Immagini della pagina
PDF
ePub

bendi fuissent, si ulla in Siciliâ præsidia ad illorum adventum opposita putarentur. At tum in Italiâ bellum, tam prope a Sicilia, tamen in Siciliâ non fuit, Quid mirum? Ne, cum in Siciliâ quidem fuit, eodem intervallo pars ejus belli in Italiam ulla pervasit.

III. Etenim propinquitas ad utram partem hoc loco profertur ? Utrum aditum facilem hostibus, an contagionem imitandi ejus belli periculosam fuisse ? Aditus omnis, hominibus sine ullâ facultate navium, non modo disjunctus, sed etiam clausus fuit; ut illis, quibus Siciliam propinquam fuisse dicis, facilius fuerit ad Oceanum pervenire, quam ad Peloridem accedere.

Contagio autem ista servilis belli cur abs te potius, quam ab iis omnibus qui cæteras provincias obtinuerunt, prædicatur? an quod in Siciliâ jam ante bella fugitivorum fuerunt? At ea ipsa causa est, cur ista provincia minimo in periculo sit et fuerit. Nam, posteaquam illinc M' Aquillius decessit, omnium instituta atque edicta prætorum fuerunt ejusmodi, ut ne quis cum telo servus esset. Vetus est quod dicam, et, propter severitatem exempli, nemini fortasse vestrum inauditum: L. Domitium prætorem in Siciliâ, cum aper ingens ad eum allatus esset, admiratum requisîsse, quis eum percussisset: cum audîsset, pastorem cujusdam fuisse, eum ad se vocari jussisse: illum cupide ad prætorem, quasi ad laudem et ad præmium, accurrisse: quæsîsse Domitium, qui tantam bestiam percussisset: illum respondisse, venabulo: statim deinde, jussu prætoris, in crucem esse sublatum. Durum hoc fortasse videatur: neque ego ullam in partem disputo. Tantum intelligo, maluisse Domitium crudelem in animadvertendo, quam in prætermittendo dissolutum, videri.

IV. Ergo, his institutis provinciæ, jam tum, cum bello fugitivorum tota Italia arderet, homo non acerrimus, nec fortissimus, C. Norbanus, in summo otio

fuit. Perfacile enim sese Siciliâ tuebatur, ne quod in ipsâ bellum posset exsistere. Etenim, cum nihil tam conjunctum sit, quam negotiatores nostri cum Siculis, usu, re, ratione, concordiâ; et cum ipsi Siculi res suas ita constitutas habeant, ut his pacem expe diat esse; imperium autem populi Romani sic diligant, ut id imminui aut commutari minime velint; cumque hæc ab servorum bello pericula, et prætorum institutis et dominorum disciplinâ, provisa sint; nullum est malum domesticum, quod ex ipsâ provinciâ nasci possit.

Quid igitur? nulline motus in Siciliâ servorum, Verre prætore? nullæne consensiones factæ esse dicuntur? nihil sane, quod ad senatum populumque Romanum pervenerit; nihil, quod iste Romam publice conscripserit: et tamen cœptum esse in Siciliâ moveri aliquot locis servitium suspicor. Id adeo non tam ex re, quam ex istius factis decretisque, cognosco. Ac videte, quam non inimico animo sim actu-, rus. Ego ipse hæc, quæ ille quærit, quæ adhuc nunquam audîstis, commemorabo et proferam. In Triocalino, quem locum fugitivi jam ante tenuerant, Leonidæ cujusdam Siculi familia in suspicionem vocata est conjurationis. Res delata ad istum. Statim (ut par fuit) jussu ejus, homines, qui nominati erant, comprehensi sunt, adductique Lilybæum. Domino denuntiatum est, ut adesset: causâ dictâ, damnati

sunt.

V. Quid deinde? quid censetis? Furtum fortasse aut prædam exspectatis aliquam. Nolite usquequâque eadem quærere. In metu belli, furandi qui locus potest esse? etiam si qua fuit in hac re occasio, prætermissa est. Tum potuit a Leonidâ nummorum aliquid auferre, cum denuntiavit, ut adesset: fuit nundinatio aliqua, et ista non nova, ne causam diceret: etiam alter locus, ut absolverentur. Damnatis quidem servis, quæ prædandi potest esse ratio? Produci ad supplicium necesse est. Testes enim sunt,

qui in consilio fuerunt; testes, publicæ tabulæ ; testis, splendidissima civitas Lilybætana; testis, hones tissimus maximusque conventus civium Romanorum. [Fieri] nihil potest: producendi sunt. Itaque producuntur, et ad palum alligantur.

Etiam nunc mihi exspectare videmini, judices, quid deinde factum sit; quod iste nihil unquam fecit sine aliquo quæstu atque prædâ. Quid in ejusmodi re fieri potuit? quod commodum est? Exspectate facinus, quam vultis improbum: vincam tamen exspectationem omnium. Nomine sceleris conjurationisque damnati, ad supplicium traditi, ad palum alligati, repente, multis millibus hominum inspectantibus, soluti sunt, et Leonidæ illi domino redditi. Quid hoc loco potes dicere, homo amentissime? nisi id, quod ego non quæro; quod denique in re tam nefariâ, tametsi dubitari non potest, tamen, ne si dubitetur quidem, quæri oporteat; quid, aut quantum, aut quomodo acceperis. Remitto tibi hoc totum, atque istâ te curâ libero. Neque enim metuo, ne hoc cuiquam persuadeatur, ut, ad quod facinus nemo, præter te, ullâ pecuniâ adduci potuerit, id tu gratis suscipere conatus sis. Verum de istâ furandi prædandique ratione nihil dico de hac imperatoriâ jam tuâ laude disputo.

VI. Quid ais, bone custos defensorque provinciæ ? Tu, quos servos arma capere ac bellum facere in Siciliâ voluisse cognôras, et de consilii sententiâ judicâras, hos ad supplicium jam more majorum traditos, et ad palum alligatos, ex mediâ morte eripere ac liberare ausus es? ut, quam damnatis servis crucem fixeras, hanc indemnatis civibus Romanis reservares? Perditæ civitates, desperatis omnibus rebus, hos solent exitus exitiales habere, ut damnati in integrum restituantur, vincti solvantur, exsules reducantur, res judicatæ rescindantur. Quæ cum accidunt, nemo est, quin intelligat, ruere illam rempublicam: hæc ubi veniunt, nemo est, qui ullam spem salutis reli

[ocr errors]

quam esse arbitretur. Atque hæc sicubi facta sunt, facta sunt, ut homines populares aut nobiles supplicio aut exsilio levarentur; at non ab his ipsis qui judicâssent; at non statim; an non eorum facinorum damnati, quæ ad vitam omnium et fortunas pertinerent. Hoc vero novum et ejusmodi est, ut magis propter reum, quam propter rem ipsam, credibile videatur; ut homines servos, ut ipse qui ju dicârat, ut statim e medio supplicio, dimiserit; ut ejus facinoris damnatos servos, quod ad omnium liberorum caput et sanguinem pertineret.

O præclarum imperatorem, nec jam cum M' Aquillio, fortissimo viro, sed vero cum Paulis, Scipionibus, Mariis, conferendum! Tantumne vidisse in metu periculoque provincia? cum servitiorum animos in Siciliâ suspensos propter bellum Italiæ fugitivorum videret; ne quis se commovere auderet, quantum terroris injecit ! Comprehendi jussit. Quis non pertimescat? Causam dicere dominos. Quid servis tam formidolosum? "Fecisse videri" pronuntiavit. Exortam videtur flammam paucorum dolore ac morte restinxisse. Quid deinde sequitur? verbera atque ignes, et illa extrema ad supplicium damnatorum, metum cæterorum, cruciatus et crux? Hisce omnibus suppliciis sunt liberati. Quis dubitet, quin servorum animos summâ formidine oppresserit, cum viderent eâ facilitate prætorem, ut ab eo sceleris conjurationisque damnatorum vita, vel ipso carnifice internuntio, redimeretur? Quid? hoc in Apolloniensi Aristodamo? quid? in Leonte Megarensi non idem fecisti?

VII. Quid? iste motus servorum bellique subita suspicio, utrum tibi tandem diligentiam custodiendæ provinciæ, an novam rationem improbissimi quæstûs, attulit? Halicyensis Eumenidæ, nobilis hominis et honesti, et magnæ pecuniæ, villicus cum impulsu tuo insimulatus esset, HS LX a domino accepisti: quod nuper ipse juratus docuit, quemadmodum ges

tum esset. Ab equite Romano C. Matrinio, absente, cum is esset Romæ, quod ejus villicos pastoresque tibi in suspicionem venisse dixeras, HS centum abstulisti. Dixit hoc L. Flavius, qui tibi eam pecuniam numeravit, procurator C. Matrinii: dixit ipse C. Matrinius dicet vir clarissimus Cn. Lentulus, censor, qui, Matrinii honoris causâ, recenti negotio, ad te literas misit, mittendasque curavit.

:

Quid? de Apollonio, Diocli filio, Panormitano, cui Gemino cognomen est, præteriri potest? Ecquid hoc totâ Sicilia clarius? ecquid indignius? ecquid manifestius proferri potest? quem iste, ut Panormum venit, ad se vocari, et de tribunali citari jussit, concursu magno frequentiâque conventûs. Homines statim loqui: mirari, quod Apollonius, homo pecuniosus, tamdiu ab isto maneret integer: excogitavit : nescio quid attulit: profecto homo dives repente a Verre non sine causâ citatur. Exspectatio summa omnium, quidnam id esset; cum exanimatus subito ipse accurrit cum adolescente filio: nam pater, grandis natu, jam diu lecto tenebatur. Nominat iste servum, quem magistrum pecoris esse diceret : eum dicit conjurâsse, et alias familias concitâsse. Is omnino servus in familiâ non erat. Eum statim exhibere jubet. Apollonius affirmare, servum se omnino illo nomine habere neminem. Iste hominem abripi a tribunali, et in carcerem conjici jubet. Clamare ille, cum raperetur, nihil se miserum fecisse, nihil commisisse; pecuniam sibi esse in nominibus; numeratam in præsentia non habere. Hæc cum maxime summâ hominum frequentiâ testificaretur, ut quivis intelligere posset, eum, quod pecuniam non dedisset, idcirco illâ tam acerbâ injurià affici; cum maxime, ut dico, hoc de pecuniâ clamaret, in vincla conjectus

est.

VIII. Videte constantiam prætoris, et ejus prætoris, qui nunc reus non ita defendatur, ut mediocris prætor, sed ita laudetur, ut optimus imperator. Cum servo

« IndietroContinua »