Immagini della pagina
PDF
ePub

ipse exercitum distribuit per hiberna; C. Trebonium cum legionibus iv in Belgio collocat: C. Fabium cum totidem in Eduos deducit. Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgæ, quorum maxima virtus, et Ædui, quorum auctoritas summa esset, exercitibus continerentur.

LV. Ipse in Italiam profectus est: quò cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones II ab se remissas, quæ ex senatusconsulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio transditas, atque in Italiâ retentas esse. Hôc facto, quanquam nulli erat dubium, quin arma contra Cæsarem pararentur; tamen Cæsar omnia patienda esse statuit, quoad sibi spes aliqua relinqueretur jure potiùs disceptandi, quàm belli gerendi.

[ocr errors]

C. JULII CÆSARIS

COMMENTARIORUM

DE

BELLO CIVILI.

LIBER PRIMUS.

[ocr errors][merged small]

DIONYSII VOSSII

1 SUPPLEMENTUM

IN

C. JUL. CÆSARIS LIB. I. DE BELLO CIVILI.

ILLORUM accedo sententiæ, qui a'repa's hos esse Commentarios arbitrantur: Etenim nequeo persuadere mihi, abruptam adeò exordium hujus operis fuisse; Et præmittenda fuisse multa, satis ipsa ostendit historia. Quare operæ pretium nobis fuit, ex Plutarcho, Appiano, ac Dione con-'

texere, quæ

desiderari hoc loco existimamus. Sunt autem hæc.

SUBACTA omni Galliâ, multis de caussis Cæsar cùm in Cisalpinam provinciam contendisset, legatos Romam mittit, qui consulatum illi et provincias prorogari peterent. Eâ in petitione Pompeius, qui alieno in Cæsarem animo, nondum tamen inimicitias palam gerebat; neque commendatione suâ juvandum eum, neque contra dicendum existimavit. Sed Lentulus et Marcellus Coss. qui jam antè inimico in Cæsarem fuerant animo, id prohibendum sibi omnibus modis putavere. Marcellus verò non dubitavit alijs quoque injuriis Cæsarem afficere. Nam nuper coloniam Novumcomum Cæsar in Galliam deduxerat; cui Marcellus jus civitatis ademisse non contentus, decurionem ejus coloniæ, Romæ deprehensum, virgis cædi jusserat, et, querelas suas Cæsari ut exponeret, dimiserat: quâ ignominiâ nullus adhuc civis Romanus fuerat affectus. Quæ dum ita fiunt, venit ad Cæsarem in provinciam C. Curio tribunus plebis. Qui multum pro Republica et caussâ Cæsaris enixus, tandem, ubi frustra omnia tentari intellexit, metu adversariorum profugiens, de omnibus, quæ acta essent, et quomodo opprimere eum inimici agitarent, edocuit. Cæsar virum amplissimum, optimèque de se ac de Rep. meritum, comiter excepit; et gratias pro summis ejus in se beneficiis egit. At Curio, quia jam non obscurè vis in Cæsarem pararetur, suasit ei ut omnem exercitum quàm maturimè contraheret, et oppressam paucorum audaciâ Rempublicam vindicaret. Cæsar, quamvis ea omnia ita esse haud ignorabat, censuit tamen Reip. imprimis habendam esse rationem; nequis armorum caussam eum esse judicaret. Itaque

NOTES.

1 Supplementum.] From the abrupt commencement of the first book of the civil wars, there is reason to believe that a

part of it has been lost. This has been supplied, from the writings of Plutarch, Appian and Dion, by Vosius.

« IndietroContinua »