Immagini della pagina
PDF
ePub

SANCTAE SEDIS

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA

ET ILLUSTRATA

STUDIO ET CURA

PETRI AVANZINI ROMANI PRESBYTERI

PHILOSOPHIAE, THEOLOGIAE ET UTRIUSQUE IURIS DOCTORIS

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta
inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive
Responsa, et alia huiusmodi: praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex
variis EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam in-
telligentiam et observantiam conferentes, in compendium diligenti studia redactae: alia
denique iuridica, quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem
parere possint, vel ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum,
qui in Ecclesiae legibus studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel
in calenda Domini vinea sedulo adlaborant

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

TYPIS STEREOTYPIS EX OFFICINA S. C. DE PROPAGANDA FIDE
MDCCCLXXII

Ius proprietatis vindicabitur

Reprinted with the permission of Libreria Editrice Vaticana

JOHNSON REPRINT CORPORATION

111 Fifth Avenue, New York, N. Y. 10003

JOHNSON REPRINT COMPANY LTD.
Berkeley Square House, London, W. 1

41-1970

BR

First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America

600

PROGRAMMA

قريب

Cum inter multiplices ephemerides una plane desit, quae latine exarata solummodo insistat referendis utiliter ecclesiasticis Romanae Sedis actis, quae et referri queant et in plurium utilitatem cedant, cumque huiusmodi opus, consiliis initis, perutile esse noverimus; conscribere arbitrati sumus ad libelli formam hanc ephemeridem, quae quidem haud multa et otiosa, sed scitu dignissima, ex sapientibus Apostolicae Sedis actis contineat, et acta quae ratione materiae implexa sint, ita exhibeat, ut perexiguo labore intelligi possint ab Ecclesiasticis viris, qui Ecclesiae ministeriis assidue vacant.

Nemo enim ignorat qui paulisper in Romana Curia sit ver satus, ex ingenti negotiorum mole quae iugiter Romae expediuntur, plurima esse quae utpote fidelium conscientiam attingentia, vel aliis ex causis, secreta omnino manent; proindeque huiusmodi acta, neque cognosci posse, neque referri. Plura insuper alia haberi quae licet publici fiant vel fieri possint iuris; tamen si in ephemeride scientifica cuiusmodi est praesens, exponerentur, vix utilitatem aliquam legenti afferrent. Illorum enim interest haec acta noscere, propter quos peculiariter expediuntur. Verum praeter haec, habentur et alia, quae dum sapientem Sanctae Sedis praxim commostrant, vigens Ecclesiae ius manifestant

et illustrant, cuiusmodi praesertim sunt authenticae dubiorum resolutiones quae per Sacras Emorum Cardinalium Congregationes fieri solent. Acta itaque selecta huius classis, praecipue referre intendimus.

Crebro porro contingit, ut inter huiusmodi acta, talia reperiantur, quae propter suam prolixam materiem integre in ephemeride exponi nequirent, nec utiliter referrentur. Accidit enim saepe, ut quaestio ex sese non admodum implexa, ex documentis tamen, quae ad factum controversum demonstrandum hinc inde deducuntur, ex copiosis defensorum allegationibus, quibus ad trutinam quaestiones sive iuris sive facti revocantur, in magnam molem concrescat. Ad haec itaque declinanda incomnoda, in referendis huius generis actis, hanc methodum sequi censuimus. Initio, quaestionis factum, diligenti studio, compendiose exponemus ; ita tamen, ut nec claritati, multoque minus facti veritati praeiudicium afferatur. Facto ita enarrato compendiose pariter praecipua adiicientur defensionum capita, quae disputari contigerit, sive ex Officio, idest per respectivae Secretariae Praepositum, aliumve a S. tribunali deputatum; sive per Advocatorum defensiones, adiectis ad calcem dubiorum formulis, et authentica eorumdem solutione a respectiva S. Congregatione lata.

Post haec omnia, pro re nata, haud omittemus legentium animos paulisper veluti excitare, ad nonnulla singillatim animadvertenda, sive theoretica, quae principium aliquod iuris illustrent, sive practica quae regularem procedendi modum in similibus causis respiciant.

Insuper, cum non raro contingat, ut causae ipsae, quaedam iuris placita solummodo indicata contineant, quantum ad scopum in causa attingendum sufficiat, quae notissima generatim non sunt, et ceteroquin scitu utilia, ea ulterius exponere curabimus in adnotationibus causis ipsis adiectis; quod si haec nimis amplam exigere videantur explanationem, eorum expositio in libelli ne, ad appendicis instar fiet, in qua etiam paullo fusiori ca

iamo de eo agemus, quod consentaneum actis in libello expositis, vel alibi exponendis, esse iudicabiinus.

Quocumque autem modo huiusmodi acta exponentur, illud constanter observabimus, videlicet in actis quae a S. Sede publicata et promulgata non fuerint, omnia vera personarum et locorum nomina penitus subducentur, fictis nominibus illis opportune subrogatis, vel etiam alphabeticis literis, 'quae neque initiales sint eorumdem locorum et personarum, quae in actis referendis occurrunt: solliciti dumtaxat de exponenda facti specie, eo fere modo quoad hanc rem, quo casus morales proponi solent. Satis enim est, ut dies et annus indicetur, titulus et forma, sub quibus acta prodierunt, et respectiva S. Congregatio, ut ea pro opportunitate possint allegari. Haec quidem de actis, quae ex variis Emorum Cardinalium Congregationibus prodeunt.

Solemniora autem acta, quae immediate dimanant a Supremo Romano Pontifice, quamvis per publicas ephemerides satis ubique divulgentur: tamen ea praesertim, quae circa ecclesiasticum ius versantur, referre in hac ephemeride haud omittemus. Maxime enim interest, haec acta simul collecta habere, ut cum opportuna occasio sese offerat, ea statim valeant reperiri. Paucis itaque quae promittimus, sequenti veluti schemate, colliges.

ACTA

EX IIS DECERPTA

QUAE APUD SANCTAM SEDEM GERUNTUR

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA

ET ILLUSTRATA

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice > immediate dimanantia: acta inter ea quae publici fieri possunt » iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa, et » alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et re

« IndietroContinua »