miserunt, qui dicerent, se suaque omnia in fidem atque in potestatem populi Romāni permittere; neque se cum Belgis reliquis consensisse, neque contra populum Romānum conjurasse, paratosque esse et obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento ceterisque rebus juvare; 5 reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque, qui cis Rhenum incolant, sese cum his conjunxisse, tantumque esse corum omnium furorem, ut ne Suessiōnes quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem jure et eisdem legibus utantur, unum imperium unumque magistratum cum ipsis 10 habeant, deterrere potuerint, quin cum his consentirent. IV. Quum ab his quaereret, quae civitates quantaeque in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat: Plerosque Belgas esse ortos ab Germānis, Rhenumque antiquitus transductos propter loci fertilitatem ibi conse- 15 disse, Gallosque, qui ea loca incolerent, expulisse, solosque esse, qui patrum nostrorum memoriā, omni Galliā vexatā, Teutonos Cimbrosque intra fines suos ingredi prohibuerint. Qua ex re fieri, uti earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent. 20 De numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus affinitatibusque conjuncti, quantam quisque multitudinem in communi Belgārum concilio ad id bellum pollicitus sit, cognoverint. Plurimum inter eos Bellovăcos et virtute et auctoritate et 25 hominum numero valere; hos posse conficere armata millia centum; pollicitos ex eo numero electa millia sexaginta, totiusque belli imperium sibi postulare. Suessiōnes suos esse finitimos; latissimos feracissimosque agros possidere. Apud eos fuisse regem nostrā etiam memoriā Divitiăcum, 30 totius Galliae potentissimum, qui quum magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae, imperium obtinucrit: nunc esse regem Galbam: ad hunc propter justitiam prudentiamque suam totius belli summam omnium voluntate deferri; oppida habere numero duodecim, polliceri 35 millia armata quinquaginta; totidem Nervios, qui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque absint; quindecim millia Atrebates, Ambianos decem millia, Morinos viginti quinque millia, Menapios septem millia, Calětos decem millia, Velocasses et Veromanduos totidem, Aduatŭcos decem et novem millia; Condrūsos, Eburōnes, Caeroesos, Paemānos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari 5 ad quadraginta millia. V. Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus, omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se adduci jussit. Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse Divitiăcum Aedu10 um magnopere cohortatus docet, quanto opere rei publicae communisque salutis intersit manus hostium distineri, ne cum tantā multitudine uno tempore confligendum sit. Id fieri posse, si suas copias Aedui in fines Bellovacōrum introduxerint et eorum agros populari coeperint. His 15 mandatis eum ab se dimittit. Postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit, neque jam longe abesse ab his, quos miserat, exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axŏnam, quod est in extremis Remōrum finibus, exercitum transducere matura20 vit, atque ibi castra posuit. Quae res et latus unum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae essent tuta ab hostibus reddebat, et, commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent, efficiebat. In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit 25 et in altera parte fluminis Quintum Titurium Sabīnum legatum cum sex cohortibus relinquit: castra in altitudinem pedum duodecim vallo, fossaque duodeviginti pedum, munire jubet. VI. Ab his castris oppidum Remōrum nomine Bibrax 30 aberat millia passuum octo. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentatum est. Gallōrum eadem atque Belgārum oppugnatio est haec. Ubi circumjecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides jaci coepti sunt murusque 35 defensoribus nudatus est, testudine facta, portas succedunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat. Nam quum tanta multitudo lapides ac tela conjicerent, in muro consistendi potestas erat nulli. Quum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summā nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praefuerat, unus ex his qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit Nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sus'tinere non posse. 5 VII. Eo de media nocte Caesar iisdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios, et funditores Baleares, subsidio oppidanis mittit; quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit, et hostibus eadem de causā spes potiun- 19 di oppidi discessit. Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remōrum depopulati, omnibus vicis aedificiisque, quos adire poterant, incensis, ad castra Caesăris omnibus copiis contenderunt et ab millibus passuum minus duobus castra posuerunt; quae castra, ut fumo atque ignibus sig- 15 nificabatur, amplius millibus passuum octo in latitudinem patebant. VIII. Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis, proelio supersedere statuit; quotidie tamen equestribus proeliis, quid 20 hostis virtute posset et quid nostri auderent, periclitabatur. Ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam natură opportuno atque idoneo (quod is collis, ubi castra posita erant, paululum ex planitie editus, tantum adversus in latitudinem patebat, quan- 25 tum loci acies instructa occupare poterat, atque ex utraque parte lateris dejectus habebat, et in fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat), ab utroque latere ejus collis transversam fossam obduxit circiter passuum quadringentorum; et ad extremas fossas castella constituit 30 ibique tormenta collocavit, ne, quum aciem instruxisset, hostes, quod tantum miltitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent. Hoc facto, duabus legionibus, quas proxime conscripserat, in castris relictis, nt, si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas sex 35 legiones pro castris in acie constituit. Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerant. IX. Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostri transirent, hostes exspectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditos aggrederentur, parati in armis erant. Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. Ubi neu5 tri transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris, Caesar suos in castra reduxit. Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axŏnam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. Ibi vadis repertis partem suarum copiarum transducere conati sunt, eo consilio, 10 ut, si possent, castellum, cui praeerat Quintus Titurius. legatus, expugnarent, pontemque interscinderent; si minus potuissent, agros Remōrum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque nostros prohiberent. 15 X. Caesar certior factus ab Titurio, omnem equitatum et levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem transducit atque ad eos contendit. Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine aggressi magnum eorum numerum occiderunt. Per eorum cor20 pora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum repulerunt; primos, qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt. Hostes ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt, neque nostros in locum iniquiorem progredi pug25 nandi causā viderunt, atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocato, constituerunt optimum esse, domum suam quemque reverti, et, quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent, ut potius in suis quam in alienis finibus 30 decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur. Ad eam sententiam, cum reliquis causis, haec quoque ratio eos deduxit, quod Divitiăcum atque Aeduos finibus Bellovacōrum appropinquare cognoverant. His persuaderi, ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent, non poterat. 35 XI. Ea re constitutā, secundā vigilia magno cum strepitu ac tumultu castris egressi, nullo certo ordine neque imperio, quum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt, ut consimilis fugae profectio videretur. Hac re statim Caesar per speculatores cognita, insidias veritus, quod, qua de causa discederent, nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris continuit. Prima luce, confirmată re ab exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, prae- 5 misit. His Quintum Pedium et Lucium Aurunculēium Cottam legatos praefecit. Titum Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi jussit. Hi novissimos adorti et multa millia passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt, quum ab extremo agmine, 10 ad quos ventum erat, consisterent fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent, priores (quod abesse a periculo viderentur, neque ulla necessitate neque imperio continerentur), exaudito clamore, perturbatis ordinibus, omnes in fuga sibi praesidium ponerent. Ita sine ullo 15 periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt, quantum fuit diei spatium, sub occasumque solis destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt. XII. Postridie ejus diei Caesar, priusquam se hostes ex terrore ac fugă reciperent, in fines Suessiōnum, qui proxi- 20 mi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere confecto ad oppidum Noviodunum contendit. Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae murique altitudinem, paucis defendentibus, expugnare non potuit. Castris munitis, 25 vineas agere, quaeque ad oppugnandum usui erant, comparare coepit. Interim omnis ex fuga Suessiōnum multitudo in oppidum proxima nocte convenit. Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere jacto, turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque 30 audierant, et celeritate Romanōrum permoti, legatos ad Caesărem de deditione mittunt, et petentibus Remis ut conservarentur impetrant. XIII. Caesar, obsidibus acceptis, primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis, armisque omnibus ex 35 oppido traditis, in deditionem Suessiōnes accepit exercitumque in Bellovăcos ducit. Qui quum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent, atque ab eo oppido |