Immagini della pagina
PDF
ePub

C. JULII CÆSARIS DICTA.

Tu, quæso, quidquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere. In his, de Sexto satisne certum: maxime autem de Bruto nostro de quo quidem ille, ad quem diverti, Cæsarem solitum dicere: Magni refert, hic quid velit: sed quidquid vult, valde vult. (V. C.) quidquid volet, valde volet) idque eum animadvertisse quum pro Dejotaro Niceæ dixerit, valde vehementer eum visum et libere dicere. Cicero, lib. XIV, Ep. ad Atticum, Epist. 1.

Proxime quum Sextii rogatu apud eum fuissem, exspectaremque sedens, quoad vocarer, dixisse eum: Ego dubitem, quin summo in odio sim quum M.Cicero sedeat, nec suo commodo me convenire possit? Atqui si quisquam est facilis, hic est. Tamen non dubito, quin me malè oderit. Cicero, lib. xiv, Epist. ad Attic. Epist. 1.

Aiebat, Cæsarem secum, quo tempore Sextii rogatu veni ad eum, quum exspectarem sedens, dixisse. Ego nunc tam sim stultus, ut hunc ipsum facilem hominem, putem mihi esse amicum, quum tamdiu sedens, meum commodum expectet? Cic. lib. xiv, Epist. ad Attic. Epist. 2. Idem cum eo quod supra ex Epistola 1. attulimus.

Quo gaudio elatus, non temperavit quin paucos post dies frequenti curia jactaret, invitis et gementibus adversariis adeptum se quæ concupisset: proinde ex eo insultaturum omnium capitibus: ac, negante quodam per contumeliam, Facile hoc ulli fœminæ fore, responderit, quasi alludens In Assyria quoque regnâsse Semiramin: magnamque Asia partem Amazonas tenuisse quondam. Suet. in Casare.

Pharsalica acie cæsos profligatosque adversarios prospicientem, hæc eum ad verbum dixisse refert Asinius Pollio: Hoc voluerunt. Tantis rebus gestis C. Cæsar condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petiissem. Suetonins in Casare.

1

Consecutusque cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciæ ejus finis erat paululum constitit, ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos. Et etiam nunc, inquit, regredi possimus. Quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt. Suet. in Casare.

Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximiâ magnitudine et formâ, &c. Tunc Cæsar, Eatur, inquit, quo Deorum ostenta, et inimicorum iniquitas vocat. Jacta alea est, inquit. Suet. in Casare.

Romam iter convertit: appellatisque de republ. Partibus, validissimas Pompeii copias, quæ sub tribus legatis, M. Petreio, et L. Afranio, etM. Varrone in Hispania erant, invasit : professus ante inter suos, Ire se ad exercitum sine duce, et inde reversurum ad ducem sine exercitu. Suet. in Casare.

Prolapsus in egressu navis, verso ad melius omine, Teneo te, inquit, Africa. Suet. in Casare.

Quum exspectatio adventûs Jubæ terribilis esset, convocatis ad con cionem militibus, Scitote, inquit, paucissimis his diebus regem affuturum cum x legionibus, equitum xxx, levis armaturæ c millibus, elephantis ccc. Proinde desinant quidam quærere ultrà, aut opinari; mihique qui compertum habeo, credant: Aut quidem vetustissima nave impositos quocunque vento in quascunque terras jubebo avehi. Suetonius in Gasare.

Jactare solitus, Milites suos etiam unguentatos benè pugnare posse: Nec Milites eos pro concione, sed blandiori nomine commilitones appellabat (etiam Quirites) Suet. in Casare.

Famem et cæteras necessitates, &c. tantopere tolerabant, ut Dyrrhachina munitione Pompeius viso genere panis ex herba, quo sustinebantur, cum feris sibi rem esse dixerat, &c. Suet. in Casare.

Quosdam infimi generis ad amplissimos honores provexit. Quum ob id culparetur, professus est palam. Si grassatorum et sicariorum ope in tuendâ suâ dignitate usus esset, talibus quoque se parem gratiam relaturum. Suet. in Casare.

Interrogatus cur repudiasset uxorem, Quoniam, inquit, meos tam suspicione, quam crimine judico carere oportere. Suet. in Cæsare.

Acie Pharsalica proclamavit, Ut, civibus parceretur. Suetonius in Gæsare.

Nec minoris impotentiæ voces propalam edebat, ut T. Ampius scribit: Nihil esse rempublicam. Appellationem modo, sine corpore ac specie. Syllam nescisse litteras, qui dictaturam deposuerit. Debere homines consideratiùs jam loqui secum, ac pro legibus habere quæ dicat. Suetonius in Casare.

Eoque arrogantiæ progressus est, ut, haruspice tristia, et sine corde exta sacro quodam nunciante. Futura diceret lætiora quum vellet: Nec pro ostento ducendum si pecudi cor defuisset. Suet. in Casare.

Triumphanti et subsellia tribunitia prætervehenti sibi unum è collegio Pontium Aquilam non assurrexisse, adeo indignatus, ut proclamaverit: Repete ergo à me, Aquila, rempublicam tribunus. Nec destiterit per continuos dies quidquam cuiquam, nisi sub exceptione, polliceri. Si tamen per Pontium Aquilam licuerit. Suetonius in Casare.

Plebei regem se salutanti, Cæsarem se non regem esse respondit. Suetonius in Casare.

De quo genere optimè C. Cæsarem prætextatum adhuc accepimus dixisse, Si cantas, male cantas; si legis, cantas. Quintil. lib. 1.

Elevandi ratio est duplex, ut aut veniam quis, aut jactantiam minuat: Quemadmodum C. Cæsar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpitiana, quod ipse se passum pro Cæsare pugnantem gloriabatur, Nunquam fugiens respexeris, inquit. Aut crimen objectum ut Cicero, &c. Quintil. lib. vi.

Est et illa ex ironiâ fictio, quia usus est C. Cæsar. Nam cum testis diceret, à reo fæmina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimùm partem corporis vulnerare voluisset: Quid enim faceret, inquit, quum tu galeam et loricam haberes? Quintıl. lib. v1.

Sic fac existimes, post has miserias, id est, postquam armis disceptari cœptum est de jure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate. Nam et ipse Cæsar, accusatâ acerbitate Marcelli (sic enim appellabat) laudataque honorificentissime et æquitate tuâ, et prudentiâ, repentè præter spem dixit, se senatui roganti de Marcello, * hominis quidem caussa negaturum. (*Sic Victorius edidit, eumque secutus Lambinus, cui tamen ominis legendum videtur. Ipsum vide.) Cic, lib. IV, Epist. ad Famil. Epist. 4. ad Ser. Sulpicium.

Demetrio Mega Siculo Dolabella rogatu meo civitatem à Cæsare impetravit: quâ in re ego interfui. Itaque nunc P. Cornelius vocatur. Quumque propter quosdam sordidos, qui Cæsaris beneficia vendebant, tabulam, in quâ nomina civitate donatorum incisa essent, revelli jussisset, eidem Dolabellæ, me audiente, Cæsar dixit," Nihil esse, quod de Megâ vereretur; beneficium suum in eo manere." Cic. lib. x111. ad Famil. Epist. 36. ad Acilium.

DE C. JULIO CESARE.

Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Cæsare et ipse ita judico, et de hoc hujus generis acerrimo æstimatore sæpissime audio, illum fere omnium Oratorum Latine loqui elegantissimè, nec id solum domesticâ consuetudine, ut dudum de Læliorum et Domitiorum familiis audiebamus, sed, quamquam id quoque credo fuisse, tamen ut esset perfecta illa benè loquendi laus, multis litteris, et iis quidem reconditis et exquisitis, est consecutus, &c. Ex Cic. in Bruto.

Sed perge, Pomponi, de Cæsare, et redde quæ restant. Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum Oratoris, &c. Cæsar autem rationem adhibens, consuetudinem vitiosam et corruptam, pura et incorrupta consuetudine emendat. Itaque quum hanc elegantiam verborum Latinorum, quæ etiamsi Orator non sis, et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est, adjungit illi oratoria ́ ornamenta dicendi: tum videtur tanquam tabulas benè pictas collocare in bono lumine. Hanc quum habeat præcipuam laudem in communibus, non video cui debeat cedere: splendidam quamdam minimèque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce, motu, formâ etiam magnificâ, et generosâ quodammodo. Tum Brutus: Orationes quidam ejus, &c. Atque etiam Commentarios quosdam scripsit rerum suarum, valde quidem, inquam, probandos: nudi enim sunt, recti, et venusti, omni ornatu orationis tanquam veste detracto. Sed dum voluit alios habere parata unde sumerent, qui vellent scribere historiam; ineptis gratum fortasse fecit qui volunt illa calamistris inuere; sanos quidem homines à scribendo deterruit, &c. Ex Sic. in Bruto.

Quid Oratorum? Quem huic antepones eorum, qui nhii a tu egerunt? Quis sententiis aut acutior, aut crebrior? Quis verbis aut ornatior, aut elegantior? Ex Cicer. ad Cornelium Nepot. apud Sueton. in Cas.

1

Sed bene loquendi de Catulis opinio non minor; sale verò (mero) conditus, et facetiis Cæsar. Ex Cic. lib. 1 de Offic.

Reliquit et rerum suarum Commentarios, Gallici, Civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini, Africique et Hispaniensis incertus autor est. Alii enim Oppium putant, alii Hirtium: qui etiam Gallici belli novissimum, imperfectumque librum suppleverit. Paulo post: Pollio Asinius parum diligenter, parumque integrâ veritate compositos putat ; quum Cæsar pleraque et quæ per alios erant gesta, temerè crediderit: et quæ per se, vel consulto, vel etiam memoriâ lapsus perperam ediderit existimatque rescripturum, et correcturum fuisse. Ex Suet. in Cas. C. vero Cæsar si tantum foro vacâsset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur; tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat: exornat tamen hæc omnia mira sermonis, cujus propriè studiosus fuit, elegantia. Ex Quintil, lib. x.

Quid tantum noceret vim Cæsaris, Asperitatem Cœlii, diligentiam Pollionis, judicium Calvi, quibusdam in locis assumere? Ex Quintil. lib. x.

Hinc vim Cæsaris, indolem Calii, subtilitatem Calidii, gravitatem Bruti, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalæ, sanctitatem Calvi reperiemus. Ex Quintil. lib. XII.

At tristior Calvus, numerosior Asinius, splendidior Cæsar, amarior Cœlius, gravior Brutus, vehementior et plenior et valentior Cicero. Ex Autore Dialogi de Orator.

Λεγεται δε καὶ φυναι προς λογές πολιτικὸς ὁ Καῖσας άρισα, και διαπονησαι φιλοτιμώτατα την φύσιν, ως τα δευτερεία μεν αδηρίτως ἔχειν. Ex Plut. in Casare.

Dicitur autem et ad urbanam facundiam a naturo maxime fuisse comparatus, ingeniumque suum sedulo exercuisse, secundas ut citra controversiam fer

ret.

Ἐν δὲ Ῥωμη πολλή μεν επι τῷ λόγῳ περι τας συνηγορίας αυτό χαρις εξελαμπεν. Εx Plut. in Cæsare.

Roma vero multa ejus orationis in defensionibus effulsit venustas.

Ac mihi ex Græcis orationes Lysiæ ostendat; ex nostris Gracchorum, Catonisque : quorum sane plurimæ sunt circumcise et breves. Ego Lysiæ, Demosthenem, Eschinem, Hyperidem, multosque præterea; Gracchis, et Catoni Pollionem, Cæsarem, Cœlium, imprimis M. Tullium oppono, cujus oratio optima fertur esse, quæ maxima. Ex Plin. lib. 1 Epist. Sed ego vereor ne me non satis deceat, quod decuit M. Tullium, C. Calvum, Asinium Pollionem, M. Messalam, &c. Divum Julium, Divum Augustum, Divum Nervam, Tib. Cæsarem, &c. Ex Plin. lib. v. Epist.

.

INDEX.

G refers to the Gallic war; C to the Civil; AL to the Alexandrian; AF to the African,
and H to the Spanish. L denotes the book, and C the chapter.

Acarnania, (Carnia, ) C, 1. 3, c. 55.
Acco, G, 1. 6, c. 4.

Achaia, C, 1. 3, c. 4, 55.
Achillas, C, 1. 3, c. 104.
Actuaria navis, G, l. 5, c. 1.
Acilla, AF, c. 33.

Adcantuannus, sive Adiatomus, G, 1. 3, c.

22.

Adrumetum, (Toulba,) C, 1. 2, c. 23,
AF, c. 21, and 33.

Ædui, ( Autunois ) G, 1. 1, c. 9, 17, 18, &c.
1. 7, c. 32, &c.

Ægimurus, (Galetta, ) AF, c. 44.
Æginium, C, 1. 3, c. 79.

Ægi et Roscilli, C, 1. 3, c. 59 & 79.
Egyptus, C, 1. 2, c. 3, 1. 3, c. 104.
Etolia, (Artinia) C, 1. 3, c. 34.
Afranius, C, 1. 1, c. 38.
Africa, AF, c. 2, 3, &c.
Agar, AF, c. 67.

Agendicum, (Sens) G, 1. 6, c. 44.
Agger, G, 1. 3, c. 12.

Ahenobarbum, C, l. 1, c. 15.

Alarii, G, 1. 1, c. 51.

Alba, (Albano) C, l. 1, c. 15.

Albici, (Viviers) C, 1. 1, c. 34.
Alces, G, 1.6, c. 27.

Alesia, sive, Alexia, (Alise) G, 1. 7, c.
68.

Alexandria, C, 1. 3, c. 103, &c. et AL, c. 5,
&c.

Allienus, AF, 1. 26 et 27.

Allobroges, (Sabaudi) G, 1. 1, c. 6.
Alpes, G, 1. 1, c. 10, 1. 3, c. 1.

Amagetobria, G, l. 1, c. 31.

Amantia, Porto Raguseo) C, L. 3, c. 12.

Amanus, Scanderona) C, 1. 3, c. 31.

Ambarri, G, 1. 1, c. 11.

Ambialites, G, 1. 3, c. 9.

Ambianum, (Amiens) G, 1.2, c. 4.

Ambibarri,, (Ambie) G, 1. 7, c. 5.
Ambiorix, G, 1. 5, c. 25, &c.
Ambivareti, (Vivarais) G, 1. 7, c. 75.
Ambivariti, Ġ, l. 4, c. 9.

Ambracia, Arta) C, 1. 3, c. 36.
Amphilochi, (Ansiloca) C, 1. 3, c. 54.
Amphipolis, (Emboli) C, 1. 3, c. 102.
Ampius, C, 1. 3, c. 105.
Apartes, G, 1. 6, c. 25.

Anas, (Guadiana) C, 1. 1, c. 38.
Ancalites, (Henley) G, 1. 5, c. 21.
Ancona, (Ancona) C, 1. 1, c. 11.
Andes, (Anjou) G, l. 2, c. 35.
Adrosthenes, C, 1. 3, c. 80.
Antebrogius, G, l. 2, c. 3.
Antiochia, C, l. 3, c. 102.
Antistius, G, 1. 6, c. 1.
Antonius, G, 1. 7, c. 81.
Apollo, G, 1.6, c. 17.
Apollonia, C, 1. 3, c. 12.
Aponiana, AF, c. 2.

Apsus, (Aspro) C, 1. 3, 13.
Apulia, (Puglia) C, 1. 1, c. 14:
Aquileia, (Aquilegia,) G, l. 1, c. 10.
Aquilifer, G, 1. 5, c. 36.
Aquinius, AF, c. 57.

Aquitania, (Guienne) G, 1. 1, c. 1.
Arar, (Saone) G, l. 1, c. 12.
Arx, G, l. 1, c. 38.

Arduenna, (Ardenne) G, 1. 5, c. 3.
Arecomici, G, 1. 7, c. 7.
Arelate, (Arles.) C, 1. 1, c. 36.
Arguetius, H, c. 9.

Aries, G, 1. 2, c. 32.

Arimini, (Rimni) C, l. 1, c. 8.
Ariobarzanes, C, 1. 3, c. 4.
Ariovistus, G, l. 1, c. 31.
Aristius, G, 1. 7, c. 42.
Armenia, (Aladuli) AL, c. 34.
Armorica, (Bretagne) G, 1. 5, c. 52,
Arpinius, G, 1. 5, c. 28.
Arretium, (Arezo) C, l. 1, c. 11.
Arsinoë, AL, c. 4.

Arverni, (Auvergne) G, 1. 1, c. 31.
Asculum, (Ascoli.)

Ascurum, C, l. 1, c. 15.

Asia, C, 1. 1, c. 4.

Asparagium, C, 1. 3, c. 30.

Aspavia, (Espejo) H, c. 26.
Asperna, AF, c. 80.
Asta, H, c. 26.

Ategua, (Tebala Veja) H, c. 22.
Athenæ, C, 1. 1, c. 3.

Atrebates, (Artois) G, 1. 2, c. 4.
Atrius, G, 1. 5, c. 9.
Attius, G, 1. 8, c. 28.
Atuatici, G, 1. 2, c. 4.

Avaricum, (Bourges) G, 1. 7, c. 13.
Avienus, AF, c. 54.
Aulerci, G, 1. 3, c. 17.

« IndietroContinua »