Immagini della pagina
PDF
ePub

pellandus est non Niebuhrius, sed qui, quae ille Pialio confisus schedis suis mandaverat, absque ullo examine typis excudenda curavit. Nam apud Anastasium in vita Silvestri (t. I. p. 49 Blanch.) ita legitur: omnem agrum a porta Foforritana via itineraria usque ad viam Latinam ad montem Albium. Tres sunt levioris notae codices Parisienses (notante Fabrottio), Regius, Mazarinus et Thuaneus unus, conspirantes ubique, ut unum potius sed trigeminum codicem dixerim, in quibus est: omnes agros a porta Sessoriana usque ad viam Praenestinam et usque ad viam Latinam et usque ad montem Gabum. Idem Fabrottius in cod. Freheri ita scriptum invenit: porta Sensuriana usque ad viam Praenestinam, a via Latina ad montem Gabium. Praeter haec ex vetustissimis Italorum exemplaribus nihil ab Holstenio et Schelestratio varietatis notatum reperies; neque in codice Velseri de Praenestina via quidquam. Caeterum ne portae quidem nomen certum est, quamquam in Vels. quoque est Sessoriana, in Thuan. H. Sororiana. Ad viam Latinam vero attinere donationem argumento est ipsum montis nomen, qui modo scribitur Albius, modo Gabus vel Gavus, vel Galbius, vel denique Gabius. Enimvero dubitari vix potest, quin intelligendus sit mons Albanus, qui nunc dicitur Cavus (Monte Cavo); atque huic vicina via Latina; remotissima Praenestina.

[ocr errors]

Vides quam gravibus auctoribus portam Praenestinam de loco suo deiecerint, quam restitutam iam dicerem, nisi restaret quaedam de Tiburtina dubitatio. Incredibile enim visum est Niebuhrio, viam Tiburtinam, quae exierit porta Viminali, directam fuisse ad portam S. Laurentii, patente contra ipsam Viminalem ad castra porta; itaque hanc Tiburtinam esse oportere. Postea demum, hostium metu numero portarum imminuto, viam Tiburtinam per portam S. Laurentii (quae eo usque Praenestina fuerit) ductam, Praenestinam autem viam eodem tempore ad portam Maiorem directam esse, quae porta (Labicana prius dicta) exinde Praenestina vocari coeperit, priori Praenestinae (S. Laurentii) Tiburtinae nomine indito. In quo id ante omnia admiror, quid causae fuerit, ut mutata Tiburtinae viae regione etiam Praenestina via alio dirigeretur; quasi non potuerint am

bae sociali foedere ex eadem exire porta. Nihilominus, si clausam ad castra portam pro Tiburtina habeas, quid de porta S. Laurentii, media inter eam et Maiorem, quam Praenestinam diximus, futurum sit, nescio. Nam Collatinae viae, haudquaquam memorabili tam insignem amplamque portam datam esse, nulla tibi suadela persuaderi patieris. Quod quum male me haberet, coepi quaerere, ubi tandem scriptum esset, viam Tiburtinam antiquitus Viminali porta exiisse, et quum nusquam quidquam significatum viderem, mirabar, de ipsa porta, ad quam pervenerit frequentissimarum militariumque viarum una, tantum apud scriptores esse silentium, ut, nisi Strabo et Festus memoriam eius servassent, totum nomen ignoraremus. Itaque circumspicienti mihi, num quid de veteri Tiburtinae viae ductu significatum esset, opportune se obtulit lepidissima illa fabula, quum tibicines Roma Tibur secessisse et festivissima fraude in Urbem reducti esse narrantur. Liv. IX, 30. Tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci, quod traditum antiquitus erat, aegre passi, Tibur uno agmine abierunt: adeo ut nemo in Urbe esset, qui sacrificiis praecineret. Eius rei religio tenuit senatum, legatosque Tibur miserunt, ut darent operam, ut hi homines Romanis restituerentur. Tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt, uti reverterentur Romam: postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur. Die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum causa invitant et vino, cuius avidum ferme genus est, oneratos sopiunt: atque ita in plaustra somno vinctos coniiciunt ac Romam deportant. nec prius sensere, quam plaustris in Foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit. In his quidem nulla fit neque viae, neque portae, per quam introierint, mentio, nisi quod Tiburtina via rediisse sponte intelligitur. Egregie igitur promeritus est Ovidius, qui, qua parte turba Urbem intraverit, nominatim scribit Fast. VI, 677.

Iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem,

Et mane in medio plaustra fuere Foro.

En tibi Esquilinam portam, patentem Tiburte venientibus, ́non

Viminalem, quam propterea taceri a scriptoribus apparet, quod nulla insignior via inde exibat; atque hinc etiam factum videtur, ut quae in Aureliani moenibus contra eam esset facta, clauderetur, quippe quae necessaria minus esset. Quod vero Anonymus ne clausam quidem commemorat, id cur omissum sit, nescimus; licet tamen suspicari, illo tempore aedificiorum aliquid praestructum fuisse quo tota tegeretur; neque enim turribus utrinque, ut caeterae, munita est. Strabo autem quod Tiburtinae inter vias ex Esquilina porta exeuntes mentionem non fecit, minime mirum. Scilicet non id agit, ut omnes enumeret vias, sed Latinam describens, quae huic iungantur enarrat: eae igitur sunt Labicana et Praenestina, quarum altera ad Pictas in Latinam exibat, altera Anagniae.

[ocr errors]

Iam defunctus poteram videri omni dubitatione, nisi rursus in contentionem me vocaret Urlichsius, portae Praenestinae locum e Vivarii situ definiens. Nempe Vivarium, ubi alerentur bestiae in amphitheatro exhibendae, prope portam Praenestinam extra muros fuisse narrat Procopius Goth. I, 22. p. 106 Dind. 23. p. 111. Id vicinum fuisse amphitheatro Castrensi (ad portam Maiorem, Praenestinam) non inepte statuit Nardinus, quem secuti sunt Nibbyus et Canina 81). Urlichsius autem affirmat, per omne medium aevum ad finem usque saeculi XVI eum locum, qui est post thermas Diocletiani inter aggerem et castra Praetoria, Vivarii nomine appellatum esse (il Vivariolo); quod testatum sit scriptis publicis priorumque astygraphorum memoria 82). A quo primum exspecto, ut ipsa illa publicorum scriptorum monumenta proferat; qui toties deceptus nemini iam fidem habeam, nisi certos exhibeat testes. Deinde quum inter aggerem et castra locus Vivarii nomine

81) Nardini, Roma ant. ed. Nibby. t. II. p. 17. Nibby, Mura di Roma. p. 357. Canina, Indicaz. topogr. p. 106. 111.

82) Beschr. d. St. R. III. B. p. 342. Ibidem scriptum est, portam S. Laurentii ab Aureliani inde aetate per omne aevum antiquum Praenestinam esse vocatam: ,,Denn wenn gleich das ganze Alterthum seit Aurelian hindurch die Porta S. Lorenzo den Namen Praenestina führte, so nennt doch schon der Anonymus die Porta Maggiore so." Id velim mihi contingat scire, apud quem veterem scriptorem, praeter Procopium, non dico situs portae definiatur, sed ipsum nomen legatur?

66

appellatus dicatur, miror qui pertinuerit iste ad portam S. Laurentii (quam pro Praenestina ille habet). Nam ad ipsam portam fuisse illud, cuius Procopius meminit, Vivarium, docent ipsius verba: ἀμφὶ πύλην Πραινεστίναν ἐπὶ μοῖραν τοῦ περιβόλου, ἣν Ῥωμαῖοι Βιβάριον καλοῦσι. quibuscum cf. p. 112. ubi patefacta porta in prorumpentes e Vivario hostes impetum facit Belisarius. Postremo quamquam scio Marlianum et Panvinium testari, illum inter aggerem et castra campum Vivarium sua aetate dici, ne ei quidem rei multum tribuendum puto; constat enim ante Panvinium vulgari opinione ipsa castra Praetoria pro Vivario habita et Vivarioli nomine appellata esse 83). Ne vero quidquam praetermisisse videar, expendenda est etiam lapidis antiqui inscriptio 84), in qua dicuntur praefecti cohortium Praetor. cum custode Vivarii pro salute Gordiani posuisse Dianae statuam. Is lapis a Nibbyo dicitur repertus esse prope aggerem; a Canina de amphitheatro Castrensi scribente,, in quelle vicinanze ". Incertum igitur est, quo loco fuerit deae simulacrum; sed etiamsi ad ipsa castra positum fuisset, minime mirarer, quandoquidem a praefectis cohortt. Praett. simul cum custode Vivarii dedicatum est. Praetorianorum vero militum fuisse Vivarium, et tamen ad portam Maiorem potuisse esse, qui negent illi, quibus ipsum amphitheatrum Castrense in eodem putatur esse loco?

Quae quum ita sint, nihil video esse causae, cur mutata portarum nomina viarumque regiones credamus; sed iisdem potius nominibus utamur, quae relata sunt et testata ab Anonymo Einsiedlensi: ut Tiburtina fuerit porta S. Laurentii, Praenestina porta Maior. De Labicana porta nemo unquam ante Fabrettium quidquam audivit.

Ultima haec fuit nobis in explorandis portarum locis aerumna: hinc facilis labor, reliquis portis aut etiamnum superantibus, aut scriptorum memoria testatis. Prima post Praenestinam, ubi transieris amphitheatrum, Castrense quod vocatur,

83) Lucio Fa uno delle antichità di Roma. p. 16 b. Andreas Fulvius, de Urb. antiquit. p. 25.

84) Almeloveen, Fast. p. 620. Nibby ad Nard. t. II. p. 18. Canina, Ind. top. p. 111. Orelli, Inscr. n. 22.

est Asinaria, nune quidem clausa, facta iuxta eam, sed paullo propius amphitheatro porta Lateranensi (P. S. Giovanni). Ei serie proxima fuit, quae Metrovia appellatur ab Anonymo, aliis Metronis, vel Metronii 85). Ibi hodie nulla est ; nam fornicem illum, per quem in urbem influit nunc aqua Crabra (Marrana), inconsultius a Nibbyo pro porta Metronis haberi, recte monuit Bunsenius non negans tamen, circa eum locum ipsam fuisse. Ulterius progressi pervenimus ad portam Latinam nunc clausam, brevique spatio interiecto ad portam Appiam hodie P. S. Sebastiano. Post eam, paullo ante munimentum loci recentius factum (Bastione di S. Gallo) conspicimus portae fornicem columnis ornatum, epistylio lapidis Albani superiniecto. Eam Ardeatinam portam fuisse verissime Nibbyus autumat. Sequitur denique ultima cis Tiberim porta Ostiensis (P. S. Paolo), ab Honorio, cuius inscriptum nomen vidit saeculo XV Poggius Flor. 86), non facta quidem sed restituta. Meminit eius Ammian. Marcell. XVII, 4. Naeviae portae in vicem prolatis moenibus successisse apparet. Proxime eam muro iunctum est sepulcrum C. Cestii in pyramidis speciem factum. Inde murus, ad Tiberim ubi pervenit, secundum ripam ad eum locum ductus fuit, qua in dextra fluminis ripa murus a Ianiculo descendens fluvio commissus fuit. Hodie in laeva ripa non pauca huius ductus supersunt vestigia, licet recentioris operis muri videan

tur esse.

Trans Tiberim autem non idem fuit, qui hodie murorum tractus, sed desinente circa vineam Caesarinianam (Vigna Cesarini) citeriore muro, contra eum locum principium fuit ulterioris. Ibi non procul a flumine fuit porta Portuensis, XVII demum saeculo destructa. Inde ductu vestigiis quamvis exilibus testato adscendebat murus ad summa montis Ianiculi, ubi porta fuit Aurelia, nomen adepta a via Aurelia vetere, hodie P. S. Pancrazio, quo nomine Procopium iam usum esse, Anonymum autem vetere Aureliae, antea dixi. Ab eo loco rursus ad fluvium murus descendebat, desinens contra eum ad

85) V. Nibby, Mura di Roma. p. 365.

86) Nibby 1. 1. p. 287.

« IndietroContinua »