Immagini della pagina
PDF
ePub

Tarentum, Agrigentum, Maleventum (Beneventum) pro Tágas, Azgáyas, Μαλόεις Makóɛs dici solebat. Quod ex parte hae formae maxime apud serioris aetatis scriptores frequentantur, inde est repetendum, quod vulgarem consuetudinem, quae antiquitatis tenacissima fuit, secuti sunt, cum aurei saeculi scriptores, qui dicuntur, magis ad Graeci sermonis consuetudinem in his nominibus accedere studuerint.

Paulo alia ratio est nominum heroicorum, quae et ipsa quo prius sunt cognita Romanis, eo magis sunt immutata. Erraverit autem, qui existimet haec nomina pariter atque fabulas illas longe lateque pervulgatas tum demum ad Romanos perlatas esse, ubi poetae haec litteris illustraverunt: nam quis tandem credat a Livio Andronico aut Naevio ex Ganymede Catamitum, ex Laomedonte Alumentonem corruptum esse: satis enim apparet haec iam antiquitus a populo, qui litterarum satis fuit rudis et fando tantum haec nomina accepit, esse immutata suaeque linguae accommodata, ut iam nihil fere peregrini sonarent; huius consuetudinis alia quoque exempla possunt proferri, velut mirificum illud incitega (quam Festus [p. 107 M.] machinulam interpretatur, in qua constituebatur in convivio vini amphora), quod ex &yyv9in ortum esse apparet. Illud tamen mirum, quod in multis heroicis nominibus, maxime ubi muta cum liquida concurrit, inserta est littera i vel v praeter necessitatem; nam cum Patrocles dici liceret, quemadmodum antiqui saeclum, vinclum, alia multa frequentant, tamen magis placuit Patricoles (quae forma restituenda ex codicibus in versibus Tragici apud Cicer. Tuscul. Quaest. II. 16, 38). Eodem modo antiqui dicunt Alcumena, Alcumaco; atque Aesculapius omnino in usu erat, cum XII tamen Alcmaeo, Alcmena minime abhorreant a Latinae linguae legibus, quae minus etiam quam Graeca asperitate consonantium cumulatarum offensa est. Equidem existimo haec nomina Romanos non continuo ab ipsis Graecis, sed per aliam gentem, quae sic immutare solebat nomina Graeca, ascivisse: puto autem Oscorum fuisse gentem, quae vicina Graecorum coloniis, partim etiam cum Graecis una easdem civitates incolens, maturius quam Romani Graecorum heroum et fabulas et nomina cognovit. Cum Oscae autem linguae ingenio conveniunt hae ipsae mutationes, ita Osci dicebant aragetud, id est argento (vid. inscriptiones duas Nolanas apud Lepsium Inscr. Umbr. et Osc. 18 p. 71, 38 p. 86 [Mommsen Unterit. Dial. p. 178]), ita in cippo Abellano legitur sakaraklum i. e. sacrum vel sacellum. Alia fortasse per Etruscos primum cognoverunt Romani, velut Пohudɛizng Romanis est Pollux, Etruscis Pultuke.

Ceterum illud facile apparet, nomina fere substantiva esse, quae Romani a Graecis passim asciverunt, unaque cum rebus ipsis, quae istis nominibus significantur, cognoverunt. Pauca sunt adiectiva, velut

glucidatus (quod est apud Festum [p. 98 M.]), basilicus, bucerus (quod Lucretius frequentat), alia, quae quidem cum fere servaverint formam Graecam, haud scimus an potius ad tertiam classem pertineant, de qua statim dicetur. Item verborum exiguus est numerus, quae huc pertinent, velut comessari, pytissare, bombizare, propinare, harpagare, hippacare (si haec, quae apud Festum [p. 101 M.] legitur, vera est forma), alia quaedam. Tertia vero classis vocabulorum ea est, quae Romani inde a sexto saeculo urbis conditae, ubi ut poeta [Porcius Licinus ap. Gellium XVII. 21, 45] dicit

Musa pinnato gradu

Intulit se bellicosam ad Romuli gentem feram, cum et Graecam linguam diligentius quam ante et ratione quadam addiscerent, et apud ipsos poetae exsisterent, qui litterarum aliquod lumen accenderent, receperunt et civitate donarunt. Et haec quidem vocabula fere integra sunt servata nec facile alias subierunt mutationes, quam quas sermonis Latini lex flagitabat. Operae pretium foret perscrutari, quo tempore singula vocabula a Romanis recepta fuerint, sed nimis fontium penuria laboramus, quam ut ea quaestio commode possit solvi. Sed tamen nonnulla, quae mihi videor recte observavisse, subiungam. Poetae nomen pariterque quae vicina sunt, ut poema, poesis, non videtur ante sextum urbis saeculum receptum esse. Nam quamquam Romani nequaquam carebant carminibus, pleraque tamen ad res sacras pertinebant, itaque qui divino quasi spiritu incitati haec carmina. pangebant, vates solebant appellari, quod etiam Ennius testatur, cum Naevium poetam carpens [Ann. 221 V.] antiquorum carminum naturam describit:

scripsere alii rem

Versibus, quos olim Fauni vatesque canebant.

Hinc factum, ut etiam posteriore tempore vatis nomen honorificentius videretur, quam poetae. Iam cum Livius Andronicus primus poesin litteris illustrasset, vulgus eum eiusque aemulos non sine contemtu quodam scribas vocabat, (vid. Festum [p. 333 M.]: Scribas proprio nomine antiqui et librarios et poetas vocabant). Ennius primus fuisse videtur, qui poetae nomine usus est, conf. Ciceronem pro Archia c. 8, 18: quare suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poetas. exstatque etiamnunc ipsius Ennii testimonium apud Nonium v. medullitus [Sat. 6 V.]: Enni poeta salve, qui mortalibus

Versus propinas flammeos medullitus.

Porro aëris nomen idem Ennius primus Latinorum adscivit, quod dilucide ostendunt versus huius poetae apud Probum ad Virgil. Eclog. 6,31 p. 19 Keil [Ann. 148 V.]:

Et densis aquila pennis obnixa volabat

Vento, quem perhibent Graium genus aëra lingua.

Et in Epicharmo [v. 8 Vahl.] apud Varronem de L. L. V. 65:

Istic est is Iuppiter quem dico, quem Graeci vocant
Aërem, qui ventus est et nubes, imber postea,

Atque ex imbre frigus, ventus post fit, aër denuo.

Ex his intelligimus Latinis prorsus defuisse vocabulum, quod cum XIII Graecorum aëre componi poterat): scilicet homines agrestes aërem tum demum, cum graviter commotus esset, observabant, itaque venti vel turbinis vocabulo uti solebant 5). Hinc etiam Cicero de Natura Deor. II. 36, 91: principio enim terra sita in media parte mundi, circumfusa undique est hac animabili spirabilique natura, cui nomen est aër, Graecum illud quidem, sed perceptum iam tamen usu a nostris. Eodem modo Latinis deerat vox, quae aetherem significabat, itaque Pacuvius apud Ciceronem 1. 1. et Varronem de L.L.V.17 [v. 86 Ribb.]:

Hoc vide circum supraque, quod complexu continet

Terram:

Hoc, quod memoro, nostri coelum, Graii perhibent aethera.

ita enim ille locus constituendus, qui est ex Antiopa 6), idemque in Chryse [93 Ribb.] (apud Varronem V. 60 et Nonium [p. 53 Gerl. Codd. ibi: Plautus in Chryse] v. adiugare):

Mater est terra: ea parit corpus: animam aether adiugat.

Sed aethram iam Ennius dixit apud Macrob. VI. 4, 19 [Ann. 417 V.]:

interea fax

Occidit, Oceanumque rubra tractim obruit aethra.

Quae cum ita sint, non ausim Plauto vocabulum aethereus restituere 7). Omnino autem ea, quae poeta subiungit:

Atque tibi ego Neptune ante alios deos gratis ago atque habeo summas,

4) Itaque idem Ennius, cum quatuor elementa vellet percensere, v. 3 V.]: Aqua, terra, anima et sol, vid. Varro de Re Rust. I. 4.

dixit [Epich.

5) Eadem videtur Eleorum consuetudo fuisse, vid. Hesych. Túoßnoi. Hieìoi Tòv àéga [† ýißatòv ¿éga ed. M. Schmidt], quod plane congruit cum Latinorum turbine.

6) De his versibus [quos ad Chrysen refert Ribbeckius] alias accuratius dicetur. Illud addo, videri Pacuvianum etiam quod vulgo Lucretio vel Lucilio tribuitur: Aetheris et terrae genitabile quaerere tempus, quippe conversum ex Euripideo versu [1012. Dind. Sext. Empir. p. 539, 15 ed. Bekk.]: A19έga zaì yaìav návτov yerétɛigar àɛíðw. 7) Coniiciat fortasse aliquis: Iovis fratri aeterni, quemadmodum Venus apud Virgilium Aen. I. 229 Iovem affatur: o qui res hominumque deumque Aeternis regis imperiis, et fulmine terres: verum hoc quoque ab antiqua consuetudine abhorret. Illud tamen est notandum, voce aeris Plautum in Mostellaria I. 2, 31 [112] usum iam esse.

indicare videntur, praeter Neptunum alios quoque deos, marinos, ut par est, appellatos esse, itaque haec conieci:

Salipotenti et multipotenti Iovis fratri, èt Nerei et Portumno

Laetus, lubens laudes ago gratas, gratisque habeo et fluctibus salsis. Neptuni nomen ut adiiceretur nihil necesse, nam satis superque intelligitur, quis sit salipotens deus Iovis frater. Nereus autem (Nerei vel Neri cur scribendum potius sit, quam Nereo facile apparet) haud dubie etiam a Philemone fuit commemoratus; Portumnum autem sive Portunum, qui etiam a Cicerone de Nat. Deor. II. 26, 66 cum Neptuno iungitur, Plautus ipse addidit; Philemon fortasse Palaemonem nominaverat.

VIII.

V. 1028 [IV. 3, 21].

Utinam veteres veterum mores, veteres parsimoniae
Potius in maiore honore hic essent, quam mores mali.

XIV Veteres veterum mores Ritschelius edidit, libri veteres homines vel veteres mores, ut desperandum prope sit, an satis certa coniectura hic versus restitui possit. Altero versu libri: Potius maiori honori hic, in qua lectione, sicut etiam in coniecturis hominum doctorum, displicet maiori ad honorem relatum, cum Stasimus dicere debeat, nunc nullo in honore esse veteres mores. Equidem aliquando haec tentavi:

Utinam hominibus veteres mores, veteres parsimoniae
Maiorum potius in honore hic essent, quam mores mali.

IX.

V. 1087 [IV. 3, 80].

Ego miser summis periclis sum per maria maxima
Vectus, capitali periclo per praedones plurimos

Me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser.

Sic Ritschelius edidit Campmanni fere rationem secutus, nam libri
miserum meis periculis vel miser meis periculis exhibent. Difficilior
et satis dubia correctio in his locis est, ubi caremus Ambrosiano; sed
hoc quidem certum est, periculis adiectum esse a librario, ut sententiam
una cum versus numero restitueret. Coniicio:

Ego miser meis aerumnis: sum per maria maxima
Vectus capitali periclo, per praedones plurimos

Me servavi. salvos redii: nunc hic disperii miser.

Cum in libris antiquis inverso ordine ut fieri solet apud Plautum miser erumnis meis scriptum esset, facile intelliges, quo modo labes

latius progressa sit. Cum structura autem hac compares Terentianum illud in Eunucho V. 2, 7 [846]: ita miserrimus Fui fugitando.

X.

V. 1125 [V. 2, 1]:

Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra dum arbitror, in terra dum Ritschelius pro interdum ex Camerarii coniectura edidit, sed dubitat ipse, an satis sit Plautinum. Fortasse inventum scribendum est, quemadmodum supra v. 455 [II. 4, 54]: nam illum tibi Ferentarium esse amicum inventum intelligo. Terentius Eunucho V. 8, 6 [1036]: Scis Pamphilam meam inventam civem, et sic saepe apud comicos.

XI.

V. 1174 [V. 2, 50].

Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist,

Evocate: ita subitumst, propere quod eum conventum volo.

Cum libri omnes for as evocate: ita subito est exhibeant, coniicias scribendum esse:

Evocate foras. ita subito et propere eum conventum volo.

Confer Curcul. II. 3, 4 [283]: Ita nunc subito et propere et celere obiectumst mihi negotium.

Scr. in academia Marburgensi die XXV. m. Iunii MDCCCXLIX.

IV.

Zur Kritik des Plautus.*)

Hr. Ritschl hat in Bd. VII. Heft 4 des Rheinischen Museums einige Punkte, in welchen ich von ihm abweichender Ansicht bin, genauer besprochen: die Form, in welcher derselbe polemisirt, ist mir gleichgültig, ich hätte aber gewünscht, dafs er jene Art von Polemik, die nachgerade zum grofsen Gewinn der Wissenschaft aufser Gebrauch zu kommen pflegt, wo man dem Gegner Ansichten unterschiebt, an die er nie gedacht hat, unterlassen hätte. Als Probe diene S. 597 [Opusc. II. 597]: es gehört ja gar nicht zum Wesen der Synizese, dafs der eine Vocal consonantische Natur annehme, und Synizesen, bei denen das nicht einmal möglich ist, hat ja doch Plautus, d. h. die Umgangssprache in

*) [Zeitschrift für die Alterthumswissenschaft. Herausgegeben von Dr. Th. Bergk und Dr. J. Caesar. IX. Jahrg. 1851. Nr. 27 — 29.]

215

« IndietroContinua »