Immagini della pagina
PDF
ePub

depellite. Multi sæpe, in judicando, peccata liberûm parentum misericordiæ concesserunt: vos, ne hujus honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis, rogamus; præsertim cum ex alterâ parte totum municipium videre possitis. Omnes scitote, judices, (incredibile dictu est; sed a me verissime dicitur) omnes Larinates, qui valuerunt, venisse Romam, ut hunc studio frequentiâque suâ, quan. tum possent, in tanto ejus periculo sublevarent: pueris illud, hoc tempore, et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in præsentia, in communi Italiæ pace, domesticis copiis esse tutum : quos tamen ipsos æque, et eos quos præsentes videtis, hujus exspectatio judicii dies noctesque sollicitat.

Non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur, sed de totius municipii statu, dignitate, commodisque omnibus, sententias esse laturos. Summa est enim, judices, hominis in communem municipii rem diligentia, in singulos municipes benignitas, in omnes homines justitia et fides. Præterea nobilitatem illam inter suos, locumque a majoribus traditum, sic tuetur, ut majorum gravitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem, assequatur. Itaque iis eum verbis publice laudant, ut non solum testimonium suum judiciumque significent, verum etiam curam animi ac dolorem, Quæ dum laudatio recitatur, vos, quæso, qui eam detulistis, assurgite. (Laudatio Cluentii, ex decurionum Larinatium decreto.)

Ex lacrymis horum, judices, existimare potestis, omnes hæc decuriones decrevisse lacrymantes. Age vero, vicinorum quantum studium, quam incredibilis benevolentia, quanta cura est! Ñon illi in libellis laudationum decreta miserunt, sed homines honestissimos, quos nôssemus omnes, huc frequentes adesse, et hunc præsentes laudare, voluerunt. Adsunt Ferentani, homines nobilissimi, Marrucini item

cipio amicis, vicinis, hospitibus, quorum studia videtis, reddite: vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. Vestrum est hoc, judices, vestræ clementiæ: recte hoc repetitur a vobis, ut virum optimum atque innocentissimum, plurimisque mortalibus carum atque jucundissimum, his aliquando calamitatibus liberetis; ut omnes intelligant, in concionibus esse invidiæ locum, in judiciis veritati.

ORATIO XV.

DE LEGE AGRARIA,

CONTRA P. SERVILIUM RULLUM.

In Senatu.

ARGUMENTUM.

P. RULLUS, Trib. pl. cum tribunatum inîsset ante Cal. Jan. legem tulit agrariam. Ejus hæc fere sententia fuit, ut decemviri, a XVII tribubus creati, et lege curiatâ summâque potestate ornati, agros omnes, qui extra Italiam, L. Sullâ et Q. Pompeio consulibus aut postea, publici facti essent, venderent; in Africâ tamen exceptis iis, de quibus fœdere cautum esset, quos Hiempsal, Mauritaniæ rex, a Cn. Pompeio traditos, possidebat; in Italiâ vero et silvas et possessiones omnes publicas, exceptis agris Campano et Stellate, quos non vendi, sed dividi quinque millibus colonorum, lex jubebat ; et ut iidem omnibus agris publicis vectigal imponerent, excepto Recentorico Siciliensi : et ut, qui agri privati essent, eos publicare, qui publici, liberare possent: quodque ad quemque eorum qui exercitum habuissent, et bella gessissent, ex prædâ, manubiis, auro coronario, pervenisset, perventurumve esset, quod neque consumtum in monimento, neque in (Orat.) VOL. II.

Y

pari dignitate: Theano Apulo, atque Luceriâ, equites Romanos, honestissimos homines, laudatores videtis: Boviano, totoque ex Samnio, cum lauda. tiones honestissimæ missæ sunt, tum homines amplissimi nobilissimique venerunt. Jam qui in agro Larinati prædia, qui negotia, qui res pecuarias habent, honesti homines, et summo splendore præditi, difficile dictu est, quam sint solliciti, quam laborent. Non multi mihi ab uno sic diligi videntur, ut hic ab his universis.

LXX. Quam non abesse ab hujus judicio L. Volusienum, summo splendore hominem ac virtute præditum, vellem! quam vellem præsentem posse P. Helvidium Rufum, equitem Romanum, omnium ornatissimum, nominare; qui, cum, hujus causâ, dies noctesque vigilaret, et cum me hanc causam doceret; in morbum gravem periculosumque incidit: in quo tamen non minus de capite hujus, quam de suâ vitâ, laborat. Cn. Tudicii senatoris, viri optimi et honestissimi, par studium et testimonio et laudatione cognoscetis. Eâdem spe, sed majore verecundiâ, de te, P. Volumni, quoniam judex es in A. Cluentium, dicimus. Et, ne longum sit, omnium vicinorum summam esse in hunc benevolentiam confirmamus.

Horum omnium studium, curam, diligentiam, meumque unâ laborem, (qui totam hanc causam, vetere instituto, solus peroravi) vestramque simul, judices, æquitatem et mansuetudinem, una mater oppugnat. At quæ mater? quam cæcam crudelitate et scelere ferri videtis; cujus cupiditatem nulla unquam turpitudo retardavit; quæ vitiis animi in deterrimas partes jura hominum convertit omnia ; cujus ea stultitia est, ut eam nemo hominem; ea vis, ut nemo feminam; ea crudelitas, ut nemo matrem, appellare possit. Atque etiam nomina necessitudinum, non solum naturæ nomen et jura, mutavit; uxor generi, noverca filii, filiæ pellex; eo jam

denique adducta est, ut sibi, præter formam, nihil ad similitudinem hominis reservârit. Quare, judices, si scelus odistis, prohibete aditum matris a filii sanguine: date parenti hunc incredibilem dolorem ex salute, ex victoriâ liberûm: patimini, matrem, ne orbata filio lætetur, victam potius vestrâ æquitate discedere. Sin autem (id, quod vestra natura postulat) pudorem, bonitatem, virtutemque diligitis; levate hunc aliquando supplicem vestrum, judices, tot annos in falsâ invidiâ periculisque versatum; qui nunc, primum post illam flammam, aliorum [facto] et cupiditate excitatam, spe vestræ æquitatis erigere animum, et paulum respirare a metu, cœpit: cui posita sunt in vobis omnia; quem servatum esse plurimi cupiunt, servare soli vos potestis. Orat vos Avitus, judices, et flens obsecrat, ne se invidiæ, quæ in judiciis valere non debet; ne matri, cujus vota et preces a vestris mentibus repudiare debetis; ne Oppianico, homini nefario, condemnato jam et mortuo, condonetis.

LXXI. Quod si qua calamitas hunc in hoc judicio afflixerit innocentem; næ iste miser, judices, si (id, quod difficile factu est) in vitâ remanebit, sæpe et multum queretur, deprehensum esse illud quondam Fabricianum venenum : quod si tum indicatum non esset, non huic ærumnosissimo venenum illud fuisset, sed multorum medicamentum laborum: postremo etiam fortassis mater, exsequias illius funeris prosecuta, mortem se filii lugere simulâsset. Nunc vero quid erit profectum, nisi ut hujus ex mediis mortis insidiis vita ad luctum reservata, mors sepulcro patris privata, esse videatur? Satis diu fuit in miseriis, judices satis multos annos ex invidiâ laboravit. Nemo huic tam iniquus, præter parentem, fuit, cujus animum non jam expletum esse putemus. Vos, qui æqui estis omnibus, qui, ut quisque crudelissime oppugnatur, eum lenissime sublevatis, conservate A. Cluentium: restituite incolumem muni

« IndietroContinua »