Immagini della pagina
PDF
ePub

antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur. Eo quum venisset, timentes confirmat, praesidia in Rutēnis provincialibus, Volcis Arecomicis, Tolosatibus, circumque Narbonem, quae loca hostibus erant finitima, constituit; 5 partem copiarum ex provincia supplementumque, quod ex Italia adduxerat, in Helvios, qui fines Arvernōrum contingunt, convenire jubet.

VIII. His rebus comparatis, represso jam Lucterio et remoto, quod intrare intra praesidia periculosum putabat, 10 in Helvios proficiscitur. Etsi mons Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni altissimā nive iter impediebat, tamen discussă nive sex in altitudinem pedum atque ita viis patefactis, summo militum labore ad fines Arvernōrum pervenit. Quibus oppressis 15 inopinantibus, quod se Cevennā ut muro munitos existimabant, ac ne singulari quidem unquam homini eo tempore anni semitae patuerant, equitibus imperat, ut quam latissime possint vagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant. Celeriter haec famā ac nuntiis ad Ver20 cingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, neu se ab hostibus diripi patiatur, praesertim quum videat omne ad se bellum translatum. Quorum ille precibus permotus castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus. IX. At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit; Brutum adolescentem his copiis praeficit; hunc monet, ut in omnes partes equites quam latissime pervagen30 tur: daturum se operam, ne longius triduo ab castris absit. His constitutis rebus, suis inopinantibus, quam maximis potest itineribus Viennam pervenit. Ibi nactus recentem equitatum, quem multis ante diebus eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso per fines Aeduō35 rum in Lingõnes contendit, ubi duae legiones hiemabant, ut, si quid etiam de sua salute ab Aeduis iniretur consilii, celeritate praecurreret. Eo quum pervenisset, ad reliquas legiones mittit priusque omnes in unum locum cogit, quam

25

de ejus adventu Arvernis nuntiari posset. Hac re cognitā, Vercingetõrix rursus in Bituriges exercitum reducit, atque inde profectus Gergoviam, Boiōrum oppidum, quos ibi Helvetico proelio victos Caesar collocaverat Aeduisque attribuerat, oppugnare instituit.

5

X. Magnam haec res Caesări difficultatem ad consilium capiendum afferebat; si reliquam partem hiemis uno in loco legiones contineret, ne, stipendiariis Aeduōrum expugnatis, cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo praesidium videret positum esse; sin maturius ex hiber- 10 nis educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret. Praestare visum est tamen omnes difficultates perpeti, quam, tanta contumelia acceptā, omnium suorum voluntates alienare. Itaque cohortatus Aeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios, qui de suo adventu 15 doceant hortenturque, ut in fide maneant atque hostium impetum magno animo sustineant. Duabus Agendĭci legionibus atque impedimentis totius exercitus relictis ad Boios proficiscitur.

XI. Altero die quum ad oppidum Senonum Vellauno- 20 dūnum venisset, ne quem post se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit idque biduo circumvallavit; tertio die missis ex oppido legatis de deditione, arma conferri, jumenta produci, sexcentos obsides dari jubet. Ea qui conficeret, Caium 25 Trebonium legatum relinquit; ipse ut quam primum iter faceret, Genăbum Carnutum proficiscitur, qui, tum primum allato nuntio de oppugnatione Vellaunodūni, quum longius eam rem ductum iri existimarent, praesidium Genăbi tuendi causa, quod eo mitterent, comparabant. Huc biduo 30 pervenit. Castris ante oppidum positis, diei tempore exclusus in posterum oppugnationem differt, quaeque ad eam rem usui sint, militibus imperat; et quod oppidum Genăbum pons fluminis Ligĕris continebat, veritus, ne noctu ex oppido profugerent, duas legiones in armis excubare jubet. 35 Genabenses paulo ante mediam noctem silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt. Qua re per exploratores nuntiatā, Caesar legiones, quas expeditas esse jusserat,

portis incensis, intromittit atque oppido potitur, perpaucis ex hostium numero desideratis, quin cuncti caperentur, quod pontis atque itinerum angustiae multitudinis fugam intercluserant. Oppidum diripit atque incendit, praedam 5 militibus donat, exercitum Ligerim transducit atque in Biturigum fines pervenit.

XII. Vercingetõrix, ubi de Caesaris adventu cognovit, oppugnatione destitit atque obviam Caesări proficiscitur. Ille oppidum Biturigum positum in via Noviodunum op10 pugnare instituerat. Quo ex oppido quum legati ad eum venissent oratum, ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, ut celeritate reliquas res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma conferri, equos produci, obsides dari jubet. Parte jam obsidum tradita, quum reliqua administrarentur, 15 centurionibus et paucis militibus intromissis, qui arma jumentaque conquirerent, equitatus hostium procul visus est, qui agmen Vercingetorigis antecesserat. Quem simul atque oppidani conspexerunt atque in spem auxilii venerunt, clamore sublato, arma capere, portas claudere, mu20 rum complere coeperunt. Centuriones in oppido, quum ex significatione Gallōrum novi aliquid ab iis iniri consilii intellexissent, gladiis destrictis, portas occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt.

XIII. Caesar ex castris equitatum educi jubet proelium25 que equestre committit; laborantibus jam suis Germanos equites circiter quadringentos submittit, quos ab initio secum habere instituerat. Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt, atque in fugam conjecti, multis amissis, se ad agmen receperunt: quibus profligatis, rursus 30 oppidani perterriti comprehensos eos, quorum operā plebem concitatam existimabant, ad Caesarem perduxerunt seseque ei dediderunt. Quibus rebus confectis, Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regione, profec35 tus est; quod, eo oppido recepto, civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat.

XIV. Vercingetõrix, tot continuis incommodis Vellaunodūni, Genăbi, Noviodūni acceptis, suos ad concilium

convocat. Docet longe alia ratione esse bellum gerendum, atque antea șit gestum: omnibus modis huic rei studendum, ut pabulatione et commeatu Romāni prohibeantur. Id esse facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur; pabulum secari non posse; necessa- 5 rio dispersos hostes ex aedificiis petere; hos omnes quotidie ab equitibus deleri posse. Praeterea salutis causa rei familiaris commoda negligenda; vicos atque aedificia incendi oportere hoc spatio quoquoversus, quo pabulandi causă adire posse videantur. Harum ipsis rerum copiam suppe- 10 tere, quod, quorum in finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur; Romānos aut inopiam non laturos aut magno cum periculo longius ab castris progressuros; neque interesse, ipsosne interficiant impedimentisne exuant, quibus amissis, bellum geri non possit. Praeterea oppida incendi 15 oportere, quae non munitione et loci naturā ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad detractandam militiam receptacula, neu Romānis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam. Haec si gravia aut acerba videantur, multo illa gravius aestimare debere, liberos, conjuges 20 in servitutem abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.

XV. Omnium consensu hac sententia probatā, uno die amplius viginti urbes Biturigum incenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus. In omnibus partibus incendia 25 conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen hoc sibi solatii proponebant, quod se, prope explorată victoria, celeriter amissa recuperaturos confidebant. Deliberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeret, an defendi. Procumbunt omnibus Gallis 30 ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae et praesidio et ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogerentur; facile se loci natură defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata unum habeat et perangustum aditum. 35 Datur petentibus venia, dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.

XVI. Vercingetõrix minoribus Caesarem itineribus subsequitur et locum castris deligit paludibus silvisque munitum, ab Avarico longe millia passuum sexdecim. Ibi per certos exploratores in singula diei tempora, quae ad Ava5 ricum agerentur, cognoscebat, et quid fieri vellet, imperabat; omnes nostras pabulationes frumentationesque observabat, dispersosque, quum longius necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo afficiebat; etsi, quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut 10 incertis temporibus diversisque itineribus iretur.

XVII. Castris ad eam partem oppidi positis, Caesar, quae intermissa a flumine et a palude aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit; nam circumvallare 15 loci natura prohibebat. De re frumentaria Boios atque Aeduos adhortari non destitit; quorum alteri, quod nulto studio agebant, non multum abjuvabant; alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua et infirma, celeriter, quod habuerunt, consumpserunt. Summa difficultate rei 20 frumentariae affecto exercitu tenuitate Boiōrum, indiligentia Aeduōrum, incendiis aedificiorum, usque eo ut complures dies milites frumento caruerint et pecore ex longinquioribus vicis adacto, extremam famem sustentarent, nulla tamen vox est ab iis audita populi Romāni majestate 25 et superioribus victoriis indigna. Quin etiam Caesar quum in opere singulas legiones appellaret, et si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret, universi ab eo, ne id faceret, petebant: sic se complures annos illo imperante meruisse, ut nullam ignominiam acciperent, nun30 quam infecta re discederent: hoc se ignominiae laturos loco, si inceptam oppugnationem reliquissent: praestare omnes perferre acerbitates, quam non civibus Romānis, qui Genăbi perfidia Gallōrum interissent, parentarent. Haec eadem centurionibus tribunisque militum manda35 bant, ut per eos ad Caesărem deferrentur.

XVIII. Quum jam muro turres appropinquassent, ex captivis Caesar cognovit, Vercingetorigem, consumpto pabulo, castra movisse propius Avaricum atque ipsum cum

« IndietroContinua »