Immagini della pagina
PDF
ePub

Nam invocato demum Iano preces humanae ad deos perveniunt, ut dicit ipse Ianus ibidem v. 181:

Templa patent auresque deum: nec lingua caducas
Concipit ulla preces, dictaque pondus habent.

Quorsum pertinet, quod Servius dicit ad Virg. Aen. VII. 610: alii Ianum aërem credunt, et quia vocis genitor habeatur, idcirco ei mandari preces nostras ad deos perferendas. Ceterum existimo hunc versum subsecuta esse fr. II et III: ac vix dubitandum videtur, quin Ianuli versus vel Ianuales ab hoc eodem versu initium ceperint, quem commode deinceps ipsa dei invocatio et laudes sequebantur. Rursus autem existimo Ianuales versus primum locum obtinuisse inter eos, qui singulorum numinum laudes continebant, ita ut axamenta tantum praecesserint.

V.

Exstat apud Terentium Scaurum de orthogr. p. 2261 P. [Gr. Lat. VII. 28 K.]: quoniam antiqui pro hoc adverbio (cum, quom) cume dicebant, ut Numa in Saliari carmine: cume*) ponas Leucesiae praetexere menti quolibet cunei de his cum tonarem**). Recte Muellerus Lucetii nomen hic delitescere existimavit ad Festum p. 114 (Lucetium Iovem appellabant, quod eum lucis esse causam credebant), praecipue cum Macrob. I. 15, 14: nam cum Iovem accipiamus lucis auctorem, unde et Lucetium Salii in carmine canunt et Cretenses Aia từ quégav vocant, ipsi quoque Romani Diespitrem appellant ut diei patrem dicat 24). Iovem autem Lucetium iam antiquissimis temporibus in Latio cultum esse, non videtur ambiguum, conferas etiam Ambrosch Studien und Andeut. I. p. 145, quamquam is de ipso nomine dubitat: iniuria ut opinor: nam quod Servius ad Virg. Aen. IX. v. 570 dicit Osca lingua Iovem appellari Lucetium, id nequaquam docet adventiciam esse hanc religionem: sed plurima ut in sermone, ita etiam in cultu deorum omnibus his gentibus inde ab antiquissimo tempore

exoriens aperiat diem, occidens claudat: invocarique primum, cum alicui res divina celebratur, ut per eum pateat ad illum cui immolatur accessus, quasi preces supplicum per portas suas ad deos ipse transmittat. . . . . Alii mundum, id est coelum esse voluerunt Ianumque ab eundo dictum, quod mundus semper eat, dum in orbem volvitur et ex se initium faciens in se refertur.

[*) cuine est in codd.]

[**) Keilii textus alterum versum praebet hunc in modum: quot ibet etinei de is cum tonarem. Cf. Iordan Krit. Beiträge zur Gesch. der Lat. Sprache p. 212.] 24) Ita etiam appellatio summi dei Dioris tam Osca quam Latina fuit, cf. Mommsen Nachträge p. 108 [Zeitschr. für gesch. Rechtswissenschaft XIII. 466. Unterit. Dial. p. 255].

communia fuerunt 25): Servii adnotatio nihil aliud docet, quam vulgare hoc apud Oscos, apud Latinos reconditum fuisse nomen: quod autem Naevius Campanus Lucetium nominavit (Gell. V. 12, 7), id minus etiam probat. Recte vidit Corssen cume tonas scribendum esse, at quae de reliquis coniecit, ferri nequeunt. Dudum est cum huic loco emendando adhibui [Hall. Lit.-Zeitung 1842 II. 224] Festi glossam p. 205: pretet tremonti praetemunt. pe: verissime enim Muellerus: prae tet tremonti, praetremunt te correxit, viditque omnes glossas, quae illo loco leguntur, ad Saliaria carmina pertinere. Hac igitur glossa usus certo satis credo me priorem versum emendavisse :

Cúme tonás, Leucésie, praé tét tremónti.

Confirmatur autem haec correctio magnopere etiam alliteratione, cuius ut studiosissimi fuerunt veteres Latini, ita in his antiquissimis carminibus, quae Saturnio numero composita sunt, fere legitima est, maximeque regnat in posteriore versus parte. Indicio est vel Naevii epigramma [p. 201 Klussm.]:

Immortales mortales flere si foret fas,

Flerent divae Camenae Naevium poetam.

Itaque postquam est Orcino traditus thesauro,

Obliti sunt Romae loquier Latina lingua.

Item in epigrammate [Pr. Lat. Mon. tab. LII = C. I. L. I. 1175] nuper Sorae reperto (vid. Bulletino Napolet. 1846 Nr. 68.)

Quod re sua diffeidens aspere afleicta

Parens timens heic vovit, voto hoc soluto
Decuma facta poloucta leibereis lubetes
Donu danunt Hercolei maxsume mereto:
Semol te orant se voti crebro condemnes.

In Saliaribus carminibus huc pertinent cum alia, tum quae iam olim [Hall. Lit.-Zeit. 1842 II. 228. 237] composui praeceptat promenervat [p.205 M.) et abercet advosem [p. 25 M.]; alia Livii et Naevii carmina suppeditant: sed dicendum de hac re alias accuratius. Ceterum formam tremonti iam Muellerus recte animadvertit proxime accedere ad Graeci verbi terminationem, maxime quam Doriensium sermo, antiquitatis ille quidem tenacissimus, servavit. Etenim apud Latinos quoque antiquitus tertia persona tam singularis quam pluralis numeri littera vocali terminabatur: hinc etiam apparet non recte eos iudicare, qui quemadmodum Georg. Curtius [Die Bildung der Temp. u. Modi im Griech. u. Lat.] p. 38 censent in passivis formis amatur, amantur insertam esse litteram u, sed est haec ex activa forma servata, quemadmodum u et i ubique variari solent. Eadem

25) Minus recte Hartungius Lucetiae Iunonis memoriam oblitteratam esse credit, quam solus dicit Marcianus Capella II. p. 149 [p. 42 Eyssenh.].

XIII

que ratio est secundae personae singularis, ubi amaris itidem servavit antiquam activi formam, quae fuit amasi. Omnino si plures reliquiae horum carminum exstarent, certius de antiquissimo Latino sermone iudicari posset; sed vel hae paucae reliquiae multa satis illustrent; ita glossa, quam Festus ex Saliari carmine p. 205 affert: prospices, prospice, arguit etiam imperativum antiquitus servavisse personae significationem, et ad eandem normam revoco quod est ibidem: perfines, perfringas: nam haec quoque imperativi est forma: perfinere autem est perfindere, quemadmodum ab eadem stirpe solet finis vel antiquo more feinis dici.

Iam quod hic legitur prae tet tremonti, tmesis quae dicitur speciem refert, at revera prae est praepositio coniuncta cum pronominis ablativo tet; sed tamen hic ipse locus docet, qui sit factum, ut med, ted promiscue et ablativi et accusativi loco dicerentur; etenim cum mutata structura etiam praetremunt te dici potuerit, servatum est ex illa structura tet (ted), atque inde sensim illa confusio orta. Neque enim unquam temere adiectum illud d paragogicum quod vocant; nihil probant exempla, qualia sunt postidea, antidhac, prodesse, alia id genus, quae inde sunt explicanda, quod solebant antiquitus Latini per pleonasmum quendam suffixa casuum etiam ipsis praepositionibus addere, quod profecto non insolentius est, quam quod Graeci dixerunt τοῖσδεσι pro τοῖσδε. Sed dicam de hac re accuratius in commentatione De ablativo linguae Latinae.

Restat alter versus, quem Corssen ita conformavit:

Quo tibimet cunei dehiscunt, oramen.

Et dehiscunt quidem proxime accedit ad litterarum vestigia, nam saepenumero M et NT sunt permutata 26), at sententiae prorsus adverXIV satur. Omnino dubitari potest, an hic versus cum priore arcte co haereat, quamvis ex eodem carminis loco petitus sit: nam videtur a

26) Sic in tabula Bantina lin. 20 [Mommsen Unterit. Dial. p. 147] graviter exercuit homines doctos forma kensamur, ubi corrigendum est kensantur: utrum homines docti qui descripserunt, an is qui titulum exaravit a vero aberraverint, non multum refert: Oscum kensantur est Latinum censentor, nam imperativus passivi omnino requiritur, nec offensioni est pluralis, ubi praegressum est si quis. Cave autem existimes hos titulos liberos esse a depravationibus: sed est hic quoque coniecturae locus, quamquam magna est cautio adhibenda, ne ea quae sana sunt tentemus. Sic in tabula Veliterna [p. 8 ap. Lepsium. cf. Mommsen Unterit. Dial. p. 320], quae Volscorum dialectum exhibet non multum illam quidem discrepantem ab Osco sermone, quod legitur: ek se kosuties ma ka tafamies medis sistiatiens, id scribendum omnino sistatiens, hoc est statuerunt, ubi perfectum reduplicatione ad eundem modum auctum est, quomodo sisto ex sto ortum est.

grammatico eo consilio adhibitus esse, ut ostenderet praeter cume etiam quom in Saliaribus carminibus reperiri, quae varietas non poterit mira videri. Quamquam autem quid scriptum sit antiquitus, difficile divinari potest, hanc tamen propono coniecturam:

Quóm tibeí cúnei décstumúm tonáront.

Tibei, quemadmodum in tertio Scipionum titulo est: Maiorum obtinui laudem, ut sibei me esse creatum Laetentur. Decstumum scripsi, non dextimum, siquidem antiquis littera x non fuit in usu, vid. Mar. Victorin. 2466 [Gr. Lat. VI. 20 K.], fierique potest, ut scriptum fuerit dehstumum, quemadmodum Osci ehtrad dixerunt pro extra, vid. cipp. Abellan. I. 31. Tonaverunt, quod alias non legitur, componas cum Horatiano Epod. 2, 51: Si quos Eois intonata fluctibus Hiems ad hoc vertat mare. Cunei autem videntur intelligi, quibus tam fulgura quam tonitru excitatur: inde Iuppiter lapidem silicem manu gestabat, cuius venis quasi abstrusus latet ignis divinus, quem cum iaculatur, ignis fulgorem cum tonitru edit. Conf. praeter ceteros Paul. Diac. p. 92. Horatius igitur cum Od. I. 34, 5 dicit:

namque Diespiter

Igni corusco nubila dividens

Plerumque per purum tonantes

Egit equos volucremque currum.

Graecorum magis vulgarem opinionem secutus esse videtur. A dextra autem parte tonitrua mala portendebant, siquidem Cicero dicit de Divinat. II. 39, 82: ad nostri augurii consuetudinem dixit Ennius:

Cum tonuit laevum bene tempestate serena.

At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid, hoc modo nuntiat:

Prospera Iuppiter his dextris fulgoribus edit.

Ita nobis sinistra videntur, Graecis et barbaris dextra meliora. Romanos autem non solum fulminibus, sed etiam tonitribus multum tribuisse cum alia 27) ostendunt, tum tonitruales libri, quos commemoravit Cicero de Div. I. 33, 72: quod Etruscorum declarant et haruspicini et fulgurales et tonitruales libri, vestri etiam augurales, ubi omnino improbanda lectio rituales, quam commendat Muellerus de Etruscis II. p. 30 [p. 29 ed. II]. Neque dubito, quin diarium illud tonitruale, quod Ioannes Lydus ex Nigidio Figulo convertit (quegos

27) Velut illud, quod Cicero affert de Divin. II. 18, 42: itaque in nostris commentariis scriptum habemus: Iove tonante fulgurante comitia populi habere nefas. Adde de Nat. Deor. II. 25, 65.

129

βροντοσκοπία τοπικὴ πρὸς τὴν σελήνην κατὰ τὸν Ῥωμαῖον Φίγουλον ἐκ τῶν Τάγητος καθ' ἑρμηνείαν προς λέξιν petitum sit ex illis ipsis Etruscis libris, quos Cicero dicit: atque hoc diarium Romae tantum convenire ipse dicit Lydus p. 331: ταύτην τὴν ἐφήμερον βροντοσκοπίαν ὁ Νιγίδιος οὐ καθολικὴν ἀλλὰ μόνης εἶναι τῆς Ῥώμης ἔκρινεν. haec quidem hactenus.

Sed

P. P. in academia Marburgensi die X. mensis Iulii MDCCCXLVII.

II.

Das Lied der Arvalbrüder.

Ein kritischer Versuch*).

In den umfangreichen Resten der Verhandlungen der Arvalbrüder, welche Marini in zwei Bänden (Rom 1795) herausgegeben hat, findet sich auch ein kurzes, aus fünf, höchstens sechs Reihen bestehendes Lied, welches trotz dieser Kürze zu den werthvollsten Denkmälern der alt-römischen Poesie gehört 1). So vielfach aber auch dieses Lied in neuerer Zeit behandelt worden ist, so wenig befriedigen im allgemeinen die bisherigen Erklärungsversuche 2): insbesondere mit der grammatischen Analyse, die allein als sicheres Fundament gelten kann, hat man es sehr leicht genommen. Daher ist wohl ein neuer Versuch gerechtfertigt: mögen Andere das, was daran verfehlt ist, berichtigen, was dunkel bleibt, aufhellen.

*) [Zeitschrift für die Alterthumswissenschaft. Herausgegeben von Dr. J. Caesar, Professor zu Marburg. XIV. Jahrg. 1856 p. 129 ff.]

1) Wenn Bernhardy Röm. Literaturgeschichte S. 169 der zweiten Ausgabe [S. 195 der fünften Bearbeitung] bemerkt, die Rituallieder der Fratres Arvales seien von den römischen Grammatikern weniger beachtet worden, als die Gesänge der Salier, denen frühzeitig sich die Aufmerksamkeit gelehrter Forscher zuwendet, so ist dies leicht erklärlich die sogenannten Carmina Saliaria enthielten eigentlich den gesammten Schatz religiöser Poesie, welche die Römer besafsen: es war dies die wichtigste Quelle für das Studium der alten Sprache und Religion: daneben verschwinden diese paar Verse der Arvalbrüder vollständig: denn ob diese Genossenschaft wenigstens später auch noch andere Gesänge besafs, wissen wir nicht: ja nicht einmal dies ist völlig sicher, obwohl wahrscheinlich, dafs diese Verse den Arvalbrüdern eigenthümlich angehören.

2) Ich verweise namentlich auf G. Hermann Elementa Doctr. Metr. S. 613. Klausen de carmine Fratrum Arvalium Bonn 1836. Corssen Origines Poesis Romanae Berlin 1846.

« IndietroContinua »