Immagini della pagina
PDF
ePub

tulerit, non adversabor, sed nihil necesse. Altero autem versu quod scripsi dedecorant sese, cum in libris sit dedecorant se, Ritschelius quoque in adnotatione hoc sibi in mentem venisse indicavit. V. 299 Ritschelius Hermannum secutus si capesses mea imperia scripsit pro librorum lectione si mea imperia capesses et praeterea consilia adiecit. Sed vel sic permira exsistit sententia: Si meis consiliis obtemperabis, non tibi deerit bonum consilium. Potius exspectaveram: Si mihi obtemperabis, bene tecum erit actum. At vero nego a Ritschelio recte ad suos numeros hunc locum revocatum esse: ingeniose sane in Prolegomenis exposuit de coniectura, qui factum sit, ut alterni semper versus vitium contraxerint (vid. p. CCC), at mihi quidem hic quoque videntur tetrametri cum trimetris esse consociati. Lego enim:

Hís ego de ártibus grátiam fácio:
Né cole eas, ne ímbue ingénium.
295 Meó modo et móribus vívito antíquis:
Quae égo tibi praécipio, ea fácito.
Nihil ego istós moror faéceos móres,
Quíbus boni dédecorant sése.

Haec tibi sí mea in péctore consident

300 'Imperia, múlta bona capésses.

V. 294 cum prono errore ex ne cole eas ortum esset ne colas sive neu colas, deinde, ut error solet latius serpere, etiam neu imbuas correctum est. V. 297 faeceos scribendum esse iam supra significavi, at praeterea turbidos eiiciendum, nam haec nihil nisi interpretatio est germani Vocabuli. Deinde sese scripsi pro se, quod etiam Ritschelius in adnotatione commendavit. V. 299. 300 nihil mutavi, nisi quod disiecta membra in ordinem redegi. Erroris causa facile potest indagari: librarii oculus, cum in pectore scribere vellet, ad imperia aberravit, scripsitque nihil nisi:

Haec tibi si mea imperia multa bona capesses:

postea in margine adiecit:

in pectore consident,

quae deinde corrector utcunque inter se conciliare studuit.

II.

V. 199 [I. 2, 162].

Nihil est profecto stultius neque stolidius,

Neque mendaciloquius neque argutum magis,
Neque confidentiloquius neque periurius.

Hanc vulgatam v. 200 scripturam, in qua numerus turpissimus deprehenditur, cum insolenter admodum méndaciloquiús pro mendácilóquius sit pronuntiandum, iure improbavit Ritschelius Proleg. p. CCXXXI. Et

versum corruptum esse etiam codicis Ambrosiani auctoritas confirmat, in quo NEQUE ADEO ARGUTUM MAGIS legitur, ut particulam adeo satis convenientem huic loco appareat ab iis eiectam esse, qui versum vitiosum aliquo modo corrigere studebant. Et tuitus est Ritschelius iure hanc particulam, sed quod ipse coniecit: Mendaciloquius nil neque adeo argutius, id profecto nimis a librorum scriptura recedit, neque intelligitur, quo pacto haec scriptura facilis ad intelligendum et IX per se bona adeo immutari potuerit: nam quid tandem potuit librarios permovere, ut pro argutius, si hoc a poeta esset profectum, argutum magis temere substituerent? Mihi quidem scribendum videtur:

Neque mendaciloquum neque adeo argutum magis.

vel mendacilocum, ita ut magis ad utrumque adiectivum sit referendum: iam autem apparet, quam facilis fuerit error mendaciloquius, cum comparativi et praecedant et subsequantur: deinde, ut error errorem parere solet, cum grammatici versum vitiosum esse animadverterent, adeo deleverunt. Usurpatur autem hic adeo, quemadmodum saepe apud comicos, ubi graviori vocabulo lenius vel latius patens subiungitur, uti est apud Terent. Hecyr. IV. 1, 9 [524]: Tu virum me aut hominem deputas adeo esse?

III.

V. 359 [II. 2, 78].

Lesbonico huic adolescenti, Charmidai filio,

Qui illic habitat.

Supra v. 326 [II. 2, 44] recte ex Vollbehrii coniectura editum est: Adolescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo i. e. ex hac urbe, Atheniensi, pro huic, nam nequaquam Lysiteles illic indicare vult patri, quem dicat: nunc demum, ubi Philto graviter instat, nomen prodit. At hic quoque ad eundem modum corrigendum :

Lesbonico hinc adolescenti, Charmidai filio.

huic alienum esse ab loco vel qui illic habitat, quod subiungitur, confirmat. Ceterum cavendum est, ne ubique omnia ad eandem normam redigamus; ita Ritschelius recte quidem v. 371 [II. 2, 90] scripsit:

An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis.

at non debebat tentare v. 338 [II. 2, 57] et v. 358 [II. 2, 77]: Quia sine omni malitiast, tolerare egestatem eius volo.

Quoius egestatem tolerare vis? loquere audacter patri.

nam utrique casui hic locus est, quemadmodum levare alicuius calamitatem et alicui dicitur.

IV.

V. 365 [II. 2, 86].

Multa ei opera opust ficturae, qui se fictorem probum

Vitae agendae esse expetit, sed hic admodum adolescentulust.

Sic Ritschelius scripsit, cum vulgo legeretur: Multa est opera opus ficturae, codices non magnopere variant: Ambros.: MULTAEST OPERA TURAE. BCDE: multa opera opus. FZ: multa opera

opus. In Parergis autem p. 526 proposuerat multast opera ei opus ficturae, vel multa ei operast opus ficturae, offensus, quod verbi opus ultima syllaba ictu feriatur: sed quam licentiam in senariis iambicis ferimus haud gravate, eandem cur a septenariis trochaicis abiudicemus nulla est causa. Et Ritschelius nunc in editione tulit id ipsum opúst, quamquam non infitior aliquid interesse, utrum opús an opúst, domí an domist ictu feriatur. At offendit nos mirum genus dicendi, sive ficturae genitivum esse censes: multa opera ficturae est opus, sive dativum: ficturae multa opera opus est, qui. Corrigas:

Multaest operae opus fictura, qui se fictorem probum
Vitae agendae esse expetit.

quemadmodum sexcenties terminationes vocabulorum sunt permutatae. Hoc enim Lysiteles dicit: Fictura res est multi laboris, si quis probum se fictorem esse vult.

V.

V. 386 [II. 2, 105].

Tu ad eum adeas, tu concilies, tute poscas.

X Sic Ritschelius ex Bothii coniectura edidit, libri omnes: Tute ad eum adeas, tute concilies; unde coniicias sic potius scribendum esse:

Tute ad eum adeas, ut concilies; tute poscas,

quemadmodum infra ipse Philto dicit v. 442 [II. 4, 41]: Meus gnatus me ad te misit, inter se atque vos Adfinitatem ut conciliarem et gratiam: Tuam volt sororem ducere uxorem. Paratacticae et hypotacticae constructionis satis frequens est vicissitudo apud Plautum, neque raro vel haec vel illa librariis offensioni fuit. Id quod supra quoque v. 212 [I. 2, 175] evenisse videtur:

Omnes mortales hunc aiebant Calliclem

Indignum civitate ac sese vivere,

Bonis qui hunc adolescentem evortisset suis.

id quod nostri sermonis consuetudini convenit: at cum antiqui usus simplicitate fortasse videbitur congruere, quod Ambros. suppeditat : Bonisque hunc adolescentem evortisse omnibus.

recteque se habet illud omnibus, confer Ciceronem Divin. in Caecil. c. 6, 21: eos nunc plane fortunis omnibus conaris evertere; at cum qui evortisset inde esset ortum, necessario erat suis substituendum,

ut metrum constaret.

VI.

V. 507 [II. 4, 106].

Sed si haec res graviter cecidit stultitia mea,
Philto, 'st ager sub urbe hic nobis: eum dabo
Dotem sorori: nam is de stultitiis meis

Solus superfit praeter vitam relicuos.

Stultitiis Ritschelius v. 509 edidit ex Ambros. pro vulgari scriptura stultitia: nec nobis offensioni magnopere est numerus pluralis, nam ut Graece μανίαι, σοφίαι aliaque abstracta vocabula permulta pluraliter dicuntur, ita stultitias hic possumus stulte facta interpretari, sed offensioni vel in vulgari scriptura singularis praepositionis de usus, quem eiusmodi exemplis qualia sunt multis de causis, de consilio, aliis frustra defendas; offensioni est repetita eiusdem culpae commemoratio: nam satis iam Lesbonicus ingenue professus erat errorem et peccata. Equidem arbitror Plautum scripsisse:

nam is de divitiis meis

Solus superfit praeter vitam relicuos.

quod vocabulum cum librarii errore, qui ad versum penultimum relapsus est, in stultitiis esset mutatum, alii denique, ut fieri solet, insolentia numeri pluralis offensi, stultitia scripserunt, itaque vitium magis etiam obscuraverunt.

VII.

V. 820 [IV. 1, 1].

Salipotenti et multipotenti Iovis fratri aetherei Neptuno

Laetus lubens laudes ago, gratas gratisque habeo, et fluctibus salsis.

Ita editum est ex Scaligeri et Bothii coniectura pro codicum lectione et nerei neptuni. Sed mihi illud ipsum aetherei dubium videtur, quoniam insolens Plauti aetate fuisse arbitror. Neminem fugit iam, quam arcta necessitate Latinus sermo inde a prima origine coniunctus fuerit cum Graeco: neque tamen omnia sunt ad hanc consanguinitatem referenda; neque enim ullo tempore intermissa sunt commercia inter utramque gentem: itaque factum est, ut multa Graeca vocabula, quibus caruit Latinus sermo, iam antiquitus sensim sensimque ex commercio cum Graecis maxime Italiotis cognoscerent Romani et civitate quasi donarent: quamquam in his insunt, quae non continuo ab ipsis Graecis, sed ab aliis Italiae gentibus suppeditata videntur accepisse. Haec autem

verba ab iis, quae iam a principio utrique genti communia fuerunt, facile possunt distingui.

Primum enim pleraque vocabula, quae huc pertinent, spectant ad XI vitam cultiorem et lautiorem, | quam quae prisco fuit aevo, partim ad instituta, quae Graecis fuerunt solis propria: praeterea plurima huc pertinent nomina propria heroum, hominum, locorum et alia id genus, quae partim vel apud Graecos erant recens nata vocabula. Sed etiam formarum discrepantia est observanda. Etenim haec vocabula saepius sunt immutata atque corrupta, ut fieri solet, cum gens litterarum rudis Vocabula ex alieno sermone petita asciscit: videmus igitur haec vocabula saepe numero easdem plane mutationes subire, quas postea Latina lingua experta est in lingua Gallica, Hispanica, Italica. Etenim vulgus rationis, quae dominatur in aliena lingua, ignarum ex ea vocabuli forma, quam primum auribus percepit vel frequentissimam esse intelligit, suo arbitrio novam quasi fingit formam, quam populari sermoni accommodat. Satis superque apparet Gallica, Hispanica, Italica substantiva, quae ex Latina lingua orta sunt, non ex nominativo casu esse oriunda, sed pleraque ex accusativo, qui casus est in communis vitae usu longe frequentissimus. Cadit idem etiam in nomina, quae ex Germanica lingua ab his gentibus sunt recepta, ita balcon non a nominativo balco, sed ab accusativo balcun est repetendum. Consimili ratione etiam Latini homines in nominibus, quae e Graeca lingua receperunt, usi sunt, sic igitur cum audirent δός μοι πλακούντα vel alazóerra, inde femininum placenta ortum 3). Porro cum in Graecorum conviviis audivissent uɛiv ziva, inde ortum mirificum illud pueri vinum ministrantis nomen pincerna. Iam eodem modo ex accusativo Graecorum χλαμύδα, κρατήρα, στατήρα, κρηπίδα orta sunt Latina vocabula chlamyda, cratera, statera, crepida. Porro hinc est repetendum, quod Latini veteres schema, gen. schemae, alia id genus dicebant. Ceterum haec ipsa exempla partim firmant id, quod dixi, a Graecis Italiotis maxime haec vocabula ascita esse: itaque schema correpta penultima pronuntiabant, quoniam Achaei quoque ozέua dicebant pro ozua (vid. Hesych. h. v.).

Eodem modo explicandum, quod in nominibus propriis, maxime locorum, tantopere variant Latini, nam cum audirent dici eis Arzava, is Koórova, continuo inde ortae sunt Latinae formae Ancona, Crotona, Eleusina, Salamina, Marathona, alia id genus, quemadmodum etiam

3) Nonnunquam tamen propius ad rectam rationem accesserunt: ita lucuns et lucunculus non dubito, quin ex Graeco yluzóɛs vel yλuzous ortum sit. At quod a prima origine Latinis fuit dulcis, ibi d respondet Graecorum y, ut alibi quoque factum, 7 autem est transposita.

Th. Bergk Kleine Schriften. I.

5

« IndietroContinua »