Annalen

Copertina anteriore
Verlag nicht ermittelbar, 1896
 

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 88 - Exsequi sententias haud institui nisi insignes per honestum aut notabili dedecore ; quod praecipuum munus annalium reor , ne virtutes sileantur , utque pravis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit.
Pagina 137 - Neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus, quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, mails consultis animus dilaceretur.
Pagina 110 - ... quo magis socordiam eorum inridere libet, qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas; neque aliud externi reges, aut qui eadem saevitia usi sunt, nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.
Pagina 71 - Maecenatem aemulatus sine dignitate senatoria multos triumphalium consulariumquc potentia anteiit, diversus a veterum instituto per cultum et munditias copiaque et affluentia luxu propior. suberat tamen vigor animi ingentibus negotiis par, eo acrior, quo somnum et inertiam magis ostentabat.
Pagina 109 - Cassium laudavisse dicor, quorum res gestas cum plurimi composuerint, nemo sine honore memoravit. Titus Livius, eloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn. Pompeium tantis laudibus tulit ut Pompeianum eum Augustus appellaret; neque id amicitiae eorum offecit.

Informazioni bibliografiche