Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

tamen ut generis eiusdem sint elaboravimus erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes, qui Attice volent dicere. Contra qui suo confisi ingenio altius se sustulerunt, ii quae minus commode et decore a Graecis poetis facta esse videbantur, immutabant et corrigebant, quemadmodum exempli gratia Pacuvius in Niptris extremis versatus est: nam cum Sophocles Ulissem vulneratum graviter ingemiscentem et muliebri propemodum ritu illacrimantem fecisset, id Romanus poeta viro forti et constanti non satis dignum esse censuit, itaque totum illum locum aliter conformavit, vid. Cic. Tuscul. Quaest. II. 21, 49. Est vero etiam medium quoddam iter. Namque equidem existimo tragicos Latinos eadem plane ratione usos esse in tragoediis scribendis qua comicos: quemadmodum enim comici, praecipue Terentius, ubi Graecorum aliquam fabulam elegerunt, quam sequerentur, etiam aliunde ex comoedia, cui simile erat argumentum, quaedam petiverunt, ita etiam Ennium, Attium, Pacuvium Graecas tragoedias contaminavisse, ut hoc utar verbo, existimo. Quid quod etiam postea Latini poetae eandem fere rationem secuti sunt: nam Virgilius quidem in eclogis, ubi ad Theocriti exemplum se componit, Graecis exemplaribus similiter usus esse deprehenditur. Est autem illud ex ipso Romanorum ingenio repetendum, qui cum rerum potissimum varietate et copia delectarentur, simplicitatem illam argumenti, quae in plurimis Graecarum litterarum monumentis reperitur, quaeque a Graecis poetis ingeniosissime est exornata, spernebant: itaque Latini poetae, ut popularium studiis satisfacerent, rerum plurimarum enarrationem maxime sectabantur. Multo autem magis id in tragoedia usu venit, quam in comoedia, quoniam chori partes imminutae sunt, quamquam non penitus sublatae, uti nuper quoque homines quidam docti, pravo decepti errore, existimant. Sed quae de tragoediarum contaminatione dixi, cum a nullodum sint animadversa, quod sciam, accuratiorem requirunt expositionem, quam quae in hunc satis arctum locum cadat. At exemplo certe aliquo sententia firmanda est, ne videar temere coniecisse. Ennii Iphigenia ad Euripidis exemplum est composita, id quod satis superque docent reliquiae huius tragoediae. Ita haec 3) ex Agamemnonis et senis famuli diverbio [fr. I. 244 Vahl.]:

AG. Quid nocti' videtur in altisono

Coeli clipeo? SEN. Temo superat
Stellas sublime etiam cogens

Atque etiam noctis iter.

componas cum Euripidis versibus Iphig. Aul. 6:

3) Leguntur ap. Varronem de L. L. VII. 73. V. 3, Festum

p. 339.

ΑΓ. Τίς ποτ ̓ ἄρ ̓ ἀστὴρ ὅδε πορθμεύει;
ΠΡ. Σείριος, ἐγγὺς τῆς ἑπταπόρου
Πλειάδος ἄσσων ἔτι μεσσήρης.

et illa Enniana [Iph. II. 248 V.]:

Procede: gradum proferre pedum
Nitere: cessas, o fide senex?4)

cum Euripideis v. 138:

ΑΓ. Αλλ' 79' ἐρέσσων σὸν πόδα, γήρα

Μηδὲν ὑπείκων. ΠΡ. Σπεύδω, βασιλεῦ.

Porro ex Menelai et Agamemnonis controversia [Iph. VI. 262 V.] haec:
AG. Quis homo te exsuperavit usquam gentium impudentia!
MEN. Quis te autem malitia? 5)

XIII cum Euripideis v. 327:

ΑΓ. Ποῦ δὲ καλαβές νιν; ὦ θεοί, σῆς ἀναισχύντου φρενός.
ΜΕΝ. Προσδοκῶν σὴν παῖδ ̓ ἀπ ̓ Ἄργους, εἰ στράτευμ ̓ ἀφίξεται.
ΑΓ. Τί δέ σε τἀμὰ δεῖ φυλάσσειν, οὐκ ἀναισχύντου τόδε;
ΜΕΝ. Ὅτι τὸ βούλεσθαί μ ̓ ἔκνιζε· σὸς δὲ δοῦλος οὐκ ἔφυν.
Menelaus me obiurgat? id meis rebus regimen restitat.")

compares cum v. 331:

Οὐχὶ δεινά; τὸν ἐμὸν οἰκεῖν οἶκον οὐκ ἐάσομαι *).

et [fr. VIII. 265 V.]:

Ego proiector, quod tu peccas; tu delinquis, ego arguor?

[blocks in formation]

Pro **) malefactis Helena redeat, virgo pereat innocens?
Tua reconcilietur uxor, mea necetur filia? 7).

4) Festus p. 249 ed. Mueller, ubi tantum haec leguntur: Procede... cessas. Sed cum apud Interpret. Virgil. a Maio editum ad ecl. 5, 88 [Schol. Veron. p. 72 ed. Keil.] legatur: ut ait Ennius in Iphigenia: gradum proferre pedum nitere cessas o fid... haec redintegravi.

5) Cicero Tusc. Disput. IV. 36, 77: ira vero, quamdiu perturbat animum, dubitationem insaniae non habet, cuius impulsu exsistit etiam inter fratres tale iurgium: Quis homo... quis autem malitia te (recte Bouherius Quis te a. m. correxit; [Quis tete autem scr. O. Ribbeck.]): nosti quae sequuntur, alternis enim versibus intorquentur inter fratres gravissimae contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse etc. Apparet ex his Agamemnonis et Menelai esse hoc iurgium, itaque non dubitavi ad Ennii Iphigeniam referre, cum Bothius Attii Atreo vindicavisset.

6) [Est hoc fr. VII. Iph. v. 264 ap. Vahlen.] Legitur apud Rufinianum de Figuris [§ 11, p. 205 Ruhnk. Rhet. Lat. p. 41, 28 Halm.] ubi recte Bentleius restitat pro restat correxit, eadem forma usus est Ennius in Satiris apud Nonium p. 100 ed. Gerlach v. obstringillant [v. 5 V.].

[*) las tué Nauck. scripsit.]

[**) Sic tacite correxit Bergk. Vulgo: arguor pro.]

7) Legitur ap. Rufinianum de Figuris [§ 37, p. 222 Rhunk. Rhet. Lat. p. 47, 16 Halm.]: syncrisis sive antithesis, comparatio rerum atque personarum inter se

omnino congruunt cum Euripide v. 384 et 396:

Εἶτ ἐγὼ δίκην δῶ τῶν κακῶν ὁ μὴ σφαλείς;

Τἀμὰ δ ̓ οὐκ ἀποκτενῶ ἐγὼ τέκνα· καὶ *) τὸ σὸν μὲν εὐ
Παρὰ δίκης **) ἔσται, κακίστης εὐνίδος τιμωρία,

Εμὲ δὲ συντήξουσι νύκτες ἡμέραι τε δακρύοις,

Ανομα δρῶντα κοὐ δίκαια παϊδας, οὓς ἐγεινάμην.

Deinde ubi Menelaus iam placabiliorem animum ostendit, haec ad Aga-
memnonis orationem pertinent [fr. XI. 271 Vahl.]:
Plebes in hoc regi antestat loco: licet
Lacrumare plebi, regi honeste non licet 8).

quod est apud Euripidem v. 446 non dissimile:
Ἡ δυσγένεια δ ̓ ὡς ἔχει τι χρήσιμον.
Καὶ γὰρ δακρύσαι ῥᾳδίως αὐτοῖς ἔχει,
Απαντά τ ̓ εἰπεῖν τῷ δὲ γενναίῳ φύσιν
Ανολβα ταῦτα.

Denique quae Iphigenia dicit [fr. XIV. 278 V.]:

Acheruntem obibo, ubi mortis thesauri obiacent 9),

ea non tam composuerim cum Euripidis versibus 1502, quod Columna fecit,

Ἔθρεψας ̔Ελλάδι με φάος;

Θανοῦσα δ ̓ οὐκ ἀναίνομαι.

namque ibi Iphigenia cum choro mulierum loquitur, alium autem fecit chorum Ennius, ut continuo apparebit, sed potius, id quod Hermannus proposuit, cum v. 1375:

Κατθανεῖν μέν μοι δέδοκται· τοῦτο δ ̓ αὐτὸ βούλομαι
Εὐκλεῶς πράξαι.

quamquam omnino incertum, num haec ad Euripidis similitudinem
expressa sint. Videtur autem ad eundem hunc locum [est Iph. fr. XVI.
ap. Vahl.] pertinere quod est apud Ciceronem Tusc. Quaest. I. 48, 116:
Iphigenia Aulide duci se immolandam iubet, ut hostium sanguis eli-
ciatur suo, quae videntur ex ipsa hac Ennii tragoedia petita esse.
Quamquam autem habent aliquam similitudinem cum Euripideis v. 1484:
ὡς ἐμοῖσιν, εἰ χρεών,
Αἵμασι θύμασίν τε
Θέσφατ ̓ ἐξαλείψω,

contrariarum, ut: Ego proiector etc. Verum haec non continuo se excipere docet Euripidis locus.

[*) κου correxit Lenting., idque recentiores editores receperunt.]

[**) δίκην scripserunt cum Porsono recentiores.]

8) Legitur ap. Hieronymum Epitaph. Nepotiani [p. 598 Mign.].

9) Exstat apud Festum v. ob [p. 201 M.]

XIV tamen ille quidem locus, quod modo dixi, non videtur ab Ennio exFortasse in extrema fabula Iphigenia haec dixit:

pressus esse.

Acheruntem obibo, ubi mortis thesauri obiacent,

Ut hostium eliciatur sanguis sanguine.

nam Cicero sententiam poetae, non ipsa verba servavit.

Apparet ex his, si ab ultimo loco dicesseris, Ennium ad Euripidis exemplum se composuisse eo pacto, quo Latini poetae solent, ita ut non tam verba, quam sensa Graeci tragici reddiderit. At vero in Ennii Iphigenia alia leguntur, quae nullo pacto conciliari possunt cum Euripidis fabula: neque vero quis hoc obiiciat, Euripidis Iphigeniam, quam nos legimus, adeo immutatam esse, ut plane discrepet ab ea, qua Ennius usus est. Et magna quaedam diversitas iam in eo cernitur, quod Ennius chorum longe alium fecit, quam Euripides. Apparet hoc ex Gellio N. A. XIX. 10, 12: atque ibi Iulius Celsinus admonuit in tragoedia quoque Enni, quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis magis contaminari solitum, quam enarrari. Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius tragoediae choro inscriptos esse hos versus legimus (corrigas in eius tragoedia):

Otio qui nescit uti, plus negoti habet,

Quam cui est negotium, in nullo negotio.

Nam cui quod agat institutum'st, is negotium

Id agit, studet, ibi mentem atque animum delectat suum.
5. Otioso in otio animus nescit quid velit.

Hoc idem'st: hem, neque domi nunc nos nec militiae sumus:
Imus huc, hinc illuc, cum illuc ventum'st, ire illinc lubet.
Incerte errat animus: praeter propter vita vivitur 1o).

Hos versus [Iph. IV. 252 V.] a mulieribus Chalcidicis abhorrere manifestum est, milites vero Achivos optime decent. Et Euripidem quidem

10) Ita corrigendus est hic locus, qui frustra homines doctos exercuit, qui conati sunt haec omnia pariter in septenarios trochaicos redigere, at quinque versuum priorum singularis est numerus, isque chori carmini convenientissimus:

[ocr errors][merged small]

iam sequuntur septenarii. V. 1 scripsi negoti, vulgo negotii. V. 2 cui correxi, quod non eliditur, vulgo cum, deinde legebatur in negotio, scripsi in nullo negotio idque separavi a praegressis verbis, addito praeterea vocabulo nullo, quod librariorum errore invectum est in versum subsequentem, ubi scribebatur: nullo negotio, at cod. Palat. palimps. ap. Maium ad Fronton. ed. Rom. p. 344 in illo negotium exhibet, itaque emendavi is negotium. V. 4 studet, ibi mentem, sic distinxi, vulgo studet ibi, mentem, quamquam erit fortasse, qui malit studet id. - V. 5 hem scripsi, Pal. em, vulgo prorsus deest.

ipsum chorum mulierum induxisse, de hac re nemo iam opinor dubitabit. Num igitur suo ingenio Ennius haec immutavit, quod militarem chorum Romanorum moribus melius convenire crediderit? Verum hoc quidem, non tamen eo progressus unquam videtur Ennius, ut cum apud Euripidem Achilles dicat v. 812:

Γὴν γὰρ λιπὼν Φάρσαλον ἠδὲ Πηλέα

Μένω 'πὶ λεπταῖς ταισίδ ̓ Ευρίπου πνοαῖς,
Μυρμιδόνας ἴσχων· οἱ δ ̓ ἀεὶ προσκείμενοι
Λέγουσ· Ἀχιλλεῦ, τί μένομεν; ποῖον χρόνον
Ἔτ ̓ ἐκμετρῆσαι χρὴ πρὸς Ιλίου στόλον;
Δρὰ δ', εἴ τι δράσεις, ἢ ἅπαγ' οἴκαδε στρατόν,
Τὰ τῶν Ἀτρειδῶν μὴ μένων μελλήματα.

his uteretur et sua sponte ista novaret.

Quin potius tragicum existimo id fecisse, quod comicos egisse saepissime constat inter omnes. Atque mihi quidem videtur ex Sophoclis Iphigenia haec petiisse, ubi similiter aliquis de otio diuturno conqueritur fr. 288 ed. Dind.:

Τίκτει γὰρ οὐδὲν ἐσθλὸν εἰκαία σχολή.

Θεὸς δὲ τοῖς ἀργοῦσιν οὐ παρίσταται.

quae iam olim [1833] in commentat. de Soph. fragm. p. 15 conieci Ennio obversata esse. At sunt etiam alia in Ennii Iphigenia, quae ex eodem fonte hausta existimo. Huc pertinet maxime ille versus, quem Auctor ad Herenn. III. 2, 34 affert: cum verborum similitudines imaginibus exprimere volemus, plus negotii suscipiemus et magis ingenium nostrum XV exercebimus. Id nos hoc modo facere oportebit:

Iam domuitionem reges Atridae parant. [Est fr. X. 270 ap. Vahl.]

In primo loco constituere oportet manus ad coelum tollentem Domitium, cum a Regibus Marciis loris caedatur. Hoc erit: Iam domuitionem reges. In altero loco subornare Aesopum et Cimbrum in Iphigenia agentes Agamemnonem et Menelaum. Hoc erit: Atridae parant*), quae ad Ennii tragoediam referre non dubito. Ex his autem coniicio in Ennii fabula, postquam militum chorus de nimio otio conquestus erat, in concione populi haec dixisse aut Calchantem aut Ulissem. Nam ea quae Euripides significat tantum, ut v. 495, ubi Menelaus dicit: Ἴτω στρατεία διαλυθεῖσ ̓ ἐξ Αυλίδος,

et deinde Agamemnon obiicit v. 518:

Κάλχας ἐρεῖ μαντεύματ' Αργείων στρατῷ.

et maxime v. 524:

[*) Tacite hunc locum sic restituit Bergkius. Alii alia tentaverunt, cf. Vahl.

p. 122 sq.]

« IndietroContinua »