Immagini della pagina
PDF
ePub

mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen est amplissimum; ut velint isti aut quiescere (id, quod victi ac subacti solent), aut, cum minantur, intelligere, se populo Romano non metum belli, sed spem triumphi, ostendere.

Quod si, in turpi reo, patiendum non esset, ut quidquam isti se minis profecisse arbitrarentur; quid faciendum vobis in M. Fonteio arbitramini? de quo homine, judices, (jam enim mihi videor hoc, prope causâ duabus actionibus peroratâ, debere dicere) de quo vos homine, ne ab inimicis quidem ullum [fictum] probrosum non modo crimen, sed ne maledictum quidem, audîstis. Ecquis unquam reus, præsertim in hac vitæ ratione versatus, in honoribus petendis, in potestatibus, in imperiis gerendis, sic accusatus est, ut nullum probrum, nullum facinus, nulla turpitudo, quæ a libidine, aut a petulantiâ, aut ab auda ciâ nata esset, ab accusatore objiceretur, si non vera, attamen ficta cum aliquâ ratione ac suspicione?

XIII. M. Æmilium Scaurum, summum nostræ civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto. Exstant orationes; ex quibus intelligi potest, multa in illum ipsum Scaurum esse dicta: falso; quis negat? verumtamen ab inimico dicta et objecta. Quam multa M' Aquillius audivit in suo judicio ! multa L. quam Cotta! denique P. Rutilius; qui, etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros optimos atque innocentissimos esse numerandus. Ille igitur ipse homo sanctissimus ac temperatissimus multa audivit in suâ causâ, quæ ad suspicionem stuprorum ac libidinum pertinerent. Exstat oratio hominis (ut opinio mea fert) nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi: quâ in oratione permulta in L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. At in quem virum? qui tantâ virtute atque integritate fuit, ut etiam illis optimis temporibus, cum hominem invenire nequam neminem posses, solus tamen Frugi nominaretur. Quem cum in concionem Gracchus vo

cari juberet, et viator quæreret, quem Pisonem? quod erant plures; "Cogisme," inquit," dicere inimicum meum, Frugi." Is igitur vir, quem ne inimicus quidem satis in appellando significare poterat, nisi ante laudâsset; qui uno cognomine declarabatur, non modo quis esset, sed etiam qualis esset; tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur. M. Fonteius ita duabus actionibus accusatus est, ut objectum nihil sit, quo significari vestigium libidinis, petulantiæ, crudelitatis, audacia possit. Non modo nullum facinus hujus protulerunt, sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt.

XIV. Quod si, aut quantam voluntatem habent ad hunc opprimendum, aut quantam ad maledicendum licentiam, tantum haberent aut ad ementiendum animi, aut ad fingendum ingenii; non meliore fortunâ ad probra non audienda Fonteius, quam illi, de quibus antea commemoravi, fuisset. Frugi igitur hominem, judices, frugi, inquam, et in omnibus vitæ partibus moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum officii, plenum religionis, videtis positum in vestrâ fide ac potestate; atque ita, ut commissus sit fidei, permissus potestati.

Videte igitur, utrum sit æquius, hominem honestissimum, virum fortissimum, civem optimum, dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus, an reddi amicis; præsertim cum tot res sint, quæ vestris animis pro hujus innocentis salute supplicent; primum, generis antiquitas, quam, Tusculo ex clarissimo municipio profectam, in monimentis rerum gestarum incisam ac notatam videmus: tum autem continuæ præturæ, quæ et cæteris ornamentis, et existimatione innocentiæ, maxime floruerunt: deinde recens memoria parentis, cujus sanguine non solum Asculanorum manus, a quâ interfectus est, sed totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est: postremo, ipse, cum in omnibus vitæ partibus honestus atque integer, tum in re militari cum summi consilii

et maximi animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum, qui nunc sunt, exercitatus.

XV. Quare, si etiam monendi estis a me, judices, (quod non estis) videor hoc leviter pro meâ auctoritate vobis præcipere posse, ut ex eo genere homines, quorum cognita virtus, industria, felicitas in re militari sit, diligenter vobis retinendos existimetis. Fuit enim major talium virorum in hac republicâ copia: quæ cum esset, tamen eorum non modo saluti, sed etiam honori, consulebatur. Quid nunc vobis faciendum est, studiis militaribus apud juventutem obsoletis; [claris autem hominibus,] ac summis ducibus partim ætate, partim civitatis discordiis ac reipublicæ calamitate, consumtis? cum tot bella aut a nobis necessario suscipiantur, aut subito atque improvisa nascantur. Nonne et hominem ipsum ad dubia reipublicæ tempora reservandum, et cæteros studio laudis ac virtutis inflammandos, putatis?

Recordamini, quos legatos nuper in bello L. Julius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn. Pompeius habuerit. Scietis fuisse tum M. Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam, prætorios homines, belli gerendi peritissimos; præterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum, P. Crassum, non literis homines ad rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac victoriis, eruditos. Age vero, nunc inserite oculos in curiam; introspicite penitus in omnes reipublicæ partes. Utrum videtis nihil posse accidere, ut tales viri desiderandi sint? an, si acciderit, eorum hominum copiâ populum Romanum abundare? Quæ si diligenter attendetis, profecto, judices, virum ad labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem, domi vobis ac liberis vestris retinere, quam inimicissimis populi Romani nationibus et crudelissimis tradere et condemnare, maletis.

XVI. At infestis prope signis inferuntur Galli in

Fonteium: et instant atque urgent summo cum studio, summâ cum audaciâ. Nos vero, judices, non et multis et firmis præsidiis, vobis adjutoribus, isti immani atque intolerandæ barbariæ resistemus? Primum objicitur contra istorum impetus Macedonia, fidelis et amica populo Romano provincia; quæ cum se ac suas urbes, non solum consilio, sed etiam manu Fonteii conservatam esse dicat; ut illa per hunc a Thracum adventu ac depopulatione defensa fuit, sic ab hujus nunc capite Gallorum impetus terroresque depellit. Constituitur ex alterâ parte ulterior Hispania, quæ profecto, non modo religione suâ resistere istorum cupiditati potest, sed etiam sceleratorum hominum perjuria testimoniis ac laudationibus suis refutare. Atque ex ipsâ etiam Galliâ fidelissima et gravissima auxilia sumuntur. Venit huic subsidio, misero atque innocenti, Massiliensium cuncta civitas, quæ non solum ob eam causam laborat, ut huic, a quo ipsa servata est, parem gratiam referre videatur ; sed etiam, quod eâ conditione atque eo fato se in his terris collocatam esse arbitratur, ne quid nostris hominibus illæ gentes nocere possint.

Pugnat pariter pro salute M. Fonteii Narbonensis colonia, quæ, per hunc, ipsa nuper obsidione hostium liberata, nunc ejusdem miseriis ac periculis commovetur. Denique, ut oportet bello Gallico, ut majorum jura moresque præscribunt, nemo est civis Romanus, qui sibi ullâ excusatione utendum putet. Omnes illius provinciæ publicani, agricolæ, pecuarii, cæteri negotiatores, uno animo M. Fonteium, atque unâ voce, defendunt.

XVII. Quod si tantas auxiliorum nostrorum copias Induciomarus ipse despexerit, dux Allobrogum cæterorumque Gallorum; num etiam de matris hunc complexu, lectissimæ miserrimæque feminæ, vobis inspectantibus, avellet atque abstrahet? præsertim cum virgo Vestalis ex alterâ parte germanum fratrem complexa teneat, vestramque, judices, ac populi Romani fidem

imploret; quæ, pro vobis liberisque vestris, tot annos in Diis immortalibus placandis occupata est, ut ea nunc, pro salute suâ fratrisque sui, animos vestros placare possit. Cui miseræ quod præsidium, quod solatium reliquum est, hoc amisso? Nam cæteræ feminæ gignere ipsæ sibi præsidia, et habere domi fortunarum omnium socium participemque possunt ; huic vero virgini, quid est, præter fratrem, quod aut jucundum aut carum esse possit? Nolite pati, judices, aras Deorum immortalium, Vestæque matris, quotidianis virginis lamentationibus de vestro judicio [commoveri.] Prospicite, ne ille ignis æternus, nocturnis Fonteiæ laboribus vigiliisque servatus, sacerdotis vestræ lacrymis exstinctus esse dicatur. Tendit ad vos virgo Vestalis manus supplices, easdem, quas pro vobis Diis immortalibus tendere consuevit. Cavete, ne periculosum superbumque sit, ejus vos obsecrationem repudiare, cujus preces si Dii adspernarentur, hæc salva esse non possent.

Videtisne, subito, judices, virum fortissimum, M. Fonteium, parentis et sororis commemoratione lacrymas profudisse? Qui nunquam in acie pertimuerit, qui se armatus sæpe in hostium manum multitudinemque immiserit, cum in ejusmodi periculis eadem se solatia suis relinquere arbitraretur, quæ suus pater sibi reliquisset; idem nunc perturbato animo pertimescit, ne non modo ornamento et adjumento non sit suis, sed etiam, cum acerbissimo luctu, dedecus æternum miseris atque ignominiam relinquat.

O fortunam longe disparem, M. Fontei, si deligere potuisses, ut potius telis tibi Gallorum, quam perjuriis, intereundum esset! Tum enim vitæ socia virtus, mortis comes gloria, fuisset: nunc vero qui est dolor, victoriæ te atque imperii pœnas ad eorum arbitrium sufferre, qui aut victi armis sunt, aut invitissimi paruerunt? A quo periculo defendite, judices, civem fortem atque innocentem: curate, ut nostris testibus plus quam alienigenis credidisse videamini;

« IndietroContinua »