Immagini della pagina
PDF
ePub

Caesar cum exercitu circiter millia passuum quinque abesset, omnes majores natu ex oppido egressi manus ad Caesărem tendere et voce significare coeperunt, sese in ejus fidem ac potestatem venire, neque contra populum Romānum 5 armis contendere. Item quum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro passis manibus suo more pacem ab Romānis petierunt.

XIV. Pro his Divitiăcus (nam post discessum Belgārum, dimissis Aeduōrum copiis, ad eum revertérat), facit 10 verba: Bellovăcos omni tempore in fide atque amicitiā civitatis Aeduae fuisse: impulsos a suis principibus, qui dicerent Aeduos a Caesăre in servitutem redactos omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab Aeduis defecisse et populo Romāno bellum intulisse. Qui ejus con15 silii principes fuissent, quod intelligerent quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse. Petere non solum Bellovăcos, sed etiam pro his Aeduos, ut suā clementia ac mansuetudine in eos utatur. Quod si fecerit, Aeduōrum auctoritatem apud omnes Belgas amplificatu20 rum; quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint.

XV. Caesar honoris Divitiăci atque Aeduōrum causā sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit: quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque 25 hominum multitudine praestabat, sexcentos obsides poposcit. His traditis omnibusque armis ex oppido collatis, ab eo loco in fines Ambianōrum pervenit, qui se suaque omnia sine mora dediderunt. Eorum fines Nervi attingebant; quorum de natură moribusque Caesar quum quaere30 ret, sic reperiebat: Nullum aditum esse ad eos mercatoribus: nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod iis rebus relanguescere animos et remitti virtutem existimarent: esse homines feros magnaeque virtutis: increpitare atque incusare reliquos Belgas, 35 qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem projecissent: confirmare sese neque legatos missuros neque ullam conditionem pacis accepturos.

XVI. Quum per eorum fines triduum iter fecisset, inve

niebat ex captivis Sabim flumen ab castris suis non amplius millia passuum decem abesse: trans id flumen omnes Nervios consedisse adventumque ibi Romanōrum exspectare una cum Atrebatibus et Veromanduis, finitimis suis (nam his utrisque persuaserant, uti eandem belli fortunam expe- 5 rirentur) exspectari etiam ab his Aduatucōrum copias atque esse in itinere: mulieres, quique per aetatem ad pugnam inutiles viderentur, in eum locum conjecisse, quo propter paludes exercitui aditus non esset.

XVII. His rebus cognitis, exploratores centurionesque 10 praemittit, qui locum idoneum castris deligant. Quum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesărem secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt 15 atque his demonstrarunt, inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse quidquam negotii, quum prima legio in castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis. adoriri: quā pulsă impedimentisque direptis, futurum, ut 20 reliquae contra consistere non auderent. Adjuvabat etiam eorum consilium qui rem deferebant, quod Nervii antiquitus, quum equitatu nihil possent (neque enim ad hoc tempus ei rei student, sed, quidquid possunt, pedestribus valent copiis), quo facilius finitimorum equitatum, si praedandi 25 causā ad eos venisset, impedirent, teneris arboribus incisis atque inflexis crebris in latitudinem ramis enatis et rubis sentibusque interjectis effecerant, ut instar muri hae sepes munimentum praeberent; quo non modo intrari, sed ne perspici quidem posset. His rebus quum iter agminis 30 nostri impediretur, non omittendum sibi consilium Nervii existimaverunt.

XVIII. Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. Ab eo 35 flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus huic et contrarius, passus circiter ducentos infimus apertus, ab superiore parte silvestris, ut non facile introrsus perspici

posset. Intra eas silvas hostes in occulto sese continebant: in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum videbantur. Fluminis erat altitudo pedum circiter trium.

XIX. Caesar equitatu praemisso subsequebatur omni5 bus copiis; sed ratio ordoque agminis aliter se habebat, ac Belgae ad Nervios detulerant. Nam quod ad hostes appropinquabat, consuetudine sua Caesar sex legiones expeditas ducebat: post eas totius exercitus impedimenta collocarat inde duae legiones, quae proxime conscriptae erant, 10 totum agmen claudebant praesidioque impedimentis erant. Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt. Quum se illi identidem in silvas ad suos reciperent ac rursus ex silvā in nostros impetum facerent, neque nostri 15 longius, quam quem ad finem porrecta loca aperta pertinebant, cedentes insequi auderent; interim legiones sex, quae primae venerant, opere dimenso castra munire coeperunt. Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab his, qui in silvis abditi latebant, visa sunt (quod tempus inter eos com20 mittendi proelii convenerat), ita, ut intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt. His facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore 25 et ad silvas et in flumine et jam in manibus nostris hostes viderentur. Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos, qui in opere occupati erant, contenderunt.

XX. Cæsări omnia uno tempore erant agenda: vexillum 30 proponendum, quod erat insigne, quum ad arma concurri oporteret; signum tubā dandum; ab opere revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causā processerant, arcessendi; acies instruenda, milites cohortandi, signum dandum. Quarum rerum magnam partem temporis 35 brevitas et successus hostium impediebat. His difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod superioribus proeliis exercitati, quid fieri oporteret, non minus commode ipsi sibi praescribere, quam ab aliis

doceri poterant, et quod ab opere singulisque legionibus singulos legatos Caesar discedere, nisi munitis castris, vetuerat. Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium, nihil jam Caesaris imperium exspectabant, sed per se, quae videbantur, administrabant.

5

XXI. Caesar necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, quam in partem fors obtulit, decucurrit, et ad legionem decimam devenit. Milites non longiore oratione cohortatus, quam uti suae pristinae virtutis memoriam. retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impetum 10 fortiter sustinerent, quod non longius hostes aberant, quam quo telum adjici posset, proelii committendi signum dedit. Atque in alteram partem item cohortandi causā profectus pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus, ut non modo 15 ad insignia accommodanda, sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrudenda tempus defuerit. Quam quisque ab opere in partem casu devenit, quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.

20

XXII. Instructo exercitu, magis ut loci natura dejectusque collis et necessitas temporis, quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat, quum, diversis legionibus, aliae alia in parte, hostibus resisterent, sepibusque densissimis, ut ante demonstravimus, interjectis, prospectus impedire- 25 tur, neque certa subsidia collocari, neque quid in quaque parte opus esset provideri, neque ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque in tantā rerum iniquitate . fortunae quoque eventus varii sequebantur.

XXIII. Legionis nonae et decimae milites, ut in sinistrā 30 parte acie constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine exanimatos vulneribusque confectos Atrebates (nam his ea pars obvenerat) celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt, et transire conantes insecuti gladiis magnam partem eorum impeditam interfecerunt. Ipsi transire flu- 85 men non dubitaverunt, et in locum iniquum progressi rursus resistentes hostes, redintegrato proelio, in fugam conjecerunt. Item alia in parte diversae duae legiones, undecima

et octava, profligatis Veromanduis, quibuscum erant congressi, ex loco superiore in ipsis fluminis ripis proeliabantur. At totis fere a fronte et ab sinistra parte nudatis castris, quum in dextro cornu legio duodecima et non 5 magno ab ea intervallo septima constitisset, omnes Nervii, confertissimo agmine, duce Boduognato, qui summam imperii tenebat, ad eum locum contenderunt: quorum pars aperto latere legiones circumvenire, pars summum castrorum locum petere coepit.

10

XXIV. Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites, qui cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, quum se in castra reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partem fugam petebant; et calones, qui ab decumană portā ac 15 summo jugo collis nostros victores flumen transisse conspexerant, praedandi causa egressi, quum respexissent et hostes in nostris castris versari vidissent, praecipites fugae sese mandabant. Simul eorum, qui cum impedimentis veniebant, clamor fremitusque oriebatur, aliique aliam in 20 partem perterriti ferebantur. Quibus omnibus rebus permoti equites Treviri, quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis, qui auxilii causā ab civitate ad Caesărem missi venerant, quum multitudine hostium castra nostra compleri, nostras legiones premi et paene circumventas teneri, 25 calones, equites, funditores, Numidas, diversos dissipatosque in omnes partes fugere vidissent, desperatis nostris rebus, domum contenderunt: Romānos pulsos superatosque, castris impedimentisque eorum hostes potitos civitati renuntiaverunt.

30

XXV. Caesar ab decimae legionis cohortatione ad dextrum cornu profectus, ubi suos urgeri signisque in unum locum collatis duodecimae legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae cohortis omnibus centurionibus occisis signiferoque interfecto, signo 25 amisso, reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis, in his primopilo Publio Sextio Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque vulneribus confecto, ut jam se sustinere non posset, reliquos esse tar

« IndietroContinua »