Immagini della pagina
PDF
ePub

III

III.

[Varronia n a]*).

Librorum de Lingua Latina, quos M. Terentius Varro composuit, quamquam maximam partem aetas, quae vel clarissimorum ingeniorum monumenta consumere solet, nobis invidit, tamen haud contemnendae reliquiae supersunt, quae cum admodum mutilae graviterque corruptae sint, etiam nunc post doctorum hominum studia satis largam praebent dubitandi materiam. Itaque quoniam haec praefandi necessitas mihi imposita est, utar hac occasione, ut de aliquot horum librorum locis meas coniecturas cum litteratis hominibus communicem.

Cum varia admodum sint errorum genera, quae per veterum scriptorum libros latissime grassata sint, placet nunc unum aliquod eligere, quod plurimum valuit ad pristinam formam huius operis corrumpendam. Iamdudum enim intellectum est huius Varroniani operis archetypum, unde omnes libri scripti qui supersunt originem traxerunt, satis male habitum et ab imperito antiquario festinanter descriptum fuisse: ita fit, ut multis locis hiet oratio et imperfecta sit: nam non solum integra folia desiderantur, quae iam ab archetypo avulsa fuerunt, sed etiam versus sive singulares sive complures interciderunt, multo autem saepius librariorum socordia vocabulum aliquod aut syllaba praetermissum est1). Ac multa quidem huius generis vitia ab hominibus doctis curata vel certe notata sunt, nam facile apparet saepenumero

*) [Index scholarum in universitate litteraria Fridericiana Halensi cum Vitebergensi consociata per aestatem anni MDCCCLXIII・・・ habendarum.]

1) Nonnumquam homines docti ea, quibus pepercit librariorum socordia, expunxerunt, velut VI. 83: ab audiendo etiam auscultare declinatum, quod hi auscultare dicuntur, qui auditis parent, a quo dictum poetae: audio, aut ausculto. Spengelius et Muellerus particulam aut delent, at incredibile plane Varronem exemplo tam inerti et parum idoneo usum esse, scribendum est, quod iam A. Augustinus sive alius quis vidit, audio, haut ausculto. Intellexit Varro haud dubie Pacuvianum illud [83 Ribb.] apud Nonium p. 246 [168 Gerl.] et Cic. de Div. I. 57:

nam isti qui linguam avium intellegunt,

Plusque ex alieno iecore sapiunt quam ex suo,
Magis audiendum, quam auscultandum censeo.

Propius etiam ad Varronis locum accedit Statii versus ex Emporo ([196 R.] apud Non. ib.):

Audire, ignoti quod imperant, soleo, non auscultare.

Hinc satis facete Cato [p. 58 Jordan] apud Gell. I. 15, 9: quod si non conveniatis, cum convocari iubet, ita cupidust orationis, ut conducat qui auscultent. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam: nam eius verba audiuntur, verum se nemo committit [ei], si aeger est. ubi auscultent scripsi, cum auscultet vulgo legatur.

ita rem esse natam, ut non liceat ea quae intercepta sunt redintegrare. Sed ut omnino horum librorum emendatio inchoata magis quam perfecta est, ita haud paucis locis eiusmodi | menda ad omnes codices IV propagata adhuc latuerunt: rursus autem nonnulla hominibus doctis lacunosa visa sunt, ubi nihil plane omissum est.

Ita, ut uno defungar exemplo, homines docti duplicem nos fecisse iacturam suspicati sunt libro VI. 64, ubi haec leguntur: hinc adserere manu in libertatem, quom prendimus. Sic augures dicunt: si mihi auctor est verbi nam manu asserere dicit consortes; hinc etiam et quae seqq. Talem enim huius loci speciem editiones exhibent, in libris scriptis oratio continuatur, tamquam vitii immunis, nisi quod in libro Victoriano altero loco adscriptum: hic deest. At priore quidem loco nihil omnino intercidit, nam legendum est, ut in Philologo XIV. 186 significavi: sic augures dicunt: si mihi auctores verbenam manu asserere, sed deinde plura absumta sunt, quae iam non licet redintegrare, nam graviter corrupta quae supersunt: dicit consortes hinc etiam atqui ipsi consortes sors hinc etiam sortes. Augures autem cum Varro dicit, libri sive commentarii augurum intelligendi sunt, neque vero ad ipsos augures haec referenda esse existimo, sed ad fetiales: nam videntur augurum libri etiam alia, quae non ad ipsorum augurum officia pertinebant, comprehendisse. Itaque coniicio, cum foedus sanciendum esset, his ipsis verbis: si mihi auctor es verbenam manu [sic vel manum suspicatur B. in Symb. ad Gramm. Lat. p. 28] asserere verbenarium rogavisse regem sive magistratum. Rem satis illustrat Livius I. 24: foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: 'Tubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?' Iubente rege, 'Sagmina' inquit 'te rex posco'. Rex ait: 'puram tollito'. Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit, postea regem ita rogavit: Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?' Rex respondit: Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio Livium consentaneum est verba concepta, satis illa quidem ampla, ut gentium Italicarum patrius erat mos, in pauca contulisse videtur igitur fetialis herbam puram, postquam ex arce attulit, apud regem sive magistratum deposuisse, tum rursus illo iubente manu prehendisse verbenam ac rogavisse magistratum, ut foederis sanciendi sibi potestatem daret, hoc fere carmine usus: Si mihi auctor es verbenam manu asserere, rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium vasa comitesque meos? Sed novissima haec

carminis solennis verba vitium aliquod contraxisse arbitror: vasa enim verbenam et silicem esse existimant interpretes, cf. Marquardt Antiq. Rom. IV. p. 390, velut apud Livium XXX. 43 fetiales iubentur privos lapides silices privasque verbenas secum ferre; at ut largiar vasorum nomen his rebus sacris convenire, quamquam mihi quidem parum verisimile videtur, satis tamen hic intempestive vasa interveniunt, ubi verbenarius eiusque collegae publici nuntii populi Romani esse iubentur foederis sanciendi causa; neque enim instrumenta, quibus fetiales utuntur, nuntiorum loco sunt. Equidem verbum necessarium intercidisse coniicio, ita ut Livius scripserit: dasque vasa comitesque meos. Vasa autem neque verbenam interpretor, quam iam manu tenet fetialis, neque silicem, sed vocabuli proprietatem servandam censeo, ut sint vasa fictilia, quibus fetiales in sacris faciendis utebantur, sive ad exta porricienda sive ad sanguinem profundendum aut omnino ad libandum, velut athanuvium, lepista, gutturnium, simpulum, capeduncula, vilia illa quidem, sed antiquae religionis simplicitate sancta, quae ad Numam auctorem solebant referre, vid. Cicero de Nat. Deor. III. 17, 43. Pers. Sat. II. 59. Horum igitur vasorum sacrorum usus ut sibi concedatur fetialis regem rogat): nam quamquam in foedere feriendo porcus sollennis erat hostia, tamen etiam his vasis opus erat, sive quod ad explorandam hostiam fetiales quoque libatione utebantur, (de quo sacrorum ritu dixi in commentatione academica 1858 [d. XXX. m. Maii V edita] p. VI.) sive quod perfecto sacrificio diis libabant, id quod saepius est factum, velut est in Actis Fratr. Arval. XLI a 24 [C. I. L. VI. 2104]: perfecto sacrificio omnes ture et vino fecerunt, deinde reversi in aedem in mensa sacrum fecerunt ollis et quae sequuntur et apud Catonem de Re Rust. c. 134: postea Cereri exta et vinum dato. Macrob. III. 11, 10: notum autem esse non diffitebere, quod ante diem duodecimum kalendas Ianuarias Herculi et Cereri faciunt sue praegnate, panibus, mulso. Quibus adde Virgilium Aen. V. 236:

Vobis laetus ego hoc candentem in littore taurum

Constituam ante aras voti reus extaque salsos

Porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.

Denique non est silentio praetermittendum Graecos similiter in foedere sanciendo sacrificio pariter atque libatione usus esse, velut est apud Homerum II. III. v. 268 seqq. et inprimis v. 291:

2) Vasa illa in regis tutela sunt, qui est princeps sacerdos, vasorumque usum sacrorum causa ceteris sacerdotibus dat, quemadmodum etiam postea pontifices februa i. e. lanas sanctas purgandi causa a rege sacrorum petebant, vid. Ovid. Fast. II. 21.

Η καὶ ἀπὸ στομάχους ἀρνῶν τάμε νηλέϊ χαλκῷ·
Καὶ τοὺς μὲν κατέθηκεν ἐπὶ χθονὸς ἀσπαίροντας,
Θυμοῦ δευομένους· ἀπὸ γὰρ μένος εἵλετο χαλκός
Οἶνον δ' ἐκ κρητῆρος ἀφυσσάμενοι δεπάεσσιν
Ἔκχεον, ἠδ ̓ εὐχοντο θεοῖς ἀειγενέτησιν.

Sed quod apud Livium dasque vasa comitesque meos scribendum esse censui, fortasse quispiam refutabit eo argumento, quod non satis conveniat id, quod rex respondet: quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio, cum ex proprietate sermonis Latini tunc facio doque dicendum fuerit; gravissimum hoc argumentum, si Livius integrum carmen adscripsisset, nunc ubi in breve coegit, facile ei hoc condonabimus.

Sed ad Varronem ut revertar, nonnumquam ambiguum est, utrum interciderit aliquod vocabulum an alia potius medela sit adhibenda, velut VII. 75: possunt triones dicti septem, quod ita sitae stellae, ut ternae trigona faciant3), ibi enim scribendum esse videbitur: possunt triones dicti, quod ita sitae stellae septem, ut ternae trigona faciani tria, si composueris cum his, quae leguntur apud Festum p. 339: (sed) et physici eum situm (septem stellarum) contemp(lati septentriones) dici aiunt, quod ita sunt (septem stellae sitae), ut ternae proximae (quaeque efficiant tria) trigona. quamquam potest etiam una tantum littera detracta scribi: ut terna trigona faciant. Sed altera utra correctione opus est, nam verba, quemadmodum nunc leguntur, nimia obscuritate laborant; item septem omnino traiiciendum est, nam hoc quoque modo saepe erratum in his Varronis libris, velut in Ennianis versibus [Iph. I. v. 246 Vahl.], a quibus profecta est Varronis disputatio, scribendum videtur:

Temo superat

Stellas sublime etiam atque etiam
Noctis cogens iter.

ubi nunc legitur: Stellas sublime cogens etiam et quae seq. [Vahlenus cum Hermanno scripsit: Cogens sublime etiam atque etiam Noctis iter.]

Sunt alii loci apud Varronem, ubi ambigere licet, utrum librariorum socordia aliquid sit praetermissum, an ipse Varro, ut brevitati orationis vel maxime studet, nimis conciso sermone sit usus, velut V. 27: fluvius quod fluit, item flumen, a quo lege praediorum urbanorum scribitur:

Stillicidia fluminaque ut fluant ita cadantque.

3) Videtur hoc veriloquium postea additum sive ab ipso Varrone sive ab alio quopiam.

VI

Inter haec hoc interest, quod stillicidium eo quod stillatim cadat, flumen quod fluit continue. Sane non necesse est, id quod O. Muellerus adnotavit, integram legem a Varrone adhiberi, sed quamvis largiar ipsum scriptorem legis verba contraxisse, non tamen decebat hominem diligentem et verborum origines explicantem tam perverso ordine uti1), sed omnino scripsisse censendus est:

Stillicidia fluminaque ut cadant ita fluantque.

Sed si ita erratum est, haud vana est suspicio librarios maiores etiam turbas dedisse et Varronem scripsisse:

Stillicidia fluminaque uti nunc cadunt fluuntque, ita cadant fluantque 5), nam hunc iustum esse verborum ordinem ostendit Ulpianus in Digestis VIII. 2, 17, ubi summam legis his verbis comprehendit: stillicidia, uti nunc sunt, ut ita sint, et ad eundem modum Pomponius ib. VIII. 2, 23: lumina, quae nunc sunt, ut ita sint, et Paulus VIII. 2, 33: paries oneri ferundo, uti nunc est, ita sit.

Verum haud pauci sunt loci, ubi librariorum negligentia in verbis describendis satis certis notis deprehenditur, velut libro VII. 100, ubi haec in codicibus leguntur: apud Ennium:

Decretumst stare corpora telis.

hoc verbum Enni dictum a fodiendo, a quo fossa, ipsum illud verbum fossare desideramus, neque id latuit criticos: neque tamen verum assecutus est Columna, qui decretum est fossari corpora telis scripsit, nam stare convenientissimum est, et hic quoque ut alias unum alterumve vocabulum librarii negligentia intercidit. Ennii versum [Annal. 569 V.] facili negotio in integrum restituimus:

Decretum est stare et fossari corpora telis.

Similiter hic idem poeta [Annal. 154 V.] ap. Macrob. VI. 1 dixit:
Postquam defessi sunt stare et spargere sese

Hastis ansatis, concurrunt undique telis").

4) Livius quod scripsit I. 32, 11: quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, fieri, solvi oportuit, in hoc scriptore haud gravate ferimus, quamquam fortasse hic quoque librarii iustum verborum ordinem dari, solvi, fieri caduntque

[ocr errors]

immutaverunt.

5) Idem iam Spengelius [in editione p. 43] suspicatus est, nisi quod fluunt fluant cadantque scripsit.

6) Ansatas dici hastas, non tela vidit Columna, nec tamen obtemperaverunt qui post secuti sunt: quando eminus pugnant, non cum comminus concurrunt, hastis ansatis locus est, quas Graeci ȧyzviŋtà appellant dixitque Ennius etiam alias [Annal. 176]: ansatas mittunt de turribus, ubi non opus est hastas addi, id quod Columnae placuit.

« IndietroContinua »