio eius pecuniae non sit ; ob rem vero datur, ut aliquid sequatur, quo non sequente repetitio competit.
Pagina 475 - III 180. tollitur adhuc obligatio litis contestatione, si modo legitimo iudicio fuerit actum. nam tunc obligatio quidem principalis dissolvitur, incipit autem teneri reus litis contestatione; sed si condemnatus sit, sublata litis contestatione incipit ex causa iudicati teneri, et hoc est, quod apud veteres scriptum est ante litem contestatam dare debitorem oportere, post litem contestatam condemnari oportere, post condemnationem iudicatum facere oportere.
Pagina 135 - Cum in corpus quidem quod traditur consentiamus in causis vero dissentiamus, non animadverto cur inefficax sit traditio, veluti si ego credam me ex testamento tibi obligatum esse, ut fundum tradam, tu existimes ex stipulatu tibi eum deberi. Nam et si pecuniam numeratam tibi tradam donandi gratia, tu earn quasi creditam accipias, constat proprietatem ad te transire nee impedimento esse, quod circa causam dandi atque accipiendi dissenserimus, Julian, Dig.
Pagina 203 - ... tam is qui heres est, quam is qui putat se heredem esse : pro possessore is possidet qui sine causa aliquam rem hereditariam Vel etiam totam hereditatem, sciens ad se non pertinere, possidet. ideo autem adipiscendae possessionis...
Pagina 242 - Is quoque qui non debitum accepit ab eo qui per errorem solvit re obligatur. nam proinde ei condici potest si PARET EUM DARE OPORTERE, ac si mutuum accepisset.
Pagina 566 - Qui exceptionem perpetuam habet, solutum per errorem repetere potest. Sed hoc non est perpetuum; nam si quidem eius causa exceptio datur cum quo agitur, solutum repetere potest ut accidit in...
Pagina 767 - Ex furtiva causa filio quidem familias condici posse constat. an vero in patrem vel in dominum de peculio danda est, quaeritur. et est verius, in quantum locupletior dominus factus esset ex furto facto, actionem de peculio dandam. idem Labeo probat, quia iniquissimum est ex furto servi dominum locupletari impune.
Pagina 46 - ... 3 Si ad exhibendum actum fuerit, non sufficit, si exhibeat rem is cum quo actum est, sed opus est, ut etiam causam rei debeat exhibere, id est ut earn causam habeat actor, quam habiturus esset, si, cum primum ad exhibendum egisset, exhibita res fuisset : ideoque si inter moras usucapta sit res a possessore, nihilo minus condemnatur.
Pagina 432 - Mandatum, nisi gratuitum, nullum est, nam originem ex officio atque amicitia trahit; contrarium ergo est officio merces: interveniente enim pecunia res ad locationem et conductionem potius respicit.

Informazioni bibliografiche