Immagini della pagina
PDF
ePub

Τὸ Σισύφειον σπέρμα πάντ ̓ οἶδεν τάδε

Οὐκοῦν δόκει νιν στάντ ̓ ἐν Αργείοις μέσοις

Λέξειν & Κάλχας θέσφατ ̓ ἐξηγήσατο,

Καμ ̓ ὡς ὑπέστην θύμα, κατα ψεύδομαι
Αρτέμιδι θύσειν.

ea Ennius, Sophoclem ut opinor secutus, repraesentavit in scena: ille

autem versus:

Iam domuitionem reges Atridae parant

exordium fuerit orationis, quam Calchas, sive quod probabilius puto, Ulisses habuit, indignabundus et graviter ira commotus in Agamemnonem: nam quod rhetor dicit: iam primo loco constituere oportet manus ad coelum tollentem Domitium, id ipsum histrionem, cum hunc versum recitaret, in scena fecisse consentaneum est. Porro ex Achillis oratione locum aliquem servavit Cicero de Republ. I. 18, 30: cuique contra Galli studia disputanti in ore semper erant illa de Iphigenia Achillis:

Astrologorum signa in coelo quaerit*), observat, Iovis

Cum capra aut nepa aut exoritur nomen aliquod beluarum **). Quod est ante pedes, nemo spectat: coeli scrutantur plagas. quemadmodum ille locus [fr. XIII. 275 Vahl.] a Maio est correctus. Haec autem Achilles in Calchantem dicit, vatum omnem et astrologorum detestatus artem: et Euripideus quoque Achilles similiter in vaticinantium machinas invehitur v. 955:

Πικροὺς δὲ προχύτας χέρνιβάς τ' ἐνάρξεται
Κάλχας ὁ μάντις. τίς δὲ μάντις ἔστ ̓ ἀνήρ,
Ὃς ὀλίγ ̓ ἀληθῆ, πολλὰ δὲ ψευδῆ λέγει
Τυχών· ὅταν δὲ μὴ τύχῃ, διοίχεται;

Verum totum hunc locum de Sophocle transtulisse videtur Ennius. Denique ex Cly taemnestrae et Agamemnonis colloquio videtur ille versus petitus esse, quem adhibet Servius ad Virg. Aen. I. v. 52:

Quae nunc abs te sunt vastae et viduae virgines.

quibus nihil simile in Euripidea tragoedia legitur. Omnino autem prudenter fecisse censendus est Ennius, quod ea, quae Euripides obiter tantum attigit, cum a prioribus poetis occupata essent, ea supplevit et spectanda exhibuit popularibus suis.

IV.

Festi lexicon qua ratione sit concinnatum, primus perspexit Odofredus Muellerus, maximique illud est momenti, quod animadvertit

[*) Quid sit cod., unde quaesit coni. Heinrich.]
[**) lumen pro nomen et beluae coni. Heinrich.]

saepius insertas esse Catonianas glossas et Plautinas, item collectanea de iure augurali, in quibus quidem disponendis, ut par est, primae fere tantum litterae ratio habetur. Qua observatione qui volet uti, is poterit non pauca, quae apud Festum scriptoris nomine non addito leguntur, ad suum referre auctorem. At latius etiam patet, quod Müllerus scite animadvertit: namque etiam Enniana vocabula videntur similiter inserta esse. Documento est locus p. 198, ubi primum sub Voce obsidio ex Ennii Telamone et ex alia eiusdem poetae tragoedia versus offeruntur, deinde sub voce orare ex Annalium lib. I. versus longus, porro s. v. Osci hemistichium Ennii de muris rem gerit Opscus, denique sub voce ob Enniana alia proponuntur. Apparet in his nullum litterarum ordinem servatum esse, neque magis | id factum est in iis, XVI quae sequuntur, ubi eodem modo ex Gracchi et Catonis orationibus multa exempla proferuntur. Hac observatione uti possumus, ut alia Ennio vindicemus. Sic p. 189 legitur: obigitat antiqui dicebant pro ante agitat, ut obambulare. Obinunt, obeunt. Obiurare... . . antiqui pro aditu ponebant, ut est in .... Penthesilea: Formidabant obiurare. Ennius quantopere frequentaverit praepositionem ob, carminum reliquiae docent, itaque facile quis coniiciat haec ex Ennio petita esse, et primam quidem glossam refero ad Ennii versum ex Satiris lib. II. [v. 5 ap. Vahl.], quem Nonius p. 100 ed. Gerlach servavit:

Restitant, occurrunt, obstant, obstringillant, obigitant.

....

ita enim legendum est, codd. ovagitant, minus recte Mercerus obagitant, neque probo quod olim conieci obvagitant. Altera autem glossa obinunt plane cum Enniano sermone congruit, ita est in Annalibus [157 V.] ap. Fest. p. 229:

Prodinunt famuli, tum candida lumina lucent.

et ex eodem p. 286:

redinunt In patriam [Annal. 466 V.]

ubi praeterea addit: item prodinunt, ferinunt pro prodeunt, feriunt. Itaque fortasse etiam Ennii est, quod p. 80 legitur: explenunt, explent. Iam tertia glossa plane est confusa cum alia, quae ex parte excidit. Cum autem apud Paulum legatur: obiurare iure iurando obstringere. Obitu dicebant pro aditu, apparet non solum versus transponendos esse, sed etiam excidisse versum integrum, itaque legendum:

Obinunt, obeunt | Obiurare dicebant pro iu-
(reiurando obstringere, ut est in . . . . .)
Penthesilea: 'Formidabant obiurare'. || Obitu
Antiqui pro aditu ponebant, ut est in . . .

At quamquam Penthesilea Ennii nusquam laudatur et omnino ignota est tragoedia, tamen coniicio Ennii nomen substituendum esse.

Aliud exemplum animadvertisse mihi visus sum p. 261, ubi primum adverbium quamde pluribus Ennianis exemplis illustratur: nam verba corrupta: tamen huius in primo recte iam dudum emendata sunt: tum Ennius in primo; deinde pergit Festus: quam mox, significat quam cito, sed si per se ponas, mox, significabit paulo post vel postea. quae refero ad Ennii versum ap. Cic. de Div. I. 48 [Annal. 87 Vahl.]: Exspectant veluti, consul cum mittere signum

Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,

Quam mox emittat pictis ex faucibus currus.

ita enim omnino legendum [cum cod. Erl.], alii male qua mox. Quod subiungit Festus: quatere suspensum et vicinum rei alicuius motum significat, non ut Verrius putat, ferire, ut interdum concutere, cum id ipsum verbum concutere ex praepositione, quae est con, et quatere sit compositum. Quassare autem est saepe quatere. Enniana enim sunt haec vocabula, ut docet versus apud Macrobium VI. 1, 22 [Annal. 281 V.]: Consequitur, summo sonitu quatit ungula terram.

et ibid. c. 3, 3 [Annal. 435 V.]:

Semper abundantes hastas frangitque quatitque et obscurus versus ib. VI. 1, 54 [Annal. 192 V.]:

Balantum pecudes quatit, omnes arma requirunt.

intelligitur autem ex his, qui factum sit, ut Verrius idem esse diceret, quod ferire. Porro cum Festus concutere comparat, videtur ante oculos habuisse versum, quem eodem loco Macrobius exhibet [Annal. 420 V.]: It eques et plausu cava concutit ungula terram.

Denique quassare petitum est opinor ex illo versu apud Macrob. VI. 3, 8 [Annal. 506 V.]:

Celso pectore, saepe iubam quassat simul altam. Porro vindicaverim Ennio, quae leguntur in glossa proxima [p. 261 M.]: Querquetulanae virae putantur significari nymphae praesidentes querceto virescenti, et quae seqq. Denique Ennianum est, quod in glossa, quae sequitur, legimus: ques antiqui dixerunt, inde declinatum remanet dativo casu quibus, nam qui adhuc item quis facit, ut isti istis, illi illis. Conferas Ennii versum ap. Varron. de L. L. VII. 71 [ex inc. Sat. libris fr. VIII. 43 V.]:

decem coclites, ques montibu' summis Rhipaeis fodere.

XVII Transeo ad alium locum, qui est ap. Festum p. 298 [Annal. 515 V.], ubi primum in voce surus, Ennius in Annalibus legitur, deinde haec, quemadmodum a Muellero, aliis restituta sunt: suremit, sumpsit.... Inque manum suremit hastam et puerum surempsit

[ocr errors]

puerum

sustulerit. Haec iam Merula ad Ennii Annales retulit, quod improbat Muellerus, quod Ennius liquidas geminaverit. At nescio quo iure Muellerus hoc argumentum adhibeat. Namque nullus hic geminationi locus est, siquidem simplex verbum, unde descendit suremit, est emo. Antiqua enim fuit prapositionis forma subs, ut est in vocabulo subscus, deinde extrita alterutra littera aut sus dictum, ut susque deque, sustuli, suscipio, aut sub, quae vulgaris est forma. Atque mutata littera s in r exsistit surimo, quemadmodum dirimo dicitur, hinc perfectum suremi, et coniunctivus suremsim vel surempsim, quemadmodum peremptus, alia dicuntur. At erravit sane Merula, quod ad Annales retulit, sed sunt haec duo exempla ex tragoediis Ennianis petita. At vero etiam glossam, quae subsequitur, quaeque satis impedita est, Syrium, non Scyrium Ennio vindicaverim, nam deinceps sub voc. summussi et sum Festus Ennii testimoniis utitur.

Paulo difficilior ratio est in Pauli excerptis, sed hic quoque licet Enniana quaedam indagare. Sic quod p. 80 legitur: expectorat, ex pectore eiicit. Experrectus est, qui per se vigilare coepit, expergitus, ab alio excitatus, quem solemus dicere expergefactum. Excidionem urbis a caedendo dictum manifestum est. Effata elocuta. Exporgere, porro agere, exporrigere. Compares cum his Ennium in Alcumaeone ap. Cic. de Or. III. 58, 218 [trag. 43 ap. Vahl.]:

Tum pavor sapientiam omnem mi examinato expectorat,

quamquam postea etiam alii tragici hoc verbo usi sunt; deinde conferas Ennii versus apud Cic. de Div. I. 20, 40 [Annal. 48 V.]:

Haec ecfatu' pater, germana, repente recessit.

Exporgere autem componas cum forma porgite, quam ex Ennio adfert Servius ad Virg. Aen. VIII. 274. Itaque ex eodem poeta fortasse etiam glossae, quae interiectae sunt, repetendae experrectus vel expergitus et excidio, quamquam eodem vocabulo etiam Plautus usus est in Curcul. IV. 3, 2 [534]. Sed haec fateor incerta.

Adiungo alium locum p. 123: metus feminine dicebant. Ennius: Vivam an moriar, nulla in me est metus. Metari castra dicuntur, quod metis diriguntur. Meddix apud Oscos nomen magistratus est. Ennius: Summus ibi capitur meddix, occiditur alter. Meditrinalia dicta hac de causa. Mos erat Latinis populis, quo die quis primum gustaret mustum, dicere ominis gratia Vetus novum vinum bibo, veteri novo morbo medeor'. A quibus verbis etiam Meditrinae deae nomen conceptum, eiusque sacra Meditrinalia dicta sunt. Medioximum mediocre. Medullitus, ex intimis medullis. Nam quod medium interponitur metari, id satis bene convenit cum Annalibus Ennii, qui gru

mam dirigere etiam dixit, vid. Non. s. h. v. [cf. Vahlen ad Ann. v. 430]. Medullitus autem ex Ennii Satiris petitum est, qui dixit lib. III [fr. I. 6 V.] auctore Nonio p. 22 et 95 de se ipso:

Enni poeta salve, qui mortalibus

Versus propinas flammeos medullitus.

Et sic fortasse idem poeta in Satiris Meditrinalia memoravit et me-
dioxumum dixit, quod verbum antiquis usitatum esse docet Varro apud
Nonium p. 96, quos versus paulo emendatiores subiungam:
Quid aliud est, quod Delphica*)
Canit**) columna litteris

Suis yav undèv***) iubens †)

Nos facere ad mortalem††) modum

Medioxime, ut quondam patres

Nostri loquebantur.

P. P. in academia Marburgensi die X. mensis Februarii MDCCCXLIV.

III

II.

Quaestionum Ennianarum specimen novum†††).

Romae urbis primordia insigniter illustrant Q. Ennii versus, quos Cicero libro I de Divinatione c. 48, 107 servavit, ubi haec leguntur: atque ille Romuli auguratus pastoralis, non urbanus fuit, nec fictus ad opiniones imperitorum, sed a certis acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure, Curantes magna cum cura, concupientes

Regni, dant operam simul auspicio augurioque.
Hinc Remus auspicio se devovet atque secundam
Solus avem servat: at Romulu' pulcer in alto
5 Quaerit Aventino, servans genus altivolantum.
Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent.
Omnibu' cura viris, uter esset induperator.

[*) Pro Delfice. Delphis Bentl.]

[**) Pro canat.]

[***) Pro μɛoɛv, quod corr. iam Bentl.]

[†) Legebatur iudam.]

[tt) Pro ad izmortalem.]

†††) [Index scholarum in universitate litteraria Fridericiana Halensi cum Vitebergensi consociata per aestatem anni MDCCCLX ・・・ habendarum.]

...

« IndietroContinua »