Immagini della pagina
PDF
ePub

61 Neque enim tu, crede mi, imprudentem obrepseris.
66 Sed hoc animum advorte atque aufer ridicularia.

iam ordine omnia procedunt: cum Callicles commutandas esse uxores auctor esset, negat, ut par est, Megaronides se obtemperaturum: malle se malum, quod notum sit, tolerare: nam qui mores novae nuptae sint, nescire se: atque cum dixisset quid agam nesciam, satis opportune Callicles continuo subiicit, se operam daturum, ut amicus satis sciat, quid egerit 2). Igitur cum haud obscure malam fraudem se meditari professus esset, consentaneum est Megaronidem dicere, sedulo se curaturum, ne decipiatur. Versu 61 cum olim legeretur:

Namque enim tu credo mihi imprudenti obrepseris

(neque libri variant, nisi quod in Ambrosiano est TE CREDO MINPRVDENTEM), equidem scripsi:

Neque enim tu, crede mi, imprudentem obrepseris 3)

sive crede hoc, me imprudentem obrepseris malis. Non tamen dissimulabo aliquando me suspicatum esse, hunc ipsum versum tollendum esse, ut quemadmodum aliis in locis, ita etiam hic duplices versus eiusdem sensus iuxta fuerint positi, cum veteres critici diversis usi exemplaribus dubitarent, qui potius legendi essent. Poterat autem aliquis isto modo prioris versus sententiam explicare: conferas quae Gellius XVII. 2, 24 dixit, ubi ex Claudii Quadrigarii Annalibus haec verba adscripsit: Cominius qua ascenderat descendit atque verba Gallis dedit. 'Verba, inquit, Cominium dedisse Gallis' dicit, qui nihil quicquam cuiquam dixerat: neque eum Galli, qui Capitolium obsidebant, ascendentem [aut descendentem] viderant: sed 'verba dedit' haud secus posuit, quam si tu dicas latuit atque obrepsit'. Verum utra ratio praestet, viderint alii.

2) Haut nescias scripsit Ritschelius ex coniectura, in Ambrosiano est HAVT .. SCIAS, in reliquis libris haud scias, Fleckeisenus vero ipsum illud haud nescias in codice palimpsesto legi testatur.

3) Atque Acidalius quoque coniecit: Neque enim tu, crede, mihi imprudenti obrepseris, Ritschelius vero Nempe enim tu, credo, me imprudentem obrepseris scripsit.

XI.

[De pronuntiatione Plautina]*).

Plautinae fabulae, cum iam olim ab histrionibus et grammaticis, III qui poetae egregii monumenta adornare et emendare studuerunt, variis modis passim interpolatae et corruptae sint, tum temporis decursu per librariorum negligentiam, inscitiam, temeritatem multo etiam magis sunt deturpatae, ut plurimis locis a germana specie prorsus degeneraverint. Varia haec menda librorum fide propagata cum nostri homines pro viribus tollere conati sint, multa quidem praeclare in integrum restituerunt; at haud ita paucis locis Plautinum sermonem non minus audacter aut perperam interpolaverunt, quam ignavissimi librarii, quos solent fastidiose spernere. Quod si liber aliquis manuscriptus Plautinas fabulas exhiberet, quemadmodum a nostris criticis emendatae feruntur, continuo omnes librum crassa Minerva interpolatum nullaque fide dignum esse dictitarent: nunc criticorum divina ingenia admirantur ac summis laudibus ferunt, et quamvis fortasse concedant etiam nunc superesse quaedam dubia aut impedita, tamen pleraque omnia felicissimo successu in integrum restituta et egregiis inventis perpolita esse affirmant.

Etenim qui antiquas fraudes sollertissime rimantur, saepenumero noviciis magistrorum decretis sine ullo delectu fidem habent: qui omnia etiam quae certissima sunt addubitant, iidem inania commenta religiosissime colunt, et cum a veteris superstitionis vinculis sese aequalisque liberavisse glorientur, rursus in aniles nugas relabuntur. Ex homine simiam fieri, id quod quotidie reapse accidere videre licet, negant: homines olim ex simiis prognatos esse facile credunt, generosa hac prosapia superbi et quantum labentibus annis genus humanum suapte natura ac virtute profecerit, prae se ferentes. Nulla autem superstitio magis est perniciosa magisque remoram facit rebus humanis, quam quae ementito profectus nomine in mentes se insinuat. Credula hominum natio, ac plerique multo facilius falsis quam veris fidem habent, praesertim hoc saeculo, ubi etiam in litteris artibusque liberalibus merces non tam sua virtute commendantur, quam vanis praeconiis vendibiles sunt. Sed tamen ea est veritatis vis, ut semper tandem aliquando vel ex densissimis tenebris emergat et opinionum commenta deleat.

*) [Index scholarum in universitate litteraria Fridericiana Halensi cum Vitebergensi consociata per aestatem anni MDCCCLXVI · habendarum.]

[ocr errors]

Ut omnino in rebus humanis, ita in arte critica factitanda duplex ad errorem est proclivitas. Qui hebete sunt ingenio, mira religione codicum auctoritatem sectari solent, omnesque librorum sordes ac vel apertissima menda non minore temeritate tuentur, quam alii, quibus fervidior est naturae impetus, corrupta pariter atque sana levissimis coniecturis sollicitant: utrisque enim parilis est audacia ad quidvis sive credendum sive addubitandum. Nos, qui semper quantum fieri potuit cavere studuimus ne quid nimis, etiam in Plautinis fabulis emendandis IV hanc mediocritatem sedulo secuti sumus atque aliis commendavimus, quamvis haud ignari hanc modestiam pariter utrisque odiosam esse. Sed importunorum hominum insolentiam neque mirantes neque morantes iter institutum tenebamus, non tam nostri fiducia, quam recti conscientia freti. Neque spes fefellit fore, ut etiam alii missa tam superstitiosa errorum defensione quam perversa coniecturarum levitate libere sed caute agendum esse nobis largirentur. Velut cum critici nuper fere omnem hiatus asperitatem ex Plautinis fabulis expellere conati sint, equidem semper his adversatus sum, quod qui scholis meis usi sunt, satis norunt. Sane Brixius vir doctissimus in prolegomenis ad Trinummum p. 20 etiam nunc tenet, a caesura senariorum iambicorum hanc licentiam procul habendam esse, gravia sibi in promptu esse argumenta dicens, quae vellem a Brixio explicata esse; nihil dum causae video prolatum esse, cur senarius iambicus a septenarii trochaici aut aliorum. versuum societate hac quidem in parte sit segregandus; nam quae Ritschelius in prolegom. p. CXCV de discrimine caesurae et diaeresis scripsit, omnino improbanda sunt, nisi forte quis etiam ex heroicis versibus et similibus omnem hiatum, qui in caesura admissus est frequentissime, velit expellere 1). At alii his interpolationibus, quibus elegantia sermonis Plautini haud raro pessumdatur, naviter adversati sunt, velut Guilelmus Studemund, E. Benoist Massilitanus), et qui diligentissime nuper omnem hunc locum pertractavit Andreas Spengel Monacensis, vir doctrina, iudicio, ingenio insignis, in libro quem nuper edidit de Plautinis fabulis emendandis). Amplam materiam trifariam

1) Lehrsius in secunda editione Quaestionum epicarum non solum collaudat criticorum sedulitatem, qui Plautinas fabulas ab hiatus vastitate purgare studuerint, sed maiorem etiam severitatem commendat. Hoc illud est, quod supra dixi. [Iuvenies eum locum quem B. intelligit in Addendis alterius Aristarchi editionis.]

2) Lettre à Monsieur Egger sur diverses passages de l'Aulularia, Lyon 1865, qui quod scripsit p. 11 codicem B, cuius collatione nova usus est, in Captivorum argumento [1] exhibere Bothianam coniecturam: Captust in pugnad Hegionis filius, haud dubie deceptus est negligentia eius, qui hunc codicem denuo contulit.

3) T. Maccius Plautus: Kritik, Prosodie, Metrik von A. Spengel. Gottingae 1865.

[ocr errors][ocr errors]

divisit: et prima quidem in parte multos locos corruptos acute eleganterque emendavit, item in tertia parte, ubi quae ad metricam rem spectant subtiliter examinavit, in plerisque plane assentior viro doctissimo at in iis, quae de syllabarum natura disputavit, quamquam etiam hic multa scite et vere animadversa sunt, (quae quoniam ipse magna ex parte prorsus eodem modo explicare solitus sum, singulatim percenseri non est opus)), tamen de aliis seorsim sentio; de quibus quid mihi videatur libere, ut meus est mos, dicam: neque vero licet nunc locum difficilem et late patentem omni ex parte illustrare, sed pauca quaedam decerpam.

In hac quoque parte rationem, quam sequitur Spengelius, omninoprobo: namque ipse eandem semper viam tenui: quare in plerisque locis, quos a criticorum nostrorum suspicionibus defendere studet, ei prorsus assentior; sed dum verba ad numerorum legem accommodare studet, non omnes ubique videtur veritatis notas persecutus esse: itaque hic saepius mihi a Spengelii | iudicio recedendum est. Est autem hic V locus omnium difficillimus: nam etiam ubi exemplorum idoneorum numero satis constat, verba integra et labis immunia esse, omnibus momentis examinatis saepe ambigimus, quemadmodum veteres Latini vulgo haec verba enuntiare soliti sint. Itaque non est mirum, si passim aut linguam Latinam aut versuum numeros vitiant nostri homines, qui comicorum poetarum fabulis operam navant. Ac ne Spengelius quidem, quamvis caute ac prudenter agere solet, plane immunis est ab utroque errore: velut quod censet in verbo pudet mediam litteram d intercipi posse, mihi quidem omnino improbabile videtur: potius demta est novissima littera t, id quod congruit cum consuetudine sermonis rustici Latini ac simillimis exemplis confirmatur: item quod compluribus locis, ut refractaria poetae verba cum numeri legibus conciliaret, existimat comicos poetas Latinorum in primore versu subinde pedem integrum iambum, qui trium est temporum, loco syllabae longae, quae duorum est temporum, admisisse, hoc quoniam in hoc certe versuum genere rhythmicae artis legibus planissime adversatur, procul est habendum: alia igitur sive enuntiatio vocabulorum sive medicina his locis circumspicienda.

Etiam qui maxime cavet, tamen nonnunquam falsa specie decipitur: facile quidem quilibet animadvertit, si quando sermo Plautinus

4) Velut quae de pronominibus mihi, tibi, sibi exposuit, (nisi quod novissimam syllabam a principio brevem fuisse contendo), de vocula frustra, alia id genus non possum non comprobare. De nonnullis aliquantum dissidet meum iudicium, velut existimavi Plautum et si quidem, quandō quidem, et ubi usus erat siquidem, quandoquidem iq' Ev dixisse: sed fortasse Spengelii sententia probabilior.

non congruit cum versus lege, sed qua parte laboret enuntiatio, non animadvertunt. Ritschelius (Proleg. p. CXXXII seq.) intellexit, haud paucos versus negotium facessere, in quibus vocabulum omnis legitur: has difficultates credidit facili negotio expediri posse, si sumatur omnis etiam correpta syllaba priore enuntiatum esse, id quod iam antea Bentleius censuit; sed hoc qui sumit, eum oportebat ostendere natura brevem esse vocalem o; nam si longa fuit, non magis licuit corripi, quam crebra aut Africa, quamquam Fleckeisen etiam talia, quae non sunt ferenda, admisit. Equidem credo o in hoc vocabulo breve esse (veriloquium opertum alibi aperiam), sed Latinos poetas non magis ausos esse hanc syllabam corripere, quam somnus, si discesseris ab uno Ausonio Profess. Burd. 6, 50:

Quam fatiloquo dicte profatu
Vatis Horati: nihil est ab omni
Parte beatum.

quo loco poterat Ritschelius commode uti ad suum decretum stabiliendum. Assentior igitur Spengelio, qui huic decreto adversatur, neque tamen prorsus eo modo, qui illi placuit, has difficultates expediendas esse censeo. Etenim est ubi offensio, quae inest in versu, ab ipsa hac voce omnis repetenda sit, velut omnium: nec tamen prima syllaba breviter dicitur, sed i obmutescit ac plane de medio tollitur: etiam Ritschelius largitur hoc nonnullis locis admitti posse, sed quod ea in re versuum genera maximi momenti esse censet, fallitur: nolim enim componi cum genitivo illo omnium synizesis exempla, velut otium, filio, quo paralogismo facile decipitur imperita multitudo, sed equidem tueri soleo hanc licentiam ut par est aliorum genitivorum exemplis, qui itidem variari solent, velut partum et partium alia id genus. Poterant comici poetae ad eundem modum etiam omnia duabus syllabis enuntiare, quod ne elegantiores quidem poetae fugiunt, vide quae Lachmannus de ea re monuit ad Lucretium p. 72, sed desidero certa exempla, nam apud Terentium Hec. V. 4. 27 [867] lectio nimis incerta: trisyllabum est in Plautinis versibus [Rud. 1100 et Trin. 655]:

Omnia ego ista, quae tu dixti.

Omnia ego istaec facile patior.

VI in quibus etiam Ritschelius [in proleg. ad Trin. p. CXXXIV] productam syllabam tuetur, sed non recte versus hos metitur, quos a dactylo inchoari existimat, cum anapaestus in secunda sit sede, nam pronuntiandum est ego 'sta et ego 'staec. Igitur si ab uno genitivo omnium discesseris, ubi i eximitur, in ceteris locis, ubi omnis priore syllaba correpta dictum esse censent, offensio in finitimis vocabulis inest, estque alia aliorum exemplorum ratio, velut [Mil. Glor. I. 1, 55 et Cist. V. 1]:

« IndietroContinua »