Immagini della pagina
PDF
ePub

ubi libri stant et exhibent, sed ego dudum correxeram stare et, quod Vahlen quoque vidit, nisi forte quis cum Scriverio stantes reponere maluerit. Consimili mendo laborat alius Ennii versus [Annal. 519 V.], qui Varronis libro VII. 46 legitur:

Tunc coepit memorare simul cata dicta.

ubi non solum versus sed etiam sententia imperfecta est; scripserat poeta:

Tunc coepit memorare simul stulta et cata dicta.

Ceterum Vahlen hoc versu praeter librorum auctoritatem tum coepit scripsit, haud dubie Lachmanni placitum secutus (Comment. Lucr. p. 25), qui censet poetas Latinos antiquiores forma tunc nisi vocali littera subsequente non esse usos: at Lachmannus ea, quae Wagnerus in Virgilianis carminibus [vol. IV. 493 seqq.] sibi observasse visus est, ad omnes poetas transtulit, sed Ennius quidem pariter atque Naevius et Attius forma tunc etiam ante consonantes usi sunt, atque ipsum illud tunc cum, quod Lachmannus Lucretio abiudicat, haud infrequens est apud alios poetas 7).

Saepius homines litterati, cum mendi originem non satis perspexissent, interpolando obscuraverunt magis quam sustulerunt vitium, velut libro V. 148, ubi Varro de lacu Curtio dicit, haec leguntur: a Procilio relatum, in eo loco dehisse terram, et id ex S. Con. ad aruspices relatum esse: responsum deum Manium postilionem postulare, id est civem fortissimum eo demitti. Vitium oblitteravit, non sanavit Scaliger, qui voculas id est delendas censuit, multo deterius O. Muellerus id scripsit: ad ista verba indicio sunt antea excidisse id ipsum, quod proximis verbis explanatur, omninoque non est verisimile aru- VII spices tam planis et apertis verbis deorum Manium voluntatem professos esse. Licet autem certa emendatione versum, qui librarii negligentia intercidit, restituere; scripsit enim Varro:

deorum Manium postilionem postulare

id, quo P. R. plurimum posset,

id est, virum fortissimum, eo demitti.

Supplementum hoc planissime firmat Livius VII. 6: neque eam voraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum, quo plurimum populus

7) Omnino cavendum est, ne quis eiusmodi praeceptis temere fidem habeat, quemadmodum Lachmannus divisim scribere solet vel ut, vel uti, quod nunc plerique sequuntur, sed eius praecepti rationem prorsus desidero, siquidem particulae vel exilis admodum vis est, ut satis bene cum subsequente vocula possit coalescere: neque vero usus et auctoritas Lachmanni rationem commendare videtur, certe in titulo apud O. Iahnium Spec. Epigr. p. 108 [ap. Wilmannsium n. 572] legitur:

AC. VELVTI. FORMOSA. ROSAST. CVM. TEMPORE. PRODIT.

...

Romanus posset: id enim illi loco dicandum vates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse vellent: tunc M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes, an ullum magis Romanum bonum, quam arma virtusque esset et Valerius Max. V. 6, 2: cum .. responsum esset ea re illum tantummodo compleri posse, qua populus Romanus plurimum valeret, Curtius, et animi et generis nobilissimus adolescens, interpretatus urbem nostram virtute armisque praecipue excellere, et quae seqq.

Alium Varronis locum VI. 21 non magis fausto successu interpolavit Muellerus: Opeconsiva dies ab Dea Ope Consivia, quoius in Regia sacrarium, quod ideo actum, ut eo praeter virgines Vestales et sacerdotem publicum introeat nemo. ubi Muellerus ita pro ideo scripsit, at hic quoque plura interciderunt ), quamquam certo restitui nequeunt, sed videtur Varro fere in eandem sententiam disputavisse, quam Verrius Flaccus ap. Fest. p. 186 persequitur: itaque illa quoque cognominatur Consiva, et esse existimatur terra: ideoque in Regia colitur a P. R., quia omnes opes humano generi terra tribuat.

Nec dissimilis videtur alius loci conditio esse, qui legitur libro VI. 29: dies postridie Calendas, Nonas, Idus appellati atri, quod per eos dies novi inciperent 9). Miror equidem O. Muellerum haec tueri conatum esse, estque argumentum illud, quo utitur ad librorum lectionem defendendam, Varronem novam dierum seriem ab eo die computare, quo aliud nomen accipiant, omnino nullum. Iam Turnebus legendum esse censuit: nihil novi inciperent, id quod fere congruit cum explicatione Gellii IV. 9, 5: religiosi dies dicuntur tristi omine infames impeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam nefastos appellat. Inter religiosos autem dies vel maxime

8) Quod ibidem legitur: is cum eat, suffibulum haud habeat, legendum est intro eat, quemadmodum saepe in his Varronis libris singulae voces interceptae sunt, ita V. 155, ubi Graecostasin interpretatur, non scripsit: ubi nationum subsisterent legati, qui ad senatum essent missi, sed exterarum nationum. Item VI.86 in tabulis censoriis: omnes Quirites, pedites, armatos privatosque scribendum: equites peditesque. VII. 3: quare quor scriptoris industriam reprehendas,. qui herois tritarum, atavum non potuerit reperire, quom ipse avi, tritavi matrem non possis dicere, ubi tritavi tui legendum est. VII. 34: camillus, qui cumerum fert, in quo quid sit, in ministerio plerique extrinsecus nesciunt, corrigas: in ministerio sciunt, plerique extrinsecus nesciunt.

9) Quae praecedunt proxime [VI. 28]: harum rerum vestigia in sacris Nonalibus in arce, quod tunc ferias primas menstruas quae futurae sint a mense, rex edicit populo, proximas, non primas scripsisse Varronem manifestum est.

Th. Bergk Kleine Schriften. I.

37

postriduani sive atri referendi sunt, vid. Macrob. I. 16, 24: pontifices statuisse, postridie omnes Kalendas, Nonas, Idus atros dies habendos, ut hi dies neque proeliares neque puri neque comitiales essent, et Festus p. 278: dies autem religiosi, quibus nisi quod necesse est nefas habetur facere, quales sunt sex et triginta atri qui appellantur, et Aliensis et ii, quibus mundus patet. quamquam sane religiosorum dierum notio latius patet, de qua re vid. Hartmannus in libro de Ordine Iudiciorum p. 14. Verum tamen haud scio an non sufficiat Turnebi correctio, nam Varronem, hominem diligentem et veterum populi Romani institutorum peritissimum, vix crediderim tam leviter vim et naturam horum dierum descripsisse, cum origines uniuscuiusque rei studiosissime indagare et persequi solitus sit: itaque suspicor hic plura intercidisse; VIII videtur enim Varro in hunc fere modum illius nominis causam explicavisse: dies postridie Calendas, Nonas, Idus appellati atri, quod (post pugnam Alliensem urbe a Gallis recuperata observatum est, quoties belli gerendi gratia res divina a magistratu P. R. his diebus facta esset, rem publicam male gestam: itaque pontificum decreto institutum est, ut in re publica nihil) per eos dies novi inciperent. Sed incerta haec, fateor: nam supplendi loci tantum periculum feci usus iis, quae Gellius V. 17 ex Verrii libro quarto de significatione verborum adscripsit, quibuscum componas Festi epitomen p. 178, quam Paulus satis imperite mulcavit. De dierum postriduanorum originibus ingeniose et ut mihi quidem videtur verissime disputavit Hartmannus 1. 1. p. 68 seqq.

Sed Varronis illum locum qui est de dierum nominibus nondum dimittere licet: namque necessarium vocabulum excidit in iis, quae proxime subsequuntur: comitiales dicti, quod tum ut esset populus constitutum est ad suffragium ferendum. Muellerus ut sententiam redintegraret, coiret scripsit pro esset, nec tamen ipse sibi satisfecit. Legendum est: quod tum ut in comitio esset populus constitutum est, nam hic quoque litterarum similitudo fraudi fuit librariis. Eadem medicina adhibenda est infra 31: dies qui vocatur sic: Quando Rex comitiavit, fas, is dictus ab eo, quod eo die rex sacrificiolus dicat ad comitium, ad quod tempus est nefas, ab eo fas; itaque post id tempus lege actum saepe. Fulv. Ursinus probante Muellero pro dicat scripsit itat, quod omni ex parte improbandum: propriis enim verbis uti solet Varro 10), atque itandi vocabulum eo minus aptum, quod

10) Animadvertisse hoc etiam Theod. Mommsen videtur, qui in libro de Chronol. Rom. p. 242 it pro dicat scripsit, quod non minus improbandum esse manifestum est.

regi sacrorum, si recte redintegratus est Festi locus p. 278, comitium non licuit frequentare, nisi iis diebus, quibus rem divinam patrio more faciebat: itaque perfectis sacris continuo de comitio discedere eum moris erat. Atque si ita, ut hominibus doctis placuit, scripsisset Varro, parum accurate diei fissi vim et naturam notavisset: nam cum rex sacrorum se confert ad comitium ibique rem sacram facit, quam maxime nefas est: postquam sacra peracta sunt et discessit ille e comitio, tum demum praetorem verba legitima fari fas est 11). Mihi quidem non est dubium, quin Varro scripserit: is dictus ab eo, quod eo die rex sacrificolus (sacri)ficat ad comitium, ad quod tempus est nefas, ab eo fas. Quod dicit ad comitium, non est ita explicandum quasi idem esset atque in comitio, quemadmodum in quotidianae vitae consuetudine nonnumquam loquebantur, ut est apud Plautum Mostell. III. 2, 158 [844]: Nam egomet ductarem nisi mihi esset ad forum negotium, sed Varro proprie dixit, ac plane congruit cum eo Plutarchus Quaest. Rom. c. 63: ἔστι γοῦν τις ἐν ἀγορᾷ θυσία πρὸς τῷ λεγομένῳ Κομιτίῳ πάτριος, ἣν θύσας ὁ βασιλεὺς κατὰ τάχος άπεισι φεύγων ἐξ ἀγορᾶς, quae ille ex Varrone haud dubie descripsit 12). Marquardt in Antiq. Rom. IV. p. 266 [Röm. Staatsverwaltung III. 311] Plutarchi locum ad Regifugium refert, a. d. VI. Kal. Mart., at Plutarchus non hunc solum diem, sed etiam duos dies, qui in Fastis notabantur Q. R. C. F., id est a. d. IX. Kal. April. et a. d. IX. Kal. Iun. intelligere videtur, namque horum omnium dierum eadem fere fuit ratio 13), quod vel inde perspici potest, quod multi regis fugam ad IX. Kal. April. referebant, ut ipse Verrius in Fastis Praenestinis notavit, cf. Fest. p. 278. Videtur autem sacrum tribus his diebus comitii lustrandi causa factum esse 1), siquidem Tubilustrium IX praecedit utrumque diem, qui Q. R. C. | F. notatus erat, ante Regifugium autem Terminalia celebrabantur, quibus Augustin. de Civ. D. VII. 7 sacrum purgatorium, quod vocant Februum, fieri dicit: atque ob id ipsum quod lustratio tunc fiebat, omnes hi dies ex parte nefasti

11) Paulus Diaconus p. 259 cum dixit: quando sacrificulus rebus divinis perfectis in comitium venit ambiguitatem omnem evitavit.

12) Quod Festi locum p. 258 sic redintegrant: (quo autem die Rex in comitium venit, eius) pars ante(rior nefas habetur, donec ille sacra facit,) non satis videntur verum assecuti esse, nam Verrius haud dubie ad eundem modum scripserat: quo die Rex ad comitium sacrificat, et deinde: si quis alius pro Rege eo die ad comitium fecerit.

13) Nisi quod Regifugii die etiam pontifices et Salii aderant regi sacrorum. 14) Sic rex sacrorum pontificibus februa suppeditabat, vid. Ovid. Fast. II. 21. Item Agonalia, quae pertinent ad Regem, lustrandi causa instituta fuerunt.

erant 15). Videntur autem communi vocabulo feriae regiae dicti esse hi dies (Festus p. 278), quamquam praeterea etiam aliis diebus, si usus erat, feriae tales a rege concipiebantur. Haec igitur sacra rex sacrorum non in ipso Comitio faciebat, sed in sacello prope Comitium, fortasse in Volcanali 16). Iam si lustrandi causa factum hoc sacrificium, consentaneum est regem sacrorum circuisse comitium, sed perfectis sacris ei continuo discedendum fuit: quem morem si Festus ex Etruria ascitum esse tradidit, probabile est etiam apud Etruscos regibus exactis regem sacrorum fuisse institutum, nobiles autem ambitiose cavisse, ne sacerdotium regii nominis splendore insigne libertati officeret: quamquam sane hic repens discessus, qui fugae similis fuit, etiam aliter explicari potest, vid. Marquardt IV. p. 266. Ipsum autem comitiandi verbum hic nihil aliud videtur significare, quam comitium lustrare. Sed haec quidem nunc hactenus.

IV.

Anecdoton Parisinum*).

da

Meinem hoch verehrten Freunde Herrn Theodor Mommsen ver- 81 danke ich eine kleine noch unedirte Schrift de notis, die ich wegen ihrer Wichtigkeit, namentlich für die Geschichte des grammatischen Studiums zu Rom, sofort zu publiciren mich beeile. Ich hätte zwar am liebsten das Anecdoton ohne weitere Bemerkungen mitgetheilt, ich mich gerade mit ganz heterogenen Studien beschäftigte, indem ich im Begriff war eine Epikrisis der Abhandlung von K. F. Hermann über die griechische Monatskunde zu schreiben, sowie die à vлnéma, die Schneidewin's Anhang zu seinem Opusculum über die griechischen

15) Illud vero memorabile, si Regis loco Pontifex ad comitium sacrificaverit, tum totum diem nefastum fuisse, nam ita redintegrandus Festi locus p. 258: si quis alius pro Rege (eo die ad comitium fecerit, puta Pon)tifex, tum is dies (nefastus). Homines docti fastum supplent, quod prorsus improbabile mihi videtur: possis sane etiam supplere item NP, sed tale additamentum satis supervacaneum fuerit.

16) Locum fortasse indicavit Festus p. 278: (pontifices e)t Salios (adesse scribunt regi sacrorum, cum facit sacrificium in ..., ubi minus recte in Comitio supplent.

*) [Zeitschrift für die Alterthumswissenschaft. Herausgegeben von Dr. Th. Bergk und Dr. J. Caesar, Professoren zu Marburg. III. Jahrg. 1845. Nr. 11. 14—17.]

« IndietroContinua »