Immagini della pagina
PDF
ePub

tris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam fuisse? Urbes jam locupletes ac copiosæ requiruntur, quibus causa belli, propter diripiendi cupiditatem, inferatur. Libenter hæc coram cum Q. Catulo et Q. Hortensio disputarem, summis et clarissimis viris. Noverunt enim sociorum vulnera: vident eorum calamitates: querimonias audiunt. Pro sociis vos contra hostes exercitum mittere putatis, an, hostium simulatione, contra socios atque amicos? Quæ civitas est in Asiâ, quæ non modo imperatoris aut legati, sed unius tribuni militum, animos ac spiritus capere possit?

XXIII. Quare, etiam siquem habetis, qui, collatis signis, exercitus regios superare posse videatur ; tamen, nisi erit idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum conjugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazâque regiâ, manus, oculos, animum, cohibere possit; non erit idoneus, qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur. Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse, quæ locuples sit? ecquam esse locupletem, quæ istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites, Cn. Pompeium, non solum propter rei militaris gloriam, sed etiam propter animi continentiam, requisivit. Videbat enim populum Romanum non locupletari quotannis pecuniâ publicâ, præter paucos; neque nos quidquam aliud assequi classium nomine, nisi ut, detrimentis accipiendis, majore affici turpitudine videremur. Nunc, quâ cupiditate homines in provincias, quibus jacturis, quibus conditionibus proficiscantur, ignorant videlicet isti, qui ad unum deferenda esse omnia non arbitrantur? quasi vero Cn. Pompeium non, cum suis virtutibus, tum etiam alienis vitiis, magnum esse videamus.

Quare, nolite dubitare, quin huic uni credatis omnia, qui inter annos tot unus inventus sit, quem socii in urbes suas cum exercitu venisse gaudeant. (Orat.) VOL. II.

P

Quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis; est vobis auctor, vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius; cujus tantæ res gestæ terrâ marique exstiterunt, ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo debeat: est C. Curio, summis vestris beneficiis, maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentiâ præditus: est Cn. Lentulus, in quo omnes, pro amplissimis vestris honoribus, summum consilium, summam gravitatem, esse cognoscitis: est C. Cassius, integritate, virtute, constantiâ singulari. Quare, videte, ut, horum auctoritatibus, illorum orationi qui dissentiunt, respondere posse videamur.

XXIV. Quæ cum ita sint, C. Manili, primum istam tuam et legem, et voluntatem, et sententiam laudo, vehementissimeque comprobo: deinde te hortor, ut, auctore populo Romano, maneas in sententiâ, neve cujusquam vim aut minas pertimescas. Primum, in te satis esse animi perseverantiæque arbitror: deinde, cum tantam multitudinem cum tanto studio adesse videamus, quantum nunc iterum in eodem homine præficiendo videmus; quid est, quod aut de re, aut de perficiendi facultate, dubitemus? Ego autem, quidquid in me est studii, consilii, laboris, ingenii, quidquid hoc beneficio populi Romani, atque hac potestate prætoriâ, quidquid auctoritate, fide, constantiâ possum; id omne, ad hanc rem conficiendam, tibi et populo Romano polliceor ac defero. Testorque omnes Deos, et eos maxime qui huic loco temploque præsident, qui omnium mentes eorum, qui ad rem publicam adeunt, maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cujusquam, neque quo Cn. Pompeii gratiam mihi per hanc causam conciliari putem; neque quo mihi, ex cujusquam amplitudine, aut præsidia periculis, aut adjumenta honoribus, quæram: propterea quod pericula facile, ut hominem præstare oportet, innocentiâ tecti, repellemus: honores

autem neque ab uno, neque ex hoc loco, sed eâdem nostrâ illâ laboriosissimâ ratione vitæ, si vestra vcluntas feret, consequemur.

Quamobrem, quiquid in hac causâ mihi susceptum est, Quirites, id omne me reipublicæ causâ suscepisse confirmo: tantumque abest, ut aliquam bonam gratiam mihi quæsîsse videar, ut multas etiam simultates, partim obscuras, partim apertas, intelligam, mihi non necessarias, vobis non inutiles, suscepisse. Sed ego me, hoc honore præditum, tantis vestris, beneficiis affectum, statui, Quirites, vestram voluntatem, et reipublicæ dignitatem, et salutem provinciarum atque sociorum, meis omnibus commodis et rationibus præferre oportere.

ORATIO XIV.

PRO A. CLUENTIO AVITO.

ARGUMENTUM.

SASSIA quædam, Cluentii mater, improbi mulier ingenii, libidinis effrenatæ, post binas nuptias, unas patris Cluentii, alteras A. Aurii Melini, generi sui, quem cum filiâ divortium facere coëgit, postremo nupsit Statio Albio Oppianico, qui Melinum, ejus virum, occiderat. Hic cum intelligeret, Cluentium nondum testamentum fecisse, eoque mortuo, bona ejus omnia ad matrem esse ventura, incensus avaritiâ, veneno eum tollere decrevit. Eâ re cognitâ, duobusque præjudiciis jam probatâ, primum Scamandri damnatione, cujus in manibus venenum deprehensum fuerat, deinde C. Fabricii, qui Cleophanti (quo Cluentius medico utebatur) servum Diogenem, ad venenum dandum, spe et præmio sollicitaverat; Oppianicum Cluentius de veneficio accusavit: qui cum damnatus esset, defensor Oppianici, L. Quintius, tribunus plebis, quotidianis concionibus rem in invidiam adduxit, cum diceret, pecuniam in judicio esse versatam. Et, cum incertum esset, a quâ parte esset profecta; populus Romanus non credidit, ab Oppianico datam, quia damnatus erat: et, errore multorum, in falso crimine Cluentius fuit; cum Oppianicus C. Ælio Staleno DC millia HS, pro numero judicum

qui corrumpendi essent, dedisset, qui eam pecuniam interceperat ; et judicibus eam ante judicium petentibus, se ab Oppianico destitutum dixerat ; unde ipsi eo cupidius Oppianicum damnârunt. Eo postea crimine, et Stalenus ipse, et cum eo Bulbus, Gutta, Popillius, aliique ejusdem affines culpæ judices, damnati sunt. Annis quinque post damnationem, cum Oppianicus in exsilio periisset, uxor Sassia moliri cœpit insidias filio, quod ejus consilio diceret, per M. Asellium quemdam, viro suo venenum in pane datum. Et cum, de servis quæstione habitâ, nihil esset repertum; rursus eadem, triennio post, adolescenti Oppianico filiâ collocatâ, impulit eum ad filium de veneficio accusandum. Is actore usus est L. Attio Pisaurensi: contra quem prætor Cicero Cluentium defendit. Acta causa est ad Q. Voconium Nasonem, qui de veneficiis prætor quæsivit, Lepido et Tullo Coss. et quidem a Cicerone solo, veteri more. (Vide cap. 70.)

« IndietroContinua »