Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

quo novi constitui nihil vult Q. Catulus, quam multa sint nova summa Q. Catuli voluntate constituta recordamini.

XXI. Quid tam novum quam adolescentulum privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere? Confecit. Huic praeesse? Praefuit. Rem optime ductu suo gerere? Gessit. Quid tam praeter consuetudinem quam homini peradolescenti, cujus aetas a senatorio gradu longe abesset, imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam bellumque in ea provincia administrandum? Fuit 10 in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute; bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit. Quid vero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? At eam quoque rem populus Romanus non modo vidit, sed omnium etiam studio visendam et 15 concelebrandam putavit. Quid tam inusitatum quam, quum duo consules clarissimi fortissimique essent, ut eques Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus est. Quo quidem tempore quum esset non nemo in senatu qui diceret, non oportere mitti 20 hominem privatum pro consule, L. Philippus dixisse dicitur, non se illum sua sententia pro consule, sed pro consulibus mittere. Tanta in eo rei publicae bene gerendae spes constituebatur, ut duorum consulum munus unius adolescentis virtuti committeretur. Quid tam singulare, quam 25 ut ex senatus consulto legibus solutus consul ante fieret, quam ullum alium magistratum per leges capere licuisset? quid tam incredibile, quam ut iterum eques Romanus ex senatus consulto triumpharet? Quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam constituta sunt, ea tam 30 multa non sunt quam haec, quae in hoc uno homine videmus. Atque haec tot exempla, tanta ac tam nova, profecta sunt in eundem hominem a Q. Catuli atque a ceterorum ejusdem dignitatis amplissimorum hominum auctoritate.

XXII. Quare videant, ne sit periniquum et non feren35 dum, illorum auctoritatem de Cn. Pompeii dignitate a vobis comprobatam semper esse, vestrum ab illis de eodem homi

ne judicium populique Romani auctoritatem improbari; praesertim quum jam suo jure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnes qui dissentiunt possit defendere; propterea quod iisdem istis reclamantibus vos unum illum ex omnibus delegistis, quem bello prae- 5 donum praeponeretis. Hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur; sin autem vos plus tum in re publica vidistis, vos his repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis, 10 aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur.

Atque in hoc bello Asiatico et regio non solum militaris illa virtus, quae est in Cn. Pompeio singularis, sed aliae quoque virtutes animi magnae et multae requiruntur. Diffici- 15 le est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum. ita versari nostrum imperatorem, ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. Deinde etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse tales propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur. Dif- 20 ficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum, quos ad eas per hos annos cum imperio misimus, libidines et injurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam 25 fuisse? Urbes jam locupletes et copiosae requiruntur, quibus causa belli propter diripiendi cupiditatem inferatur. Libenter haec coram cum Q. Catulo et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; noverunt enim sociorum vulnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. 30 Pro sociis vos contra hostes exercitum mittere putatis, an hostium simulatione contra socios atque amicos? Quae civitas est in Asia, quae non modo imperatoris aut legati, sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit? XXIII. Quare etiam si quem habetis, qui collatis signis 35 exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit

idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum conjugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque 5 mittatur. Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse, quae locuples sit? ecquam esse locupletem, quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites, Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam, sed etiam propter animi continentiam requisivit. Videbat enim praetores locuple10 tari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque eos quidquam aliud assequi classium nomine, nisi ut detrimentis accipiendis majore affici turpitudine videremur. Nunc qua cupiditate homines in provincias et quibus jacturis, quibus condicionibus proficiscantur, ignorant videlicet isti, qui ad 15 unum deferenda omnia esse non arbitrantur; quasi vero Cn. Pompeium non quum suis virtutibus, tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus. Quare nolite dubitare quin huic uni credatis omnia, qui inter tot annos unus inventus sit, quem socii in urbes suas cum exercitu venisse gaudeant. 20 Quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cujus tantae res gestae terra marique exstiterunt, ut, quum de bello deliberetis, auctor vobis gravior nemo esse debeat; est C. Curio, 25 summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus; est Cn. Lentulus, in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognovistis; est C. Cassius, integritate, virtute, constantia singulari. Quare videte, ho30 rumne auctoritatibus illorum orationi, qui dissentiunt, respondere posse videamur.

XXIV. Quae quum ita sint, C. Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo; deinde te hortor ut auctore popu35 lo Romano maneas in sententia neve cujusquam vim aut minas pertimescas. Primum in te satis esse animi perseve

rantiaeque arbitror; deinde quum tantam multitudinem cum tanto studio adesse videamus, quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus? Ego autem, quidquid est in me studii, consilii, laboris, ingenii, quidquid 5 hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quidquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero; testorque omnes deos et eos maxime, qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentes eorum qui ad 10 rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cujusquam, neque quo Cn. Pompeii gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cujusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adjumenta honoribus quaeram; propterea quod pericula facile, 15 ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco, sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur.

Quam ob rem, quidquid in hac causa mihi susceptum 20 est, Quirites, id omne ego me rei publicae causa suscepisse confirmo, tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam simultates partim obscuras, partim apertas intelligam, mihi non necessarias, vobis non inutiles suscepisse. Sed ego me hoc honore prae- 25 ditum, tantis vestris beneficiis affectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere.

M. TULLII CICERONIS

PRO

M. MARCELLO

ORATIO AD CAESAREM.

I. DIUTURNI silentii, patres conscripti, quo eram his temporibus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. 5 Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene divinam tacitus nullo modo praeterire possum. M. enim Marcello vobis, patres conscripti, reique publicae reddito, non 10 solum illius, sed meam etiam vocem et auctoritatem et vobis et rei publicae conservatam ac restitutam puto.

Dolebam enim, patres conscripti, et vehementer ange bar virum talem, quum in eadem causa, in qua ego, fuisset, non in eadem esse fortuna; nec mihi persuadere poteram 15 nec fas esse ducebam versari me in nostro veteri curriculo, illo aemulo atque imitatore studiorum ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite distracto. Ergo et mihi meae pristinae vitae consuetudinem, C. Caesar, interclusam aperuisti et his omnibus ad bene de omni re publica spe20 randum, quasi signum aliquod sustulisti. Intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime in me ipso, sed paulo

« IndietroContinua »