Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

quoque in hanc sententiam dixit: quorum verecundiâ repressi cives ab hospitum cædibus se continuerant. Sic interdum unius boni viri multos inter malos valuit oratio, etiam inter hostes, etiam suum honorem virtus invenit. Ea res relatu transfuge in exercitu primum Cæsaris innotuit. Die proximo Tullius quidem cum Catone quodam Lusitano legatus ex oppido ad Cæsarem venit. Hujus prima pars orationis fuit optare, ut suus potiùs felicitate, quàm in illius miseriâ præstitisset. Finis autem fuit se à Pompeio desertos, victos à Cæsare, seque et oppidum dedere, atque orare, ut clementiam, quàm victis gentibus præbuisset, suis civibus non negaret. Multa præter hæc locutus est, quæ scriptorum vitio confusa vix intelligi possunt. Unum illud intelligitur, quòd multis ultrò citròque dictis tunc deditio non processit. Crescebat, ut fit, in dies obsidio, nec Pompeius exspectatam opem aut ferebat, aut mittebat obsessis. Quin etiam pro concione dixisse ferebatur; aut quoniam eis auxilio adesse non posset, ipsi noctu etiam beneficio tenebrarum è conspectu hostium evaderent. Quod cum diceret, unum ex astantibus respondisse, ut pugnæ potiùs quàm fugæ signum daret; eumque qui id dixisset, quasi duci ignaviam exprobasset, neci datum. Hæc quoque res ex* profugis agnita, intus quoque in oppido angustiæ * ita necesse est, crescebant. Matrona è muro desiliens dixit se cum ancillâ suâ statuisse transfugere ; illam, forte cognito proposito, jugulatum: se fugâ præcipiti evasisse. Tabellæ quoque à muris projectæ, sunt invente; in quibus sic ad litteram scriptum erat, "Lucius Munatius Cæsari. Si mihi vitam tribuis, quoniam à Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi præstiti, tali virtute, etiam constantiâ futurum me in te præstabo." Simul et legati, qui prius venerant, ad Cæsarem redierunt. Eorum oratio simplex fuit et aperta, et brevis. Si eis vitam largiretur, se die proximo oppidum dedituros. Quibus Cæsar hoc unum breve respondit: Cæsar sum, fidem præstabo. Sic effectum est ut ante diem x1 Kalend, Mart. oppido potiretur. Id cum Pompeio notum est, depositâ spe curâque Cordubæ defendendæ, castrisque motis, abscessit, ac Ucubim oppidum petiit. Ibique convocatis quos sibi fidos arbitrabatur, imperavit, ut summo studio perquirerent, qui ad eum, quive ad Cæsarem proni essent. Quod cùm ad se relatum esset, LXIV ex his qui faventes Cæsaris victoriæ dicebantur, quasi Cæsarem amare ingens crimen esset, securi ictos occidit. Reliquos intra oppidum inclusit, * equitibus cxx reclusis custodiis ad Cæsarem transfugerunt. Multa præterea ab ipsis Pompeianis per eosdem dies crudeliter gesta sunt; ceu præsagientes fati diem sibi instare, et, (qui mos ferus est quorundum) inferias sibi præmittere alienâ cæde quærentibus. Pompeius hoc tempore magnanimitatem suam, etiam metum Cæsaris simulabat, Inventæ sunt litteræ ejus continentes, Cæsarem non audere in campum copias educere, suis tyronibus diffidentem, qui si copiam æquis in locis aliquando faceret, se rem omnium opinione celeriùs confecturum, idque se exspectare, etiam sperare. Ibat præterea Hispanias ambiendo, ut ipse dicebat, civitates suarum partium conservando,

1

Itaque Hispalim venit, contraque urbem in oliveto castra posuit. Inde alias atque aliás adiit. Ad extremum Mundæ substitit, quam supremis cladibus ejus fortuna delegerat. Eo et Cæsar venit, contraque Pompeium castra metatus est. Pompeius Fausto scripserat, qui quantum datur intelligi, intra oppidum erat; Cæsarem mediam in vallem nolle descendere, quod exercitus sui magna pars tironum esset. Quæ litteræ miris modis oppidanorum animos attollebant. Cupidè enim spes arripiunt omnes mortales, etiam ea sibi fingunt animis, quæ non esse, nec fieri posse cognoscunt. Tam dulce est

non dicam sperare, sed cogitare quæ delectant. Quod enim impossibilia sperentur non intelligo. Cogitari autem possunt omnia. Dum se sic Pompeius, sic alios solaretur, et ingenti, quantum arbitror, sollicitudine agitatus, magnâ parte noctis structis instaret aciebus; Cæsar, nescio quonam iter acturus, castris egrediebatur. Cui cum status hostium nunciatus esset, constitit, constituitque aciem. Concursum est magnis hinc inde clamoribus; sed majoribus animis, ineffabilibus odiis atque immensis, pugnatumque acriter ac pertinaciter, et (quod penè pudendum dixeris humanæ fragilitatis indicium) nusquam Cæsari, aut cum hostibus, aut cum civibus tam anceps eventus, extremove periculo propiùs res fuit. Usque adeo ut (sicut elegantissimè ait Florus) planè videretur nescio quid deliberare fortuna: etiam quid aliud rear, nisi, an amicum suum usque in finem rarâ etiam sibi prorsùs insolitâ fide comitaretur, an eum extremo jam calle desereret, ad alium transiret. Tantaque hæc fortunæ deliberatio tam diuturna, ut inter moras prælii, neutram in partem inclinante victoriâ, cum jam veterana illa militum manus tot probata victoriis (Cæsareis oculis insuetum dedecus) sensim retro fugeret, nec quò minùs palam fugeret, tam virtute, quàm pudore teneretur. Quod nunquam ante illum diem fecerat, dubitare Cæsare cœperit atque diffidere, etiam solito mæstior ante aciem stare, ita tamen ut nihil idem de solitâ imperatorià virtute remitteret: imo equo desiliens, et furenti simillimus, primam peditum in aciem evolaret, clamans, increpans, obsecrans, atque exhortans. Nec tamen voce et oculis, sed manu et pectore fugam sistens, etiam fugere incipientes in prælium vi retorquens. Tanta denique trepidatio lucis illius fuit, tamque diu ambiguus pugnæ finis, ut cogitasse Cæsarem de extremis, scriptorum plurimi tradiderint; et eo vultu fuisse, quasi jam mortem sibi consciscere cogitaret. Quanquam apud eos, qui prælio interfuerunt, nulla penitus rei hujus est mentio. Et est sane difficile non tantum absentibus, sed præsentibus, diffinire, quid quisque secum cogitet. Ego haud difficile ad credendum ducar: quod, si de victoria Cæsar timuit, simul et de morte cogitavit. Quando enim, quove animo uni adolescenti terga vertisset is, qui patrem ejus talem virum, qui tot reges, qui tot duces, qui tot populos, non urbium modo, sed regnorum toties terga sibi vertere coëgisset? Utique igitur si vinci timuit, mori optavit, vincere solitus, non vinci. Sed an vinci timuerit, quis novit? Dicunt tamen etiam, quidam etiam pro com

[ocr errors]
[ocr errors]

perto afferunt. Tamdiu hæc rerum ambiguitas duravit, donec quinque cohortes hostium à Labieno castris laborantibus directæ, mediamque per aciem properantes fugæ speciem prætenderunt. O fortuna in omni re, ut creditur, potens, sed in bello potentissima! Siquidem Cæsar sive illas vere fugere arbitratus, sive credulitatem simulans ducum sagacissimus: veluti in perfugas impetum fecit, animosque etiam suis addidit, ut fugere hostes rati sequerentur; etiam hostibus dempsit, ut dum suos fugere arbitrantur, fugerent. Ita Labienus Cæsaris desertor ac transfuga, suique pristini ducis hostis inexorabilis, cui parare perniciem quærebat, victoriam insperatam, sibi vero mortem peperit ; eo enim prælio et ipse concidit, unaque secum Attius Varus, et cum eis xxx millia hominum cecidere. Cecidissent plures nisi tam proximum urbis profugium fuisset. De victoribus ad tria millia hominum cæsi, plures saucii equitum ac peditum. Itaque cum Cæsar muris obsidionem admovisset, agger stabilis, etiam horrendus de cadaveribus factus est, per quem ad oppugnationem urbis ascenderetur, quæ telis ac mucronibus velut calce compacta invicem cohærebant; murique cujuspiam officium ministrabant. Ite nunc miseri, et civilibus bellis incumbite, dumque aliis invidetis, vos ipsos opprimite. Ecce de vestris cadaveribus superstites oppugnantur. An aliud petitis, an quidquam furoribus etiam nunc vestris deest? An vult aliud Labienus, tam fervidus insultator? Et alii cecidere tuis instigantibus, Labiene, et tu miser cum aliis cadaver unicum jaces: quamvis et tibi etiam Varo sepulchra facta reperiam. Et quoniam tuis in eo statu vacasse non arbitror, æstimo illa Cæsarea (tibi quod prorsus indebita) fuisse clementiæ satisque auguror, si sic est, te obstinato, ut eras, animo inhumanum abjici maluisse. Cneius quidem Pompeius et humero et lævo crure saucio inter medias cædes prælio pulsus excessit. Hunc in lecticâ, quod nec equo, nec vehiculo uti posset, nemorosa avia penetrantem fugâ humili et occulta, atque in speluncis lætitantem, Cæsonius Cæsaris legatus resistentem adhuc, etiam miseræ spei reliquias refoventem, assequutus ad Lauronem (id est loco nomen) obtruncat; caput ad Cæsarem refertur, talibus assuetum muneribus, non gaudentem. Hujus germanum Sextum Pompeium in Celtiberia abscondisse fortunam tra dunt, ne quando scilicet deessent bellis civilibus alimenta. Munda post prælium expugnata quidem à Cæsare, sed ingenti priùs sanguinis perfusa diluvio. Per eosdem dies oppugnata rursus Corduba: quæ qualiter defecisset non invenio. Magna ibi motus, ingens in civitate dissensio, parte unâ ad Cæsarem, alterâ in contrarium inclinante; cumque esset ad arma discursum, vicit pars quæ Cæsarem colebat, sibique oppidum cessit. De parte adversà duo et viginti millia cecidere, quamvis magnæ urbi civilibus insignis strages. Cæsar Hispali digressus Idibus Aprilis, Gades petiit. Inde rursum Hispalim rediit, ut Hispanas res, velut ultimâ voluntate, disponeret; quò reversurus ampliùs non erat. Ibi vero concione advocatâ, beneficia sua in eam urbem commemoravit et antiqua, etiam nova. In finem eos arguit, tanquam malo pro bonis omni tempore reddidissent, in pace seditiosi, in bello autem ignavi.

Quod Cn. Pompeius adolescens, eorum fotus auxilio, cæsis civibus, agros et viciniam vastasset; etiam illic contra se fasces, etiam imperium suscepisset: imo vero contra pop. Rom. cujus ipse regimen teneret. Quid enim? Crederentne forsitan Hispalenses, Romanos vincere, quod eorum provinciam populati essent? An extincto Cæsare, qui mortalis esset, non sentirent R. pop. immortalem, et in præsens decem habere legiones, quæ non tantum Hispalensibus resistere, sed cœlum ipsum diruere sint potentes? Quo in verbo non solum illa inest altitudo, quæ omnibus patet ; sed illa etiam occultior, quod in recensendis viribus Romanis, non omnes, sed suas tantum dinumerat legiones, quasi reliquas nullius pretii, et ne memoriâ quidem dignas censeat. Multa hic historiæ in loco scripta, scriptorum vitio confusa, prætereo ad finem propeHic ergo bellorum civilium finis.

rans.

Gerardus Joannes Vossius, in lib. de Latinis Historicis, hoc Fragmentum de bello Hispaniensi Julio Celso adjudicat, quod desumptum sit ex ejus commentariis de vitâ, Julii Cæsaris.

C. JULII CÆSARIS

FRAGMENTA.

EX LIBRIS EPISTOLARUM

AD M. T. CICERONEM.

Casar Imperator S. D. Ciceroni Imperatori.

QUUM Furnium nostrum tantùm videsse, neque loqui, neque audire me commodè potuisset, quum properarem, atque essem in itinere, præmissis jam legionibus; præterire tamen non potui, quin et scriberem ad te, et illum mitterem, gratiasque agerem. Etsi hoc officium et feci sæpè et sæpiùs mihi facturus videor: ita de me mereris. Imprimus à te peto, quoniam confido me celeriter ad Urbem venturum, ut te ibi videam; ut tuo consilio, gratiâ, dignitate, ope omnium rerum uti possim. Ad propositum revertar: festinationi meæ brevitatique litterarum ignosces. Reliqua ex Furnio cognosces. Vale. Ex Cic. lib. ix. Epist. ad Attic. Epist. 5.

CESAR IMP. CICERONI IMP. S. D.

Rectè auguraris de me (benè enim tibi cognitus sum) nihil à me ab

« IndietroContinua »