Rede für den dichter Archias...

Copertina anteriore
G. Freytag, 1904 - 21 pagine
 

Brani popolari

Pagina 6 - Qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, 20 quantum denique alveolo, quantum...
Pagina 10 - Romani fama celebratur. 22. Carus fuit Africano superiori noster Ennius; itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore.
Pagina 8 - Hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia ex doctrina et praeceptis et arte constare; poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu inflari. Quare suo iure noster ille Ennius "sanctos" appellat poe'tas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere com9 mendati nobis esse videantur.
Pagina 8 - sanctos" appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere com19 mendati nobis esse videantur. Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poe'tae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur?
Pagina 4 - Data est civitas Silvani lege et Carbonis si qui foederatis civitatibus adscripti fuissent, si tum, cum lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi.
Pagina 6 - Quaere argumenta, si quae potes; numquam enim hic neque suo neque amicorum iudicio revincetur. 12 Quaeres a nobis, Gratti, cur tanto opere hoc homine delectemur. Quia suppeditat nobis ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant. An tu existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus ; aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina...
Pagina 10 - Letters. 143 nostri in civitatem receperunt : nos hunc Heracliensem, multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum, de nostra civitate eiciemus? 23. Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer $ errat : propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus, exiguis sane, continentur.

Informazioni bibliografiche