Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Goth. I, 19. : τούτου δὲ ἀντικρὺ τοῦ χώρου, ἐκτὸς τοῦ Τιβέριδος, λόφον τινὰ μέγαν ξυμβαίνει εἶναι, ἔνθα δὴ οἱ τῆς πόλεως μύλωνες ἐκ παλαιοῦ πάντες πεποίηνται, ἅτε ὕδατος ἐνταῦθα πολλοῦ διὰ μὲν τοῦ ὀχετοῦ ἀγομένου ἐς τὴν τοῦ λόφου ὑπερβολὴν, ἐς τὸ κάταντες δὲ ξὺν ῥύμη με γάλῃ ἰόντος. διὸ δὴ οἱ πάλαι “Ρωμαῖοι τόν τε λόφον καὶ τὴν κατ' αὐτὸν τοῦ ποταμοῦ ὄχθην τείχει περιλαβεῖν ἔγνωσαν, ὡς μὴ τοῖς πολεμίοις δυνατὰ εἴη τούς τε μύ λωνας διαφθεῖραι καὶ ποταμὸν διαβᾶσιν εὐπετῶς τῷ τῆς πόλεως περιβόλῳ ἐπιβουλεύειν. Haec ad Aureliani vel Honorii muros spectant: sed et Ancum credibile est, immo necesse, munita in Ianiculo arce, ad ripam Tiberis muros duxisse, qui contra essent ipsius Urbis muros, item in opposita ripa desinentes. - Caeterum quod Livius dixit, adiectum esse Ianiculum, id cave in eam partem accipias, quasi Transtiberina regio Urbi accesserit, quae ne extremis quidem reipublicae temporibus pro Urbis parte fuit: id quod clare apparet e verbis Ciceronis, de lege agr. I, 5. Ubi enim cavetur, ne in Ianiculo coloniam constituatis? ne urbem hanc urbe alia premere atque urgere possitis? et cap. 27. Quid igitur est causae, quin coloniam in Ianiculum possint deducere et suum praesidium in capite atque cervicibus vestris collocare? Iam in his trans Tiberim moenibus debuisse aliquid esse portarum, nemo non videt: unam certe in summo monte ipsaque arce, quam Aureliam postea vocatam mox videbimus. An plures fuerint, non habeo dicere, nisi necessarias certe non videri.

num.

DE MOENIBUS AURELIANI.

Nullum est evidentius Romanae potentiae signum, nulla apertior fracti imperii declaratio, quam octavo demum post Servium saeculo exacto nova tuendae Urbi moenia parasse AureliaTanta fuit victa Carthagine Romae securitas, tantus domitarum gentium contemtus, tam certa armorum fiducia, ut nec reficere muros antiquos operae pretium quisquam esse putaret, et amplissima eircum luxuriantis magnificentiae opera immunita paterent. Admirati sunt insolitum illis temporibus apertae ur

bis exemplum Graeci inprimis scriptores,. ex quibus Strabo fallitur tamen nonnihil, quum, quod Spartanae virtutis consi lium fuisse fertur, voluisse ait Romanos civium corpora pro moenibus esse; ne potius ipsa declarante, negligendi muri eam fuisse causam, quod nihil iam ab hoste metuendum esset. At ille, postquam de regum operibus dixit, in hunc modum scribit V, 3. p. 234. : Τὸ μὲν οὖν ἔρυμα τοιοῦτόν ἐστι τὸ τῆς πόλεως, ἐρυμάτων ἑτέρων δεόμενον. Καί μοι δοκοῦσιν οἱ πρῶτοι τὸν αὐτὸν λαβεῖν διαλογισμὸν περί τε σφῶν αὐτῶν καὶ περὶ τῶν ὕστερον, διότι Ρωμαίοις προςῆκεν οὐκ ἀπὸ τῶν ἐρυμάτων, ἀλλ' ἀπὸ τῶν ὅπλων καὶ τῆς οἰκείας ἀρετῆς ἔχειν τὴν ἀσφάλειαν καὶ τὴν ἄλλην εὐπορίαν· προβλήματα νομίζοντας οὐ τὰ τείχη τοῖς ἀνδράσιν ἀλλὰ τοὺς ἄνδρας τοῖς τείχεσι. Apertius etiam, ex quo praecipue cognoscere licet, quae fuerit tunc temporis Roma, Dionys. IV, 13, οὗτος ὁ βασιλεὺς τελευταῖος ηὔξησε τὸν περίβολον τῆς πόλεως, τοὺς δύο τοῖς πέντε προςθεὶς λόφους, ὀρνιθευσάμενός τε, ὡς νόμος ἦν, καὶ τἄλλα τὰ πρὸς θεοὺς ὅσια διαπραξάμενος. προσωτέρω δὲ οὐκ ἔτι προῆλθεν ἡ κατασκευή τῆς πόλεως, οὐκ ἐῶντος, ὡς φασι, τοῦ δαιμονίου· ἀλλ ̓ ἔστιν ἅπαντα τὰ περὶ τὴν πόλιν οἰκούμενα χωρία, πολλὰ ὄντα καὶ μέγαλα, γυμνὰ καὶ ἀτείχιστα, καὶ ῥᾷστα πολεμίοις ἐλθοῦσιν ὑποχείρια γενέσθαι καὶ εἰ μὲν εἰς ταῦτά τις ὁρῶν τὸ μέγε θος ἐξετάζειν. βουλήσεται τῆς Ῥώμης, πλανάσθαί τε ἀναγκασθήσεται καὶ οὐχ ἕξει βέβαιον σημεῖον οὐδὲν, ᾧ διαγνώσεται, μέχρι που προβαίνουσα ἡ πόλις ἔτι πόλις ἐστὶ καὶ πόθεν ἄρχεται μηκέτι εἶναι πόλις. εἰ δὲ τῷ τείχει τῷ δυσευρέτῳ μὲν ὄντι διὰ τὰς περιλαμβανούσας αὐτὸ πολλαχόθεν οἰκήσεις, ἴχνη δέ τινα φυλάττοντι κατὰ πολλοὺς τόπους τῆς ἀρχαίας κατασκευής, βουληθείη μετρεῖν αὐτὴν κατὰ τὸν Ἀθηναῖον κύκλον τὸν περιέχοντα ἄστυ, οὐ πολλῷ τινι μείζων ὁ τῆς Ῥώμης ἂν φανείη κύκλος. Eadem mensura utitur et IX, 68. ; quam vere et convenienter amplitudini Urbis, nemo hodie erit qui dicat, nisi quod aggeris spatium sextam septimamve esse posse muri, quem duximus, partem facile apparet. Quem quum Strabo sex fere, Dionysius

septem stadiorum fuisse dicant, non multum differre videtur omnium partium summa a circuitu Athenarum, quem Thucydides XLIII stadiorum esse ait lib. II, 13. Copiose de ambitu muri Serviani egit Nibbyus 69); ego, ne totam rem omisisse dicar, summatim computasse satis habeam, sentiens me rationibus accuratius ineundis imparem esse, quod ne tum quidem auderem, si Romae scriberem metirique passibus spatia locorum liceret. Neque diutius commorabor in explicando quamvis memorabili loco Plinii III, 5, 9. Moenia eius collegere ambitu Imperatoribus Censoribusque Vespasianis anno conditae DCCCXXVII pass, XIII M. CC. Complexa montes septem ipsa dividitur in regiones quatuordecim, compita Larum CCLXV. Eiusdem spatium mensura currente a milliario in capite Romani fori statuto ad singulas portas, quae sunt hodie numero triginta septem, ita ut Duodecim semel numerentur praetereanturque ex veteribus septem, quae esse desierunt, efficit passuum per directum XXX M. DCCLXV. Ad extrema vero tectorum cum castris Praetoriis ab eodem milliario per vicos omnium viarum mensura colligit paullo amplius septuaginta millia passuum. In his quum multi offendissent, mirantes ambitum Urbis XIII M., quum VII non amplius millia Servianis moenibus tribui posse viderentur, egregie rem expedivit Bunsenius (I. p. 192 sqq.) ostendens, non circuitum muri dicere Plinium, sed ambitum urbis ab Augusto in XIV regiones divisae. Triplici enim ratione magnitudinem urbis exponit: primum ex ambitu; tum directis radiorum instar ad singulas portas lineis; postremo metiens per vicos viarum flexus ad extrema aedificiorum, quae ultra muros portasque longe processerant. Unum fortasse miraberis, quod XXXVII numeret Plinius portas, quem fuisse antiqui muri numerum nemo sibi persuadebit. Sed praeterquam quod in numerorum signis saepissime peccatum est a librariis, animadvertendum est, Plinii tempore de Servii muro paucas superfuisse videri reliquias, quem totum iam aedificiis occupatum et inclusum sua etiam aetate testatur Dionysius: sed longe exspatiantibus, ut Plinius

69) Mura di Roma. p. 85 sqq.

ait, ultra antiqua moenia tectis, credibile est; multo plures viarum transitus factos; neque enim iam suburbia, sed ipsa extra muros Urbs erat.

Caeterum refectos muros priscis temporibus non semel narrat Livius: primum post captam Urbem. VI, 32. tantum abesse spes veteris levandi foenoris, ut tributo novum foenus contraheretur in murum a censoribus locatum saxo quadrato faciundum. Deinde a. CCCCI. lib. VII, 20. reliquum anni muris turribusque reficiendis consumtum. et bello Punico secundo, lib. XXV; 7. creati sunt quinqueviri muris turribusque reficiendis. Post illum ab Hannibale terrorem nulla iam muniendae Urbis cura fuit, lateque patebant undique aditus, ut iure quodam, ab Aureliano demum muros Romae circumdatos esse, affirmet Zosimus I, 49. ἐτειχίσθη δὲ τότε ἡ Ῥώμη πρότερον ατείχιστος οὖσα. Multi sunt praeter hunc scriptores, qui de ingenti Aureliani incepto, a Probo demum perfecto, prodidere 70); nobis vero in disceptationem venit unus tantum locus Vopisci, incredibilia, si quis unquam, tradentis. Nam postquam Aurel. 21. adhibito senatus consilio Imperatorem muros dilatasse dixerat, iterum de eodem opere scribit cap. 39. muros urbis Romae sic ampliavit, ut quinquaginta prope millia murorum eius ambitus teneat. Tam portentosae magnitudinis fuisse Romam, nemo unquam fuit qui crederet praeter Nibbyum is enim Aurelianum tanto circuitu muros fecisse, Honorium vero contraxisse in brevius ambitum atque eo, quem hodie videmus, ductu moenia nova Romae circumdedisse, serio affirmavit. Quod quam sit ineptum iis rationibus demonstravit Bunsenius, quibus quod addam non habeo. Enimvero quum trans Tiberim ante saeculum IX Romam amplificatam non esse certissimum sit et confessum, vide, quo tandem in agrum excucurrisset urbs, cuius XVI circiter millium diametros esset. Bovillas puto et Albanum, nisi Tusculum adeo, complexus est Aurelianus effecitque, ut feriae Latinae in Urbe iam agerentur, Tiburque et Aricia inter suburbia essent. Itaque iure

70) Aurel. Vict. Caes. 35. Eutrop. IX, 15. Oros. VII, 23. Hieron. t. I. p. 481 Ronc. Cassiod. Chron. t. II. p. 214..

quaesivit Bunsenius, quae tandem causa esse potuerit tam prodigiosi muri; qui fieri potuerit, ut nulla neque nunc sint, neque medio aevo eius fuerint reliquiae; neque enim murorum tantum nulla qualiacunque supersunt vestigia, sed ne aedificiorum quidem, quae septa istis muris fuerint, quae nisi copiosa et magnifica erant, quid tandem insaniit Aurelianus, ut agrum iam cingeret moenibus? Deinde id quoque recte obiectum est Nibbyo, de castris Praetoriis, quin muri pars fuerint, nihil esse dubitationis ; quae si in media fuissent urbe, non pepercisset unquam tribus murorum lateribus Constantinus, nec destruxisset eam tantum partem, quae interior in urbem versa erat. Itaque totam istam opinionem ab eo, quod fieri potuerit, excludamus et in Vopisci verbis vitii aliquid inesse statuamus necesse est. Ac vulgo quidem pro quinquagintà legendum putant quindecim. Ego quamquam similiter saepius erratum esse a librariis non nescio 71), tamen quominus quindecim reponam impedit, quod ne sic quidem congruit numerus cum eo quem novimus murorum circuitu, cui plus quam XI millia tribui posse non videntur. Quare aliud genus vitii in Vopisco esse suspicor, qui non passuum sed pedum millia numerarit. Nam quum mille passus aequent fere pedum IV M. D., si undecies eundem numerum posueris, subductò calculo habebis summam XLIX M. D., quo nihil potest propius ad Vopisci numerum accedere. Nascitur alia difficultas e mensura, quam murorum non Aureliani iam, sed Honorii fuisse mensore Ammone geometra, scribit Olympiodorus ap. Phot. Bibl. 80. p. 63 Bekk. τὸ δὲ τεῖχος τῆς Ῥώμης μετρηθὲν παρὰ ̓́Αμμωνος τοῦ γεωμέτρου, καθ ̓ ὃν καιρὸν Γότθοι τὴν προτέραν κατ' αὐτῆς ἐπιδρομὴν ἐποιήσαντο, εἴκοσι καὶ ἑνὸς μιλίου διάστημα ἔχον απεδείχθη. Hic ego lubenter amplecterer Nibbyi coniecturam pro ná scribentis á adsentiente Bunsenio (I. p. 678.); modo scrupulum aliquis mihi eximat, iniectum a Martino Polono (circ. a. MCCC.), qui in Chronico scribit I, 4.: In circuitu vero eius sunt milliaria XXII, praeter Trans

[ocr errors]

71) In Plinii quoque loco I. vet. Dalec. pro XIII M. praebebat XXX M.

« IndietroContinua »