Immagini della pagina
PDF
ePub

suum officium præstitisse; se, qui etiam bonâ conditione, et loco, et tempore æquo confligere noluerit, ut quàm integerrima essent ad pacem omnia; exercitum suum, qui injuriâ etiam acceptâ, suisque interfectis, quos in suâ potestâte habuerit, conservârit, et texerit : illius denique exercitûs milites, qui per se de conciliandâ pace egerint; quâ in re omnium suorum vitæ consulendum putârunt. Sic omnium ordinum partes in misericordiâ constitisse: ipsos duces à pace abhorruisse : eos neque colloquii neque induciarum jura servâsse: et homines imperitos, et per colloquium deceptos, crudelissimè interfecisse. Accidisse igitur his, quod plerumque hominibus nimiâ pertinaciâ atque arrogantiâ accidere soleat, ufì eò recurrant, et id cupidissimè petant, quod paullò antè contempserint: neque nunc se illorum humilitate, neque aliquâ temporis opportunitate postulare, quibus rebus augeantur opes suæ, sed eos exercitus, quos contra se multos jam annos aluerint, velle dimitti: neque enim vi legiones aliâ de caussâ missas in Hispaniam, septimamque ibi conscriptam, neque tot tantasque classes paratas, neque summissos duces, rei militaris peritos. Nihil horum ad pacandas Hispanias, nihil ad usum provinciæ provisum, quæ propter diuturnitatem pacis, nullum auxilium desiderârit. Omnia hæc jampridem contra se parari: în se novi generis imperia constitui; ut idem ad portas urbanis præsideat rebus, et1 duas bellicosissimas provincias absens tot annos obtineat: in se jura magistratuum commutari, ne ex præturâ et consulatu, ut semper, sed per paucos probati et electi in provincias mittantur: in se ætatis excusationem nihil valere, quòd superioribus bellis probati ad obtinendos exercitus evocentur : in se uno non servari, quod sit omnibus datum semper imperatoribus, ut rebus feliciter gestis, aut cum honore aliquo, aut certè sine ignominiâ, domum revertantur, exercitumque dimittant. Quæ tamen omnia et se tulisse patientèr, et esse laturum: neque nunc id agere, ut ab illis abductum exercitum teneat ipse (quod tamen sibi difficile non sit ;) sed ne illi habeant, quo contra se uti possint: proinde, ut esset dictum, provinciis excederent, exercitumque dimitterent. Si id sit factum, nociturum se nemini. Hanc unam atque extremam pacis esse

conditionem.

LXXXVI. Id verò militibus fuit pergratum, et jucundum (ut ex ipsâ significatione potuit cognosci,) ut, qui aliquid victi incommodi exspectavissent, ultro inde præmium missionis ferrent. Nam quum de loco et tempore ejus rei controversia inferretur, et voce et manibus universi ex vallo, ubi constiterant, significare cœperunt, ut statim dimitterentur: neque omni interpositâ fide firmum esse posse, si in aliud tempus differretur. Paucis quum esset in utramque partem verbis disputatum, res huc deducitur; ut ii, qui habeant domicilium aut possessiones in Hispaniâ, statim; reliqui ad 2 Varum flumen dimittantur. Ne

NOTES.

1 Duas bellicosissimas provincias.] Name

y Spain and Africa.

2 Varum flumen.] The river' Var in France.

quid eis noceretur, neve quis invitus sacramento dicere cogeretur à Cæsare, cavetur.

1

LXXXVII. Cæsar, ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur, se frumentum daturum pollicetur. Addit etiam, ut, quid quisque eorum in bello amiserit, quæ sint penes milites suos, iis, qui amiserint, restituatur; militibus, æquâ factâ æstimatione, pecuniam pro iis rebus dissolvit. Quascunque postea controversias inter se milites habuerunt, suâ sponte ad Cæsarem in jus adierunt. Petreius atque Afranius: quum stipendium ab legionibus, penè seditione factâ, flagitaretur, cujus illi diem nondum venisse dicerent; Cæsar ut cognosceret, postulant: eòque utrique, quod statuit, contenti fuerunt. Parte circiter tertiâ exercitus eo biduo dimissâ, I legiones suas antecedere, reliquas subsequi jussit; ut non longo inter se spatio castra facerent; eique negotio Q. Fufium Kalenum legatum præfecit. Hôc ejus præscripto, ex Hispaniâ ad Varum flumen est iter factum, atque ibi reliqua pars exercitûs dimissa est.

NOTES.

1 In jus adierunt.] This reading is more elegant than intus adierunt, generally adopted by editors.

DE BELLO CIVILI.

LIBER II.

1

ARGUMENT.

Trebonius continues the siege of Marseilles. Nasidius arrives with a fleet to assist the besieged, who, having refitted their ships, join his squadron. A naval engagement ensues, in which they are overcome by Brutus, the commander of Casar's fleet. Extraordinary works are constructed by Trebonius, by which the towers of the besieged are overthrown, who terrified demand a truce. This was soon violated, and the works of Trebonius burnt and destroyed by them. In the mean time, Varro, Pompey's legate, prepares, in farther Spain, to oppose Casar. By the management of Casar, nearly all his men desert him, and he is forced to submit. Cesar, having arrived before Marseilles, reduces it. Curio, Casar's legate, carries on the war, in Africa, with Varus; at first, successfully: but, becoming imprudent, and Varus having received reinforcements from king Juba, he is defeated, and his army entirely destroyed.

I DUM hæc in Hispaniâ geruntur; C. Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliæ relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas, turresque ad oppidum agere instituit. Una erat proxima portui 1 navalibusque ; altera ad partem, 2 quâ est aditus ex Galliâ atque Hispa

NOTES.

1 Navalibus.] This word answers to our dock yard.

2 Quá est aditus ex Galliâ atque Hispa

nid, ad id mare, quod attingit ad ostium Rhodani.] The reading of this passage is various; some manuscripts and editions

niâ, ad id mare, quod attingit ad ostium Rhodani. Massilia enim ferè ex III oppidi partibus mari alluitur. Reliqua quarta est, quæ aditum habet à terrâ. Hujus quoque spatii pars ea, quæ ad arcem pertinet, loci naturâ, et valle altissimâ munita, longam, et difficilem habet oppugnationem. Ad ea perficienda opera C. Trebonius magnam jumentorum atque hominum multitudinem ex omni Provinciâ vocat, vimina materiamque comportari jubet. Quibus comparatis rebus, aggerem in altitudinem pedum LXXX exstruit.

II. Sed tanti erant antiquitùs in oppido omnium rerum ad bellum apparatus, tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullæ contextæ viminibus vineæ sustinere possent. 1. Asseres enim pedum XII cuspidibus præfixi, atque hi maximis balistis missi, per iv ordines cratium in terrâ defigebantur. 2 Itaque pedalibus lignis conjunctis inter se, porticus integebatur; atque hàc agger inter manus proferebatur. 3 Antecedebat testudo pedum LX, æquandi loci caussâ; facta item ex fortissimis lignis, involuta omnibus rebus, quibus ignis jactus et lapides defendi possent. Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum, omnem administrationem tardabat. Tum crebræ per Albicos eruptiones fiebant ex oppido, ignesque aggeri et turribus inferebantur; quæ facilè nostri repellebant milites; magnisque ultrò illatis detrimentis, eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum reji

ciebant.

5

III. Interim L. Nasidius ab Cn. Pompeio cum classe navium XVI, in quibus paucæ erant æratæ, L. Domitio Massiliensibusque subsidio missus, freto Siciliæ, imprudente atque inopinante Curione, provehitur: appulsisque Messanam navibus, atque inde, propter repentinum terrorem, principum ac senatûs fugâ factâ, ex navalibus eorum navem

6

NOTES.

have, aditus ad Galliam et Hispaniam; others, adigit ad ostium. The meaning of the sentences is that the other mound was at the part, where the access to Marseilles, from Gaul and Spain, was through the sea, which touches the mouth of the Rhone.

1 Asseres enim pedum XII cuspidibus præfixi, atque &c.] Poles twelve feet long, with sharp iron heads, were shot from large balista with so much force as to penetrate four rows of fascines, and lodge in the ground. Stones of upwards of three hundred pounds weight could be thrown by these large baliste. Those machines were in the military art of the ancients, what pieces of heavy ordnance are in that of the moderns.

2 Itaque pedalibus lignis conjunctis inter se, porticus, &c.] Therefore pieces of

timber, a foot thick, being joined toge ther, a shed was constructed; under the cover of which, the mound was gradually extended forward.

3.Intecedebat testudo pedum LX, aquan di loci caussa, &c.] A mantelet of sixty feet was moved on before, under cover of which the men leveled the ground. It was also constructed of strong pieces of wood; and covered with every thing, requisite to de fend it against the fire and stones thrown at it, by the besieged.

4 rate.] These were ships of which the prows were armed with a sharp beak. This beak was covered with brass, hence these vessels are called arata by Cæsar.

5 Freto Sicilia.] This is the strait, which divides Italy from Sicily. 6 Messanam.] Messina in Sicily.

deducit. Hâc adjunctâ ad reliquas naves, cursum Massiliam versùs perficit; præmissâque clam naviculâ, Domitium Massiliensesque de suo adventu certiores facit; eosque magnoperè hortatur, ut rursus cum Bruti classe, additis suis auxiliis, confligant.

IV. Massilienses, post superius incommodum, veteres ad eundem numerum ex navalibus productas naves refecerant, summâque industriâ armaverant; remigum gubernatorumque magna copia suppetebat. Piscatoriasque adjecerant atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti; has sagittariis tormentisque compleverant. Tali modo instructà classe, omnium seniorum, matrumfamiliæ, virginum precibus et fletu excitati, ut extremo tempore civitati subvenirent, non minore animo ac fiduciâ, quàm antè dimicaverant, naves conscendunt. Communi enim fit vitio naturæ, ut invisis, latitantibus, atque incognitis rebus magis confidamus, vehementiùsque exterreamur; ut tum accidit. Adventus enim L. Nasidii summâ spe et voluntate civitatem compleverat. Nacti idoneum ventum, ex portu exeunt, et Tauroënta, quod est castellum Massiliensum, ad Nasidium perveniunt; ibique naves expediunt: rursusque se ad confligendum animo confirmant; et consilia communicant. Dextra pars Massiliensibus attribuitur, sinistra Nasidio.

Nam ad eas,

V. Eodem Brutus contendit; aucto navium numero. quæ factæ fuerant, Arelate per Cæsarem, captivæ Massiliensium accesserant VI. Has superioribus refecerat diebus, atque omnibus rebus instruxerat. Itaque suos cohortatus, "quos integros superavissent, ut victos contemnerent," plenus spei bonæ atque animi adversus eos proficiscitur. Facile erat ex castris C. Trebonii, atque omnibus superioribus locis, prospicere in urbem; ut omnis juventus, quæ in oppido remanserat, omnesque superioris ætatis, cum liberis atque uxoribus, publicisque custodiis, aut ex muro ad cœlum manus tenderent, aut templa Deorum immortalium adirent, et ante simulacra projecti victoriam ab Diis exposcerent. Neque erat quisquam omnium, qui non in ejus diei casu suarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret. Nam et honesti ex juventute, et cujusquæ ætatis amplissimi, nominatim evocati atque obsecrati, naves conscenderant; ut, si quid adversi accidisset, ne ad conandum quidem sibi quidquam reliqui fore viderent: si superavissent, vel domesticis opibus, vel externis auxiliis; de salute urbis confiderent.

VI. Commisso prælio, Massiliensibus res nulla ad virtutem defuit ; sed memores eorum præceptorum, quæ paullò ante ab suis acceperant, hôc animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur; et, quibus in pugnâ vitæ periculum accideret, non ita mul

NOTES.

1 Tauroënta.] The place, where this fortress stood, is not known with certainty.

« IndietroContinua »