Immagini della pagina
PDF
ePub

III

I.

De carminum Saliarium reliquiis*).

Carminum Saliarium reliquias nuper complures homines docti tractaverunt, velut A. E. Egger Latini Sermon. Vetust. Reliq. p. 72 seqq. et W. Corssen Origines Poesis Romanae p. 43. 55 seqq. p. 15 seqq., in quo libro haud pauca ingeniose sunt disputata, sed permulta pro arbitrio dicta, quibus non videtur assentiendum esse. Non permittunt huius commentationis angustiae, ut omnem quaestionem de Saliis sacerdotibus, de sacris, aliis denuo pertractem: nam larga superest disputandi materia, siquidem ne nomen quidem axamentorum recte explicatum est; sed carmina tantum Saliaria attingam, neque vero omnes carminum reliquias percensebo, in quibus colligendis plurimum operae posuit Corssenus, ita tamen ut haud pauca aliena admisceret, nec animadverteret, quod ego in hac quaestione summi momenti esse puto, libros Saliorum rituales a carminibus distinguendos esse, grammaticosque, qui commentariis illustraverunt carmina, etiam illos libros tractavisse; verum maiores tantum particulas, quae servatae sunt, emendare et explicare conabor.

Difficile sane et arduum negotium laceras has et corruptas venerandi carminis, quo, ut Varro ait, Romanorum prima verba poetica dicuntur Latina, reliquias restituere, cum vix sacerdotes Salii sua carmina satis intellexerint, cum docti grammatici, velut Aelius Stilo, multa obscura nequiverint expedire. Sane si integra exstarent etiamnunc carmina, non equidem desperandum videretur, neque enim tot difficultates nobis obiicerentur, quam nunc cum tabulas Eugubinas Umbrorum examinamus; nam haud pauca, quae sacerdotes illi vel grammatici ignorabant, nos facili negotio expediremus: nunc gravissimae difficultates exsistunt in his exiguis fragmentis, quae compage solutae quo pertineant saepe prorsus ignoramus. Vel sic tamen, cum parum

*) [Indices lectionum

quae in academia Marburgensi per semestre hibernum inde a d. XXV. m. Octobris MDCCCXLVII usque ad d. XXV. m. Martii MDCCCXLVIII habendae proponuntur.]

satisfacerent quae homines docti huc usque contulerunt ad has reliquias restituendas, opus aggressus sum, atque si mihi quoque in nonnullis secus cesserit, operam tamen dedi diligentissime, ne quid proponerem, quod indignum videretur venerandi carminis antiquitate.

Omnium gravissimus est locus apud Varronem de lingua Latina VII. 26, qui ut Corssen p. 55 Lachmanni auctoritate usus dicit in hunc modum scriptus est in Cod. Florentino: in multis verbis in quod antiqui dicebant s postea dicunt r, ut in carmine Saliorum sunt haec: Cozeulodori eso. omina vero adpatula coemisse Iancusianes duonus ceruses. dunus ianus

ve vet pom melios eum recum .1)

[ocr errors]

fedesum federum plusima. plurima. meliosem. meliorem asenam. arenam. ianitos ianitor. Ubi bene factum, quod interpunctionis ratio est habita: nam inde mihi videor colligere tres esse diversas carminis particulas servatas, de quibus deinceps dicam.

I.

Primum igitur fragmentum Cozeulodori eso, quamquam monstri simile videtur, probabiliter sic restitui arbitror:

Ozeul adosiose.

[ocr errors]

hoc est Sol venerande sive inclute. Littera c orta videtur ex praegresso IV haec, quamquam etiam Oozeul scribi potest, quemadmodum solebant veteres geminare vocales, si producebantur 2). Ozeul autem idem est quod Sol. Non abiudicandum esse antiquis Romanis litteram z, ut vulgo existimant, docet Velius Longus p. 2217 [Gr. Lat. VII. 51 K.], qui ipsa Saliaria carmina respexit: mihi videtur nec aliena Latino sermoni fuisse, cum inveniatur in carmine Saliari. Nec mirum, quandoquidem haec littera et apud eos, qui Osca lingua utebantur, in usu fuit (vid. Lepsius p. 154) et apud Messapios (vid. Mommsen Inscr. Mess. p. 10 [Annali dell' Inst. 1848 XX. p. 68. Unterit. Dial. p. 47]). Porro non offendendum diphthongo eu: sane nunc fere non reperitur nisi in paucis quibusdam vocabulis, in quibus ex compositione atque contractione orta est, sicut neuter, neutiquam, seu (pro sive), neu (nive vel neve), ceu (cive vel ceve, ut est in ecce, hicce, al.), at antiquitus Latinus sermo utebatur hac diphthongo prorsus ut Graecus,

1) Spatium dimidii et quatuor versuum relictum in codice.

2) Quintilian I. 4, 10: at quae ut rocales iunguntur, aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt qui geminatione eorum velut apice utebantur, aut duas. Adde Vel. Long. p. 2220 [Gr. Lat. VII. 55 K.], Terentius Scaurus p. 2255 [Gr. Lat. VII. 18 K.], eademque Osci sermonis consuetudo, ut Paakul, alia.

in quo augendae et corroborandae syllabae inservit, ita ut plerumque in locum litterae substituatur er, velut payo, kɛrzós, alia multa docent. Similiter igitur in hoc ipso Saliari carmine Iuppiter Lucetius dicitur Leucesius), eodem modo Saturnus dictus Sateurnus, vid. Paulus Diac. p. 323: Sateurnus Saturnus, unde Muellerus apud ipsum Festum [p. 325] recte scripsit: qui deus in Saliaribus Sateurnus nominatur, videlicet a sationibus. Postea cum Latini magis magisque simplices vocales substituerent, dictus Satornus vel Saturnus. Contra in eodem hoc vocabulo Ozeul littera o valet idem quod diphthongus au; etenim ab Solis sive Ausulis religione nomen acceperunt Aurelii, vid. Paul. Diac. p. 23: Aureliam familiam ex Sabinis oriundum a Sole dictam putant, quod ei publice a populo Romano datus sit locus, in quo sacra facerent Soli, qui ex hoc Auseli dicebantur, ut Valesii, Papisii pro eo, quod est Valerii, Papirii 4), ubi scite Muellerus coniecit fuisse apud Sabinos aliam nominis formam, quae propius ad Auseliorum nomen accesserit: est autem hoc ipsum quod Saliari carmini restitui Ausul sive Ozeul 5). Omnem autem dubitationem eximit, quod apud Etruscos Sol dicitur Usil, vid. Müller Bullet. Arch. 1840 p. 11 (quo libro nunc non licet uti) pariterque in speculo aliquo Aurora, Solis comes, Usil appellatur, vid. Gerhardi Archaeol. Diar. 1847. App. Nr. 1 p. 9.

Adosiose, quod correxi, aptum est exemplum Varronis proposito, qui docet antiquos littera s pror usos esse. Ipsum adiectivum servatum est in glossa, quam Scaliger ad Festum correxit (p. 3 ed. Mueller.): adoriosus ἔνδοξος, ὡς Πομπήιος. ador νίκη, ὡς Πομπήϊος *). Adoriosus sane potest dici miles laude dignus, qui virtutis praemiis ornatus est, confr. Plin. XVIII. 83: (far) primus antiquis Latio cibus, magno argumento in adoreae donis, sicuti diximus. adde ib. 14: gloriam denique ipsam a farris honore adoream appellabant. At fuit etiam adoris

3) Quem itidem diphthongo usi etiam Loucetium scribebant, vid. Mar. Victor. p. 2459 [Gr. L. VI. 12 K.]. Atque antiqui ut scripserunt Loucanam, vid. Mon. Scipion., ita etiam Leucius sive Loucius scripsisse videntur, hinc Graece Aɛúzios, quae forma ab Italiotis est facta.

4) Sabinum Solis vocabulum dicit etiam Varro V. 68: Sol, vel quod ita Sabini, vel solus ita lucet, ut ex eo deo dies sit.

5) Mutationem diphthongi au et vocalis o confirmat etiam antiqua inscriptio apud Gruterum p. 95, 6, ubi AORELIVS scriptum est.

6) Offendit tamen Festum Pompeium grammaticum auctorem adhiberi, nam quamvis ex integro Festo haec petita sint, appellari potius auctorem, quo Festus usus est, existimes. An forte utroque loco Пounikios legendum, ut hoc ipsum Numae Saliare carmen intelligendum sit?

usus antiquitus apud Romanos, agrestes homines 7), in re sacra, vid. Nonium p. 37 ed. Gerlachii: ador frumenti genus, quod epulis et immolationibus sacris pium putatur, unde et adorare propitiare religiones potest dictum videri et recte adhibet Virgilianum illud de coena

Aen. VII. 109: et adorea liba per herbam Subiiciunt epulis. Adde V
Ennii versum in libro I apud Priscian. I. p. 251 ed. Krehl [Gr. Lat.
II. 237 K.]:

Hic adoris dat primitias, ibi sanguine libat).

Hinc igitur recte deus, cui multa sacrificia offeruntur, adoriosus dicitur, inprimisque Soli haec appellatio convenit, cui potissimum primitias adoris oblatas esse consentaneum est: quemadmodum etiam Athenis Soli et Horis eiusmodi sacrificia offerri solebant, vid. Porphyr. de Abstin. Π. 7: πομπεύει γὰρ εἰλυσόα άγρωστις ἐπὶ πυρηνίων ἡγηρίας, ὄσπρια, δρᾶς, μιμαίκυλα, κριθαί, πυροί, παλάθη ἡγητηρία, αλεύρων πυρίνων καὶ κριθίνων φθοῖς, ὀρθοστάτης, χύτρος.

Iam vero Solem in Saliaribus carminibus invocari non est mirum, siquidem iam Titus Tatius Solis religionem Romam transtulisse ferebatur, vid. Varro V. 74: et arae Sabinam linguam olent, quae Tati regis voto sunt Romae dedicatae, nam ut Annales dicunt, vovit Opi, Florae, Vedio, Iovi Saturnoque, Soli, Lunae, Volcano et Summano itemque Larundae, Termino, Quirino, Vortumno, Laribus, Dianae, Lucinaeque. quocum consentit Dionys. Halicarn. II. c. 50; nec dubitari potest, quin apud Sabinos sanctissima fuerit huius dei religio (conferas Ambrosch Studien und Andeut. I. p. 169 seqq.). Sane aliquis fortasse existimaverit hunc quoque versum, quemadmodum eos, qui sequuntur, ad Ianum pertinere, at non necesse est, ut Varro in his exemplis, quibus probare vult s antiquitus pro dictum esse, iustum carminum ordinem servaverit 9).

7) Quae antiquitus sacrorum fuerit conditio, scite describit Porphyr. de Abst. II. 6.

8) Sic enim corrigendum quod vulgo legitur primitias sibi, nisi praeterea dant et libant malis. Ceterum Ennii nomen substitui, cum apud Priscianum Gannius male legatur. Ennii reliquiis igitur etiam duo alii versus addendi, ex lib. II:

et ex lib. IV:

Illam sponte satos adoris stravisse maniplos

Emicat in nubes nidoribus ardor adoris.

qui versus et ipse ad rem sacram pertinet, nam loquitur Ennius de nidore adoris in ardentem aram coniecti.

9) Ceterum cave existimes etiam mea correctione admissa haec ad Ianum referri posse, quoniam physici quidam secundum Macrobium I. 9, 9: Ianum qui

« IndietroContinua »