Immagini della pagina
PDF
ePub

more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollun, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student; turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. Sed urbana plebes, ea vero praeceps erat multis de caussis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque si in armis foret ex victoria talia sperabat. Praeterea juventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat ; eos atque alios omnis malum publicum alebat. Quo minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxuma spe, rei publicae juxta ac sibi consuluisse. Practerea quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, jus libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem revorterat.

38. Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere; ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua magnitudine. Namque, uti paucis [verum] absolvam, per illa tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis nominibus alii, sicuti populi jura defenderent, pars, quo senati auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant; neque illis modestia neque modus contentionis erat; utrique victoriam crudeliter exercebant.

39. Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes imminutae, paucorum potentia crevit. Hi magistratus, provincias, aliaque omnia tenere; ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere, ceteros judiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. Sed ubi primum dubiis rebus novandi spes oblata est, vetus certamen animos eorum arrexit. Quodsi primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset; neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset quin defessis et exsanguibus qui plus posset. imperium atque libertatem extorqueret.

Fuere tamen extra conjurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt; in his [erat] A. Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari jussit. Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscunque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum civis, sed cujusquemodi genus hominum quod modo bello usui foret.

40. Igitur P. Umbreno cuidam nego ium dat, uti legatos Allobrogum requirat, eosque si possit impellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat; it que sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens ejus casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent? Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare: "At eco," inquit, "vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam qua tanta ista mala effugiatis." Haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare at sui misereretur; nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissume facturi essent, dum · ea res civitatem acre alieno liberaret. Ille eos in do

mum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat. Praeterea Gabinium arcessit quo major auctoritas sermoni inesset. Eo praesente conjurati nem aperit, nominat socios, practerea multos cujusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset; deinde eos pollicitos operam suam [domum] dimittit.

41. Sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent. In altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe victoriae; at in altera majores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. Haec illis volventibus tandem vicit fortuna rei publicae. Itaque Q. Fabio Sangae, cujus patrocinio civitas plurimum utebatur, rem omnem uti cognoverant aperiunt. Cicero per Sangam consilio cognito legatis praecepit, ut studium conjurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur, dentque operam ut eos quam maxume manifestos habeant.

42. Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia, motus erat. Namque illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant; nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant. Ex eo numero compluris Q. Metellus Celer praetor ex senati consulto caussa cognita in vincula conjecerat; item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat.

43. At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes conjurationis erant, paratis ut videbantur magnis copiis, constituerant, uti, quum Catilina in agrum Faesulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis, bellique gravissumi invidiam optumo consuli imponeret; eo signo proxuma nocte cetera multitudo conjurationis suum quisque negotium exsequeretur. Sed ea divisa hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem ceterosque quibus insidiae parabantur fieret; Cethegus Ciceronis

januam obsideret, eumque vi aggrederetur, alius autem alium; sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars erat, parentes interficerent; simul caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent. Inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum; illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere; facto, non consulto in tali periculo opus esse, seque, si pauci adjuvarent, languentibus aliis, impetum in curiam facturum. Natura ferox, vehemens, manu promptus [erat], maxumum bonum in celeritate putabat.

44. Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt; ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant jusjurandum, quod signatum ad civis perferant; aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli posse. Ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet eo brevi venturum pollicetur, ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum his T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges prius quam domum pergerent cum Catilina data atque accepta fide societatem confirmarent. Ipse Volturcio literas ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est. “Quis sim ex eo quem ad te misi cognos

ces.

Fac cogites in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse; consideres quid tuae rationes postulent; auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis.". Ad hoc mandata verbis dat: "Quum ab senatu hostis indicatus sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe parata esse quae jusserit; ne cunctetur ipse propius accedere."

45. His rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur, Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehenlant; rem omnem aperit cujus gratia mittebantur; cetera, uti facto opus sit, ita agant permittit. Illi homines militares, sine tumultu praesidiis collocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt. Postquam ad id loci legati cum Volturcio venere et simul utrimque clamor exortus est, Galli [cito] cognito consilio sine mora praetoribus se tradunt; Volturcius primo cohortatus

ceteros gladio se a multitudine defendit, deinde ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.

46. Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur. At illum ingens cura atque lactitia simul occupavere; nam laetabatur [intellegens] conjuratione patefacta civitatem periculis ereptam [esse]; porro autem anxius erat, [dubitans] in maxumo scelere tantis civibus deprehensis, quid facto opus esset; pocnam illorum sibi oneri, impunitatem perdundae rei publicae fore credebat. Igitur confirmato animo vocari ad sese jubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, itemque Caeparium quendam Tarracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. Ceteri sine mora veniunt; Caeparius paulo ante domo egressus cognito indicio ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens [in senatum] perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire jubet. Eo senatum advocat, magnaque frequentia ejus ordinis Volturcium cum legatis introducit; Flaccum praetorem scrinium cum literis quas a legatis acceperat eodem afferre jubet. 7

47. Volturcius interrogatus de itinere, de literis, postremo quid aut qua de caussa consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare de conjuratione; post, ubi fide publica dicere jussus est, omnia uti gesta erant aperit, docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium ascitum, nihil amplius scire quam legatos; tantummodo audire solitum ex Gabinio P. Autronium, Servium Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ca conjuratione esse. Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter literas sermonibus quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse cui fatum foret urbis potiri; praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesimum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore. Igitur perlectis literis, quum prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti

« IndietroContinua »