Immagini della pagina
PDF
ePub

spectabat. Illi, etsi propter multitudinem, et veterem belli gloriam, paucitatemque nostrorum, se tutò dimicaturos existimabant; tamen tutius esse arbitrabantur, obsessis viis, commeatu intercluso, sine ullo vulnere victoriâ potiri: 1et si, propter inopiam rei frumentariæ, Romani sese recipere cœpissent, impeditos agmine, et sub sarcinis inferiores animo, adoriri cogitabant. Hôc consilio probato ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese castris tenebant. Hâc re perspectâ, Crassus, quum suâ cunctatione atque opinione, timidiores hostes, nostros milites alacriores ad pugnandum effecisset, atque omnium voces audirentur, exspectari diutiùs non oportere, quin ad castra iretur; cohortatus suos, omnibus cupientibus, ad hostium castra contendit.

2

XXV. Ibi quum alii fossas complerent, alii multis telis conjectis, defensores vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad pugnam non multùm Crassus confidebat, lapidibus telisque subministrandis, et ad aggerem cespitibus comportandis, speciem atque opinionem pugnantium præberent: quum item ab hostibus constanter ac non timidè pugnaretur, 3 telaque ex loco superiore missa non frustra acciderent; equites, circumitis hostium castris, Crasso renunciaverunt, non eâdem esse diligentiâ ab Decumanâ portâ castra munita, facilemque aditum habere."

XXVI. Crassus, equitum præfectos cohortatus, ut magnis præmiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri velit, ostendit. Illi, ut erat imperatum, eductis quatuor cohortibus, quæ præsidio castris relictæ, integræ ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis, celeriter ad eas, quas diximus, munitiones pervenerunt: atque his proruptis, priùs in hostium castris constiterunt, quàm planè ab his videri, aut quid rei gereretur, cognosci posset. Tum verò ciamore ab eâ parte audito, nostri, redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriæ accidere consuevit, acriùs impugnare cœperunt. Hostes undique circumventi, desperatis omnibus rebus, se per munitiones dejicere, et fugâ salutem petere contenderunt. Quos equitatus apertissimis campis consectatus, ex millium L numero, quæ ex Aquitaniâ, 4 Cantabrisque venisse constabat, vix quartâ parte relictâ, multâ nocte se in castra recepit.

NOTES.

1 Et si, propter inopiam rei frumentariæ, Romani &c.] And if for want of provisions, the Romans should begin to retreat, they resolved to attack them incumbered on their march, and wearied and dispirited with their burdens.

2 Quum sua cunctatione atque opinione, timidiores hostes.] When by the delay and opinion of their chiefs, that they would be enabled to force Crassus to surrender through want of provisions, the enemy were rendered more fearful.

3 Telaque ex loco superiore missa non frustra acciderent.] And the darts thrown from the elevated position of the enemy's entrenchments did much execution.

:

4 Cantabris.] The Cantabri dwelt in Biscay and other northern provinces of Spain of all the nations of Spain they were the last conquered by the Romans, and that not until the time of the emperor Augustus.

XXVII. Hác auditâ pugnâ, maxima pars Aquitaniæ sese Crasso dedidit, obsidesque ultro misit: quo in numero fuerunt1 Tarbelli, 2 Bigerriones, Preciani, Vocates, Tarusates, Elusates, Garites, Ausci, Garumni, Sibutzates, Cocosatesque. Paucæ ultimæ nationes an

7

8

4

ni tempore confisæ, quòd hiems suberat, id facere neglexerunt.

9

6

XXVIII. Eodem ferè tempore Cæsar, etsi propè exacta jam æstas erat, tamen quòd, omni Galliâ pacatâ, Morini Menapiique supererant, qui in armis essent, neque ad eum unquam legatos de pace misissent; arbitratus id bellum celeriter confici posse, eò exercitum adduxit; qui longè aliâ ratione, ac reliqui Galli, bellum gerere instituerunt: nam quòd intelligebant maximas nationes, quæ prælio contendissent, pulsas superatasque esse, continentesque silvas ac paludes habebant, eò se suaque omnia contulerunt. Ad quarum initium silvarum quum pervenisset Cæsar, castraque munire instituisset, neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris, subitò ex omnibus partibus silvæ evolaverunt, et in nostros impetum fecerunt: nostri celeriter arma ceperunt, eosque in silvas repulerunt ; et compluribus interfectis, longiùs impeditioribus locis secuti, 10 paucos ex suis deperdiderunt.

XXIX. Reliquis deinceps diebus Cæsar silvas cædere instituit; et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam, quæ erat cæsa, conversam ad hostem collocabat, et pro vallo ad utrumque latus extruebat. Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, quum jam pecus atque extrema impedimenta ab nostris tenerentur, ipsi densiores silvas peterent, ejusmodi tempestates sunt consecutæ, utì opus necessariò intermitteretur, et, continuatione imbrium, diutiùs 11 sub pellibus milites contineri non possent. Itaque, vastatis omnibus eorum agris, vicis ædificiisque incensis, Cæsar exercitum reduxit; et in Aulercis, Lexoviisque, reliquis item civitatibus, quæ proximè bellum fecerant, in hibernis collocavit.

NOTES.

[blocks in formation]

near the town of Agen in the late province of Guienne.

6 Ausci.] The Ausci dwelt in the vicinity of the city of Auch in the late province of Gascony, now in the department of Gers.

7 Garumni.] These people dwelt on the banks of the Garonne.

8 Sibutzates, Cocosatesque.] The territories inhabited by these people are not known.

9 Continentesque silvas.] And woods of unbounded or very great extent. 10 Paucos ex suis.] A few of their men; namely the Romans. 11 Sub pellibus.] In tents. Tents are thus termed by Cæsar on account of their being generally covered with skins.

DE BELLO GALLICO.

LIBER IV.

ARGUMENT.

Cæsar, previous to the narration of the victory he obtained over the Usipetes and Tenchtheri describes the manners of the Suevi: he constructs a bridge over the Rhine for the purpose of invading Germany: he next crosses over into Britain and overcomes the inhabitants of the maritime districts, after several disastrous occurrences, he returns safe to Gaul.

2

[ocr errors]

I. EA, quæ secuta est, hieme, qui fuit annus Cneio Pompeio, M. Crasso Coss. Usipetes Germani, et item Tenchtheri, magnâ cum multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longè à mari, quo Rhenus influit. Caussa transeundi fuit, quòd ab 3 Suevis complures annos exagitati bello premebantur, et agriculturâ prohibebantur. Suevorum gens est longè maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Ii centum pagos habere dicuntur: ex quibus quotannis singula millia

[ocr errors]
[blocks in formation]

armatorum, bellandi caussâ, suis ex finibus educunt. Reliqui domi manent; pro se atque illis colunt. Hi rursus invicem anno pòst in armis sunt: illi domi remanent. Sic neque agricultura, neque ratio, neque usus belli intermittitur: sed privati ac separati agri apud eos nihil est : neque longiùs anno remanere uno in loco, incolendi caussâ, licet; neque multum frumento, 1 sed maximam partem lacte atque pecore vivunt, multumque sunt in venationibus. Quæ res et cibi genere, et quotidianâ exercitatione, et libertate vitæ, (quòd à pueris nullo officio aut disciplinâ assuefacti, nihil omnino contra voluntatem faciant) et vires alit, et immani corporum magnitudine efficit: atque in eam se consuetudinem adduxerunt, ut locis frigidissimis neque vestitûs, præter pelles, habeant quidquam; quarum propter exiguitatem, magna est corporis pars aperta: et laventur in fluminibus.

2

II. Mercatoribus est ad eos aditus, eò magis, ut quæ bello ceperint, quibus vendant, habeant, quàm quò ullam rem ad se importari desiderent. Quin etiam jumentis, quibus maximè Galli delectantur, quæque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur: sed quæ sunt apud eos nata prava atque deformia, hæc quotidianâ exercitatione, summi ut sint laboris, efficiunt. Equestribus præliis sæpe ex equis desiliunt, ac pedibus præliantur, equosque eodem remanere vestigio assuefaciunt, ad quos se celeriter, quum usus est, recipiunt: neque eorum moribus turpius quidquam, aut inertius habetur, quàm ephippiis uti : itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum, quamvis pauci, adire audent : vinum ad se omnino importari non sinunt, quòd eâ re ad laborem ferendum remollescere homines, atque effœminari arbitran

tur.

3

III. Publicè maximam putant esse laudem, quàm latissimè à suis finibus vacare agros: hâc re significari, magnum numerum civitatum suam vim sustinere non potuisse. Itaque unâ ex parte à Suevis circiter millia passuum DC agri vacare dicuntur. Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum; et paullò, qui sunt ejusdem generis, etiam cæteris humaniores; propterea quòd Rhenum attingunt, multùmque ad eos mercatores ventitant, et ipsi propter propinquitatem Gallicis sunt moribus

NOTES.

the domestic concerns of the tribe, and the next year it was on duty and the other returned home.

1 Sed maximam partem lacte atque pecore vivunt, multumque &c.] They live principally on milk and the meat of their flocks, and are much employed in hunting.

2 Equestribus præliis sæpe ex equis desibunt, ac &c.] The description here given of the cavalry of the Suevi minutely corresponds with the tactics of the dragoons of modern armies, for like these their horsemen were accustomed to dismount and

[blocks in formation]

assuefacti. Hos quum Suevi, multis sæpe bellis experti, propter amplitudinem gravitatemque civitatis, finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt, ac multò humiliores infirmioresque redegerunt.

ÏV. In eâdem caussâ fuerunt Usipetes et Tenchtheri, quos supra diximus: qui complures annos Suevorum vim sustinuerunt; ad extremum tamen agris expulsi, et multis locis Germaniæ triennium vagati, ad Rhenum pervenerunt: quas regiones Menapii incolebant, et ad utramque ripam fluminis agros, ædificia, vicosque habebant: sed tantæ multitudinis adventu perterriti, ex his ædificiis, quæ trans flumen habuerant, demigraverunt; et cis Rhenum, depositis præsidiis, Germanos. transire prohibebant. Illi omnia experti, quum neque vi contendere, propter inopiam navium, neque clam transire, propter custodias Menapiorum, possent; reverti se in suas sedes regionesque simulaverunt: et tridui viam progressi, rursus reverterunt; atque omni hoc itinere unâ nocte equitatu confecto, inscios inopinantesque Menapios oppresserunt; qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti, sine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant. His interfectis, navibusque eorum occupatis, priusquam ea pars Menapiorum, quæ citra Rhenum erat, certior fieret, flumen transierunt; atque omnibus eorum ædificiis occupatis, reliquam partem hiemis se eorum copiis alue

runt.

1

[ocr errors]

V. His de rebus Cæsar certior factus, et infirmitatem Gallorum veritus, quòd sunt in consiliis capiendis mobiles, et novis plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit. Est autem hoc Gallicæ consuetudinis, ut et viatores etiam invitos consistere cogant : et quod quisque eorum de quâque re audierit aut cognoverit, quærant: et mercatores in oppidis vulgus circumsistat: quibus ex regionibus veniant, quasque res ibi cognoverint, pronunciare cogant: 2 his rumoribus atque auditionibus permoti, de summis sæpe rebus consilia ineunt; quorum eos è vestigio pœnitere necesse est, quum incertis rumoribus serviant, et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant.

VI. Quâ consuetudine cognitâ, Cæsar, ne graviori bello occurreret, maturiùs quàm consueverat, ad exercitum proficiscitur. Eò quum venisset, ea, quæ fore suspicatus erat, facta cognovit : missas legationes à nonnullis civitatibus ad Germanos, invitatosque eos utì ab Rheno discederent, omniaque quæ postulâssent ab se fore parata. Quâ spe adducti Germani latiùs jam vagabantur, et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Trevirorum clientes, pervenerant. Principibus Galliæ evoca

NOTES.

1 Reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.] And during the remainder of the winter subsisted on the provisions of the Menapii.

2 His rumoribus atque auditionibus permoti, de summis sæpe rebus consilia ineunt :

quorum &c.] Impressed with these rumours and reports they often take measures relative to affairs of the greatest importance, for which they soon have to repent, since they are led away by uncertain

rumours.

« IndietroContinua »