Immagini della pagina
PDF
ePub

contrariâ parte in homine offendendum sit; habetis eum, (ut nihil dicam amplius) qui se homines coegisse fateatur. Sin, hominibus remotis, de causâ quæritis; cum judicium de vi sit; is, qui arguitur, vim se hominibus armatis fecisse fateatur; verbo se, non æquitate, defendere conetur; id quoque ei verbum ipsum ereptum esse videatis; auctoritatem sapientissimorum hominum facere nobiscum; in judicium non venire, utrum Cæcina possederit, necne; tamen doceri possedisse; multo etiam minus quæri, A. Cæcinæ fundus sit, necne; me tamen id ipsum docuisse, fundum esse Cæcinæ: cum hæc ita sint, statuite, quid vos tempora reipublicæ de armatis hominibus, quid illius confessio de vi, quid nostra decisio de æquitate, quid ratio interdicti de jure, admoneant, ut judicetis.

ORATIO XIII.

PRO LEGE MANILIA,

SEU

De Imperatore Pompeio deligendo.

Ad Populum.

ARGUMENTUM.

M. Æmilio, L. Volcatio Coss. cum L. Lucullus, qui, proconsulari imperio, administrârat prope septem annos Mithridaticum bellum, a senatu revocatus Romam redîsset; tulit ad populum C. Manilius, tribunus plebis, ut ejus belli administratio Pompeio committeretur, qui tum bellum maritimum gerebat. Eam rogationem Cicero, prætor creatus, persuadendam populo suscepit, quod in Pompeio omnia essent, quæ ad perfectum imperatorem pertinerent, scientia rei militaris, fortitudo, temperantia, et felicitas; rejectis objectionibus Hortensii et Catuli, quorum alter non esse uni omnia committenda dicebat, alter vero in uno homine sæpe esse periclitandam fortunam negabat, eumque majoribus reipublicæ temporibus servari volebat.

(Orat.) VOL. II,

N

PRO LEGE MANILIÂ.

I. QUAMQUAM mihi semper frequens conspectus vester multo jucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites; tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo cuique maxime patuit, non mea me voluntas, sed meæ vitæ rationes, ab ineunte ætate susceptæ, prohibuerunt. Nam, cum antea, per ætatem, nondum hujus auctoritatem loci attingere auderem ; statueremque, nihil huc, nisi perfectum ingenio, elaboratum industriâ, afferri oportere; omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi. Ita neque hic locus vacuus unquam fuit ab iis qui vestram causam defenderent; et meus labor, in privatorum periculis caste integreque versatus, ex vestro judicio fructum est amplissimum consecutus. Nam cum, propter dilationem comitiorum, ter prætor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me judicaretis, et quid aliis præscriberetis. Nunc, cum et auctoritatis in me tantum sit, quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum, quantum homini vigilanti ex forensi usu prope quotidiana dicendi exercitatio potuit afferre; certe, et, si quid auctoritatis in me est, eâ apud eos utar, qui eam mihi dederunt; et, si quid etiam dicendo consequi possum, iis ostendam potissimum, qui ei quoque rei fructum suo judicio tribuendum esse censuerunt. Atque illud in primis mihi lætandum jure esse video, quod, in hac insolitâ mihi ex hoc loco ratione dicendi, causa talis oblata est, in quâ oratio deesse nemini potest. Dicendum est enim de Cn. Pompeii singulari eximiâque virtute: hujus autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire: ita

mihi non tam copia, quam modus in dicendo quærendus est.

II. Atque, ut inde oratio mea proficiscatur, unde hæc omnis causa ducitur; bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atque sociis a duobus potentissimis regibus infertur, Mithridate et Tigrane; quorum alter relictus, alter lacessitus, occasionem sibi, ad occupandam Asiam, oblatam esse arbitratur. Equitibus Romanis, honestissimis viris, afferuntur ex Asiâ quotidie literæ, quorum magnæ res aguntur, in vestris vectigalibus exercendis occupatæ ; qui ad me, pro necessitudine quæ mihi est cum illo ordine, causam reipublicæ periculaque rerum suarum detulerunt: Bithyniæ, quæ nunc vestra provincia est, vicos exustos esse complures; regnum Ariobarzanis, quod finitimum est vestris vectigalibus, totum esse in hostium potestate; Lucullum, magnis rebus gestis, ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum administran. dum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti; eumdem hunc unum ab hostibus metui, præterea neminem.

Causa quæ sit, videtis: nunc, quid agendum sit, considerate. Primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo, esse dicendum. Genus est belli ejusmodi, quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad studium persequendi debeat. Agitur enim populi Romani gloria, quæ vobis a majoribus, cum magna in rebus omnibus, tum summa in re militari, tradita est: agitur salus sociorum atque amicorum, pro quâ multa majores vestri magna et gravia bella gesserunt: aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima; quibus amissis, et pacis ornamenta, et subsidia belli, requiretis: aguntur bona multorum civium, quibus est a vobis, et ipsorum et reipublicæ causâ, consulendum.

III. Et, quoniam semper appetentes gloriæ præ

ter cæteras gentes, atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est illa macula, Mithridatico bello superiore suscepta; quæ penitus jam insedit atque inveteravit in populi Romani nomine: quod is, qui uno die, totâ Asiâ, tot in civitatibus, uno nuntio, atque unâ literarum significatione, cives Romanos necandos trucidandosque denotavit, non modo adhuc pœnam nullam, suo dignam scelere, suscepit, sed ab illo tempore annum jam tertium et vicesimum regnat; et ita regnat, ut se non Ponto, neque Cappadocia latebris, occultare velit, sed emergere e patrio regno, atque in vestris vectigalibus, hoc est, in Asia luce, versari. Etenim adhuc ita vestri cum illo rege contenderunt imperatores, ut ab illo insignia victoriæ, non victoriam, reportarent. Triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri, et summi imperatores: sed ita triumphârunt, ut ille pulsus superatusque regnaret. Verumtamen illis imperatoribus laus est tribuenda, quod egerunt; venia danda, quod reliquerunt; propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam respublica, Murenam. Sulla, revocavit.

IV. Mithridates autem omne reliquum tempus, non ad oblivionem veteris belli, sed ad comparationem novi, contulit: qui posteaquam maximas ædificâsset ornâssetque classes; exercitusque permagnos, quibuscumque ex gentibus potuisset, comparâsset, et se Bosporanis, finitimis suis, bellum inferre simulâsset; usque in Hispaniam legatos Ecbatanis misit ad eos duces, quibuscum tum bellum gerebamus: ut, cum duobus in locis disjunctissimis maximeque diversis, uno consilio, a binis hostium copiis bellum terrâ marique gereretur, vos, ancipiti contentione districti, de imperio dimicaretis.

Sed tamen alterius partis periculum, Sertorianæ atque Hispaniensis, quæ multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompeii divino consilio ac singulari virtute depulsum est: in alterâ parte ita res a

« IndietroContinua »