Immagini della pagina
PDF
ePub

Septizonium novem saeculis post exstruxit Septimius Severus (contra aedem S. Gregorii). Inde per convallem (Via di S. Gregorio) ad Curias veteres tetendit, quas in hoc ipso latere montis, in Caelium quod versum est, fuisse apparet, non procul, ut videtur, ab arcu Constantini. Rursus enim ab his sinistrorsum flexo aratro pervenit ad sacellum Larum, quod fuisse propinquum templo Iovis Statoris, in ea nimirum Veliae parte, quae summa Sacra via dicebatur (ubi nunc arcus est Titi) postea demonstrabitur. Neque aliter existimarunt, qui de urbe Roma scripserunt, Marlianus, Donatus, Nardinus, Nibby, Canina, quos vera sensisse magno argumento est Notitia dignitatum, quae fines regionis decimae indicans 7) et ab eodem,

66

7) Quae in fine Notitiae dignitatum utriusque imperii legitur Urbis in XIV. regiones descriptio, eam non esse enarrationem aedificiorum in singulis regionibus sitorum, in oculos incurrit, siquidem plerumque notissima quaeque et celeberrima tacentur. Commemorantur potius pauca extremarum regionum loca, ex quarum significatione intelligi possit, qui fuerint regionum fines. Id quamquam in quibusdam regionibus propter locorum, quae nominantur, obscuritatem minus est manifestum, in aliis tamen, praecipue quarta, sexta, octava et decima, clarissime apparet. Animadvertendum tamen est, non ubique seriem, qua subsequuntur loca in finibus posita, servari, sed aliquoties eiusdem generis aedificia, quamvis in diversis locis sita, coniunctim nominari. Quod factum et in hac ipsa decima regione, quando domus Augusti suo loco commemoratur, simul autem et Tiberiana, quam Velabrum versus sitam fuisse postea videbimus. Aliud luculentissimum habes exemplum in regione quarta, ubi post templum Urbis Sacramque viam descendens in forum commemorat,, Basilicam novam et Paulli. Templum Faustinae." Iam unum omnium certissimum est, basilicam Paulli post templum Faustinae Sacra via descendenti fuisse, sed quum nominasset basilicam novam, i. e. Constantini, simul adiungit veterem Paulli, post Faustinae templum demum commemorandam. Propterea cavendum est diligenter, ne, quoties plura simul templa nominantur, eodem ea ordine iuncta fuisse arbitremur. Illos autem regionarios libellos, qui P. Victoris Sextique Rufi fictis impudenter nominibus eduntur, subditicios esse aut ita interpolatos, ut vera a falsis nullo modo distingui possint, ita certum est et exploratum, ut nullus iam eorum debeat esse usus. Non ego laudi detrahere ausim virorum, qui primi, si non senserunt, tamen indicaverunt fraudem, sed neminem puto esse, qui paullo consideratius et consultius veterum scriptis utatur, quin conferendis cum ipsa re istis libellis firmiter sibi persuadeat, talia ab homine vetere, nedum Romano, nullo modo scribi potuisse. Magnum profecto est signum, ut monuit Bunsenius (T. I. p. 174.), ab istis scriptoribus earum tantum regionum fere nominatim commemorari vicos, quarum qui fuerint basi illa Capitolina testatum est; manifesta vero deprehenditur fraus, quum vitiosa confisi scriptura vel male intellectis veterum scriptorum locis partim ineptissima recipiunt nomina, partim aedificia comminiscuntur, quae nunquam fuerunt; quum reipublicae mouumenta, quae dudum perierant,

unde Tacitus, latere proficiscens, sed in contrariam partem pergens haec nominat loca: Casam Romuli. Aedem Matris Deum et Apollinis Rhamnusii. Pentapylum. Domum Augustanam et Tiberianam. Aedem Iovis. Curiam veterem. Fortunam Respicientem. Septizonium Divi Severi. Victoriam Germanicianam. Lupercal. Vides, hic quoque Curiam veterem inter templum Iovis (Statoris) et Septizonium et in ea quidem nominari regione, quae solum complectebatur Palatium; et quum inter Curiam et Septizonium tertius etiam locus, Fortunae Respicientis, commemoretur, credibile est, Curias propiores fuisse arcui Constantini quam operi Severiano. Neminem autem eo offensum iri puto, quod auctor Notitiae singulari numero Curiam veterem dixerit, praesertim si perpenderit, quae sit huius libri Latinitas, ubi legas in foro Romano fuisse,, Rostras III", et in capite Colossi radia VII" et amphitheatrum,, qui capit loca", et pro macello Liviano,, macellum Liviani" et similia. Caeterum idem olim fecerat Ovid. Fast. III, 139.

[ocr errors]

Ianua tunc Regis posita viret arbore Phoebi:

Ante tuas fit idem, curia prisca, fores. quocum cf. Macrob. Sat. I, 12. eodem quoque ingrediente mense tam in Regia Curiisque atque flaminum domibus laureae veteres novis laureis mutabantur. Quodsi ne his quidem argumentis persuaderi tibi rem patiaris, afferam postremo gravissimam auctoritatem monumenti authentici, quod dicunt, basis illius, quae superest de monumento, a quinque regionum

cum ultimis Caesarum operibus miscent, aut falsa opinione ducti situm locorum ineptissime definiunt. Cuiusmodi est, quod Pantheon Agrippae Iovis Ultoris templum dicitur, ex illo loco Pliniano, de quo antea dixi (XXXVI, 15.); quod circum Florae alterumque Salustii commenti sunt, quorum neuter fuit, ut postea ostendam; quod vicum lugarium eundem dicunt esse, quem Turarium; quod Ĉuriam Hostiliam, quae cum ipsa perierat republica, non commemorant solum, sed Sub Veteribus ponunt, quum Sub Novis fuisse certissimum sit. Nimirum noverant e Varrone Rostra ante Curiam fuisse ; apud Tacitum vero legerant, Augustum laudatum esse a Druso pro Rostris Sub Veteribus: quae quidem Caesar transtulerat. Templum Iovis Tonantis sui saeculi errore ducti in clivo Capitolino collocant, quod in ipso vertice fuisse constat; signum Iovis Imperatoris Praeneste devectum (Cic. Verr. IV, 58.) toties incenso et combusto Capitolio etiamtum superstes narrant atque huius generis similia,

magistris curatoribusque vicorum Traiano posito, quae Basis Capitolina vulgo vocatur. Ibi igitur inter vicos decimae regionis Vicus Curiarum nominatur 8).

Iam vero, postquam ad sacellum Larum in summa Sacra via, locum arcui Titi vicinum, Romuli pomoerium duximus, mirari sane iubemur, quid causae fuerit Tacito, ut ulterius non progrederetur, neque ad eum, unde profectus erat, locum sulcum perduceret. Illa enim Niebuhrii ratio tota iam concidit, propter locorum ingenium, lacus nimirum et paludes, inde nullis opus fuisse moenibus. Substitimus enim in eo loco, ubi facillimus omnium erat ad Palatinum montem accessus; neque vero, etiamsi munita satis urbs fuisset paludibus, fieri ullo modo potuit, quin pomoerium tamen clauderetur. Itaque dudum observarunt Taciti editores, primus autem, quod sciam, Ryckius, male vulgo interpungi, et coniungenda esse verba: tum ad sacellum Larum forumque Romanum. Neque aliter ante Ryckium legerant Donatus et Nardinus; illum autem secuti sunt editores Franco-Galli, Lallemand et Dureau de Lamalle; Brotier delevit etiam particulam copulativam, scribens: ad sacellum Larum forumque Romanum. Capitolium etc. Ego ut necessario post verba forumque Romanum interpungendum intelligo, ita nolim particulam tolli; sed suspicor aliquid excidisse et scripsisse Tacitum aut: hoc et Capitolium, aut

8) Hinc simul corrigendus est gravior etiam Bunsenii error, qui de curiae Juliae situ sollicitus eo confugit, ut eam ipsam a Notitia nomine Curiae veteris commemorari affirmaret: veterem enim esse appellatam, postquam (ut ipse quidem opinatur) exstructum fuerit ab Honorio Secretarium senatus, ubi postea senatus convenire solitus sit. (Les forum de Rome. p. 61. Annali del Inst. t. VIII. p. 207 sqq. Beschr. d. St. R. Th. III, Abth. II. S. 89 ff.) Itaque Curiae Iuliae vestigia invenire sibi visus est in radicibus Palatii, post pulcherrimas illas tres columnas in foro superstites, inter aedes S. Mariae Liberatricis et S. Theodori, ubi etiamnum amplae visuntur ingentium parietum reliquiae. Non est huius loci, ut copiosius examinem, quidquid hic mihi iniicitur scrupuli et dubitationis : at non oportuit saltem Notitiae auctoritate uti Bunsenium, quum ipse finium hanc esse descriptionem agnoscat et ex ordine, quo commemorantur loca, de eorum situ coniecturam faciat. Non igitur praetermittendum erat, secundum Notitiam Curiam illam veterem, i. e. Curias veteres in opposita montis parte fuisse. Canina, del Foro Rom. p. 102. et Indicaz. topogr. p. 256. (ed. III.) illas in Palatii radicibus reliquias, propter similitudinem operis latericii ad Caesarum domus pertinuisse autumat.

forum et Capitolium. Ipsum enim forum a Tacito additum esse pomoerio, credibile non est; notum enim erat, ut Dionys. II, 65. narrat, Vestam extra urbem Romuli fuisse. Utut erit, id facile intelligitur, commemorandum fuisse scriptori locum septemtrionali montis angulo vicinum: in hoc ipso autem angulo desinit forum Romanum, unde qui postea fuerit ad forum Boarium ductus aratri, sponte intelligitur.

Postremo quod monuit Niebuhrius, murum per ima montis et convalles ductum contra illius temporis Italorumque consuetudinem esse, qui omnia in iugis montium condidissent oppida, id nullius momenti esse dixerim. Eae enim, quae ab omnibus communiter urbis recens conditae dicuntur fuisse portae, quae ubi fuissent ultimis temporibus notum erat, non in summo monte, sed ad radices eius fuerunt. Romani igitur illud, cuius hae essent portae, pomoerium ut primum et antiquissimum norant, et quum Romulum urbis conditorem haberent, ab ipso has portas institutas, his finibus urbem terminatam crediderunt, neque ante illud tempus urbem Romam angustioribus finibus fuisse, quisquam unquam audierat. Quodsi tamen suspicari quis velit, ante Romuli aetatem fuisse in Palatio urbem, quae summa tantum montis occupaverit, nihil ad me eam suspicionem pertinere respondeam, quaerentem de urbe, quae fuerit, non de ea, quam cogitatione sibi aliquis finxerit.

Vidimus igitur, quo ambitu, ducto primigenio sulco 9), primum pomoerium terminatum sit; neque dubium est, in condenda nova urbe muros eodem semper circuitu ductos esse, nisi quod extrinsecus spatium quoddam terminis signatum relinquebatur, quod pomoerii esset, quamquam ipso muro interiacente ab urbe seclusum. Quod ut appareat — video enim in contrariam partem existimari, aliam pomoerii, aliam murorum esse potuisse formam 10) testes mihi citandi sunt scriptores, qui de pomoerio, quid esset, disertis verbis prodiderunt. Principem

9) Paul. Diac. p. 236 Müll. Primigenius sulcus dicitur, qui in condenda nova urbe tauro et vacca designationis causa imprimitur. 10) Goettling, Gesch. d. Röm. Staatsverf. S. 33.

auctoritatem esse oportet ipsorum augurum, quorum definitionem nobis servavit Gell. XIII, 14. Pomoerium quid esset, augures populi Romani, qui libros de auspiciis scripserunt, istiusmodi sententia definierunt: Pomoerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certis determinatus, qui facit finem urbani auspicii. Pluribus Varro L. L. V, 32. p. 144 Sp. Oppida condebant in Latio Etrusco ritu multi, id est, iunctis bobus, tauro et vacca interiore aratro circumagebant sulcum. Hoc faciebant religionis causa die auspicato, ut fossa et muro essent muniti. Terram unde exsculpserant fossam vocabant et introrsus factam (iactam Müll.) murum. Postea qui fiebat orbis, urbis principium; qui quod erat post murum postmoerium dictum eiusque ambitu auspicia urbana finiuntur. Cippi pomoeri stant et circum Ariciam et circum Romam. Quare et oppida, quae prius erant circumducta aratro, ab orbe et urvo urbes: et ideo coloniae nostrae omnes in literis antiquis scribuntur urbeis, quod item conditae ut Roma et ideo coloniae et urbes conduntur, quod intra pomoerium ponuntur. His accedunt, quae perspicue et dilucide scribit Livius I, 44. Pomoerium verbi vim solam intuentes postmoerium interpretantur esse. Est autem magis circa murum locus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurato consecrabant: ut neque riore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc vulgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod neque habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum esset, quam quod murus post id, pomoerium Romani appellarunt et in Urbis incremento semper, quantum moenia processura erant, tantum termini hi consecrati proferebantur. Denique Plutarch. Rom. 11. ὁ δ ̓ οἰκιστὴς ἐμβαλων αρότρῳ χαλκήν ὕνιν, ὑποζεύξας δὲ βοῦν ἄῤῥενα καὶ θήλειαν αὐτὸς μὲν ἐπάγει περιελαύνων αὔλακα βαθεῖαν τοῖς τέρμασι, τῶν δ ̓ ἑπομένων ἔργον ἐστὶν, ἃς ανίστησι βώλους τὸ ἄροτρον καταστρέφειν εἴσω καὶ μηδεμίαν ἔξω περιορᾶν ἐκτρεπομέ νην. Τῇ μὲν οὖν γραμμῇ τὸ τεῖχος ἀφορίζουσι καὶ και

inte

« IndietroContinua »