Immagini della pagina
PDF
ePub

λεῖται κατὰ συγκοπὴν πωμήριον, οἷον ὄπισθεν τείχους ἢ μετὰ τεῖχος 11).

Ex his locis primum apparet, pomoerium non dictum esse, ut quidam existimarunt, totum qui muris clauditur urbis locum, sed breve illud spatium in utraque muri parte relictum cippisque terminatum; ut quivis locus urbis intra pomoerium quidem esset, pars autem pomoerii non esset. Multo minus mihi probatur, pomoerium idem fuisse quod agrum effatum, vel agrum effatum appellari locum ipsum urbis intra pomoerium auspiciis consecratum 12). Cui non solum adversatur ipsa agri notio, qui proprie urbi opponitur, sed falsum esse docent etiam loci scriptorum, qui agri effati mentionem faciunt. Primum enim quid est, quod augures pomoerium locum intra agrum effatum esse dixerunt, si idem locus, qui ager effatus, et pomoerium fuit? Deinde vero quid sit ager effatus, haud obscure nos docet Varro L. L. VI, 7. p. 229 Sp. Hinc (a fando) effata dicuntur, quia augures finem auspiciorum caelestum extra urbem agris sunt effati ut esset. nec minus perspicue Serv. ad Virg. Aen. VI, 197. ager post pomoeria, ubi captabantur auguria, dicebatur effatus. Igitur ager effatus non est idem, quod apud Gellium effati urbis fines, sed ille trans pomoerium orbis ab augure effatus, intra quem auspicia quaedam captarentur, atque uti eum, qui urban a capere vellet auspicia, necesse erat intra pomoerium esse, ita auspicaturo extra urbem, ut rite tabernaculum caperet, non licebat excedere agrum effatum. Illustrat rem inter alia nobile illud summae religionis exemplum, quum Ti. Gracchus vitio captum a se tabernaculum literis ex provincia ad augurum collegium missis confessus est. Cic. de nat. deor. II, 4. se quum legeret libros recordatum esse, vitio sibi tabernaculum captum fuisse hortos Scipionis (?),

11) Adde Dionys. I, 88. περιγράφει τετράγωνον σχῆμα τῷ λόγῳ βοὸς ἄρρενος ἅμα θηλείᾳ ζευχθέντος ὑπ ̓ ἄροτρον ἑλκύσας αύλακα διηνεκή τñν μ¿оνоаν vñodižɛodαi tò tεiyos. Paul. Diac. p. 248 Müll. Posimerium pontificale pomerium, ubi pontifices auspicabantur. Dictum autem pomoerium quasi promurium, id est proximum muro. in quibus multa necesse est esse vitiosa. Plutarch. Quaest. Rom. 27. Cato ap. Serv. ad Virg. Aen. V, 785. Isidor. Origg. XV, 2, 3.

12) Otfr. Müller, Etrusker. Th. II. S. 148. Göttling, Röm. Staatsverf. S. 17. 33. cf. Huschke, Verf. d. Serv. S. 102.

quod, quum pomoerium postea intrasset habendi senatus causa, in redeundo, quum idem pomoerium transiret, auspicari esset oblitus. Cf. Plut. Marcell. 5. ötav ägywv in' öqvioi nadeζόμενος ἔξω πόλεως ἔχων οἶκον ἢ σκηνὴν μεμισθωμένην ὑπ' ἀιτίας τινὸς ἀναγκασθῆ μήπω γεγονότων σημείων βεβαίων ἐπανελθεῖν εἰς πόλιν, ἀφεῖναι ἐχρῆν τὸ προμεμισθωμένον οἴκημα καὶ λαβεῖν ἕτερον κ. τ. λ. Gracchus igitur extra urbem tabernaculum ceperat in agro effato.

His disputatis manifestum est, in condendis urbibus muros et pomoerium eodem fuisse ambitu, nec potuisse formam urbis esse quadratam, pomoerio in orbem ducto; quandoquidem secundum murum cippi terminando pomoerio erigebantur, quod Tacitus his verbis significat: Inde certis spatiis interiecti lapides; unde certum est, quem ille pomoerii narrat, eundem murorum quoque antiquissimae Urbis fuisse ductum. Ubi vero fines urbis proferebantur, tum fieri potuit, ut aut adderentur urbi partes, quae in pomoerium nihilo magis reciperentur, quemadmodum Aventinus a Servio muris inclusus est, quum extra tamen pomoerium esset; aut longe ultra murorum ambitum pomoerium promoveretur, quod factum, quotiescunque post Servium augeretur pomoerium. Auxisse feruntur, licet auctoritate nequaquam pari, Sulla, Caesar, Augustus, Claudius, Nero, Traianus: more prisco, quo iis, qui protulere imperium, etiam terminos Urbis propagare datur 13). ROMA QUADRATA.

Mons Palatinus quum forma esset prope quadrata atque uno tantum angulo longius in meridiem procurreret, ductum ad eius radices pomoerium pariter quadratum fuisse necesse est, atque hinc factum putatur, ut antiquissima urbs priscis temporibus Roma quadrata appellaretur, quamquam aliam huius nominis esse originem, antiquiorem Romulo, incerta atque obscura fuisse videtur fama. Romuli urbem ita vocatam praeter Ennium et Varronem testatur Dionysius, qui ut comprobet Vestam a Numa esse dedicatam, in hunc mo

13) V. Tacit. 1. 1. Dio Cass. XLIII, 50. LV, 6. Gell. XIII, 14. Vopisc. Aurel. 21. Inscriptiones cipporum v. ap. Panvin. Descr. urb. Rom. in Graev. thes. t. III. p. 223. Nardini, Roma antica ed. Ant. Nibby. t. I. p. 41. Brotier ad Tacit. t. II. p. 376 s.

dum scribit II, 65. : οὔτε γὰρ τὸ χωρίον τοῦτο, ἐν ᾧ τὸ ἱε ρὸν φυλάττεται πῦρ, Ρωμύλος ἦν ὁ καθιερώσας τῇ θεῷ. μέγα δὲ τούτου τεκμήριον, ὅτι τῆς τετραγώνου καλουμένης Ῥώμης, ἣν ἐκεῖνος ἐτείχισεν, ἐκτός ἐστιν. Neque aliter Plutarchus Rom. 9.: Ρωμύλος μὲν οὖν τὴν και λουμένην Ρώμην κουαδράτην, ὅπερ ἐστὶ τετράγωνον, ἔκτισε καὶ ἐκεῖνον ἐβούλετο πολίζειν τὸν τόπον. Antiquiora autem tempora spectant, quae e Cassio Dione, ut videtur, notavit Tzetzes ad Lycophr. v. 1232. p. 158. Dion. Fgmta. Vales. 3, 5. p. 10 St. πρὸ δὲ τῆς μεγάλης ταύτης Ῥώμης, ἣν ἔκτισε Ῥωμύλος περὶ τὴν Φαυστύλου οἰκίαν ἐν ὄρει Παλατίῳ, τετράγωνος ἐκτίσθη Ῥώμη παρὰ Ρώμου ἢ Ῥώμους παλαιοτέρου τούτων. Quod petitum est e Graecorum scriptorum historiis, varie de Romae origine prodentium (v. Dionys. I, 72.); in quibus tamen quid veri sit, nemo unquam poterit extricare. Romani certe Romam quadratam Romuli urbem appellaverunt, et factum fortasse, ut, qui ampliorem hanc fuisse crederent, Romae quadratae, quam angustissimis finibus fuisse constabat, antiquiorem originem esse putarent.

In memoriam conditae eo in loco Urbis primaeque eius formae servabatur in Palatio locus saxo in speciem quadratam factus, ubi latere ferebantur, quibus boni ominis gratia in condendis urbibus uti solebant; qui locus et ipse Roma quadrata dicebatur. Fest. p. 258 Mill. Quadrata Roma in Palatio ante templum Apollinis dicitur, ubi reposita sunt, quae solent boni ominis gratia in urbe condenda adhiberi, quia saxo munitus est initio in speciem quadratam. Eius loci Ennius meminit, cum ait: Et quis est erat (se sperat?) Romae regnare quadratae. Quamquam Ennium non locum illum, sed ipsam Urbem dicere apparet. Solin. 1, 17. nam, ut affirmat Varro, auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte genitus et Rhea Silvia, vel, ut nonnulli, Marte et Ilia : dictaque est primum Roma quadrata, quod ad aequilibrium foret posita. Ea incipit a silva, quae est in area Apollinis et ad supercilium scalarum Caii habet terminum, ubi tugurium fuit Faustuli (ex emendatione Gerhardi, Beschr. d. St. R.

T. III. P. I. p. 81.; antea legebatur: scalarum Caci. habet terminum etc.). Ex his scriptorum significationibus colligere licet, ipsum hunc mundi locum fuisse, quem necesse est fuisse in ea urbe, quae Varrone et Plutarcho testibus Etrusco ritu condita esset. Hinc apparet, quae sint illae res, solitae boni ominis gratia in urbe condenda adhiberi: non, puto, urvum aratri et similia 14), sed primitiae frugum et quae praeterea in

دو

14) Müll. Etr. II. p. 145. Göttlingius (Röm. Staatsverf. S. 47.) quamquam Romam illam quadratam et ipsem undum urbis fuisse statuit, tamen eius in urbibus Latino ritu conditis grumae sive groma e nomen fuisse contendit atque inde Romam ipsam appellatam esse. Quod quibus argumentis nitatur, si quaeras: nulla sunt. Nam quem laudavit, quamquam non totum, Nonii locum I, 316. p. 63. Merc. p. 44 Gerl., eo nihil proficitur. Verba antem is facit haec: Grumae sunt loca media, in quae directae quatuor congregantur et conveniunt viae. Est autem gruma mensura quaedam, qua fixa viae ad lineam dirigantur, ut est agrimensorum et talium. Ennius libro XVIII. ,,gruma dirigere" dixit degrumari ferrum. Lucilius lib. III. Viamque Degrumabis (degrumaberis ?) ut castris mensor facit olim." Vides nihil attulisse Nonium, unde appareat, loca media grumas esse vocatas; in utroque enim loco instrumentum mensorum vel finitorum intelligitur. Neque quidquam subsidii est in loco Hygini Gromatici (p. 73 Scriv. Graev. thes. X. p. 1022.), cuius verba, apud Scriv. indignum in modum corrupta, hinc emendatiora apponam: Introitu Praetorii parte media ante viam principalem gromae locus appellatur, quod turba ibi congruat, sive in dictatione metarum, posito in eodem loco ferramento groma superponatur, ut portae castrorum in conspectu rigoris stelam (scr. regionis stellam) efficiant: et professores eius artis causa supra scripta gromatici sunt cognominati. Ex his vel sic corruptis tamen apparet, locum fuisse in castris ante praetorium, qui gromae locus vocaretur. Eius rei duplicem Hyginus affert rationem, priorem ineptissimam, quod turba ibi congrueret; alteram veram, quod groma ad dirigendas castrorum vias ibi figeretur. Non igitur nego, potuisse eum locum quodammodo gromam dici, sed mundum urbis ita esse appellatum atque hinc Romae nomen esse derivandum aliis argumentis demonstrari oportuit. Caeterum totam illam de Latinorum ritu opinionem, quibus fulcris sustineam, non reperio. Quo enim comprobaretur, Romam a Latinis conditam esse, horum pomoeria forma quadrata fuisse dixit, Etruscorum autem in orbem acta (p. 33.), confisus maxime verbis Varronis L. L. V, 32. p. 144. tauro et vacca interiore circumagebant sulcum. - Postea qui fiebat orbis, urbis principium. Primum autem circumagere sulcum quid vetat dici et eum qui, ut Dionysius ait, περιγράφει τετράγωνον σχῆμα ? Quid quod Plutarchus dixit: · τὸ τεῖχος ἔμελλε κυκλούσθαι et: ὥσπερ κύκλον κέντρῳ περιέroayar Tηv пólv, in quibus verbis non debuit offendere Müllerus, Etrusc. II. p. 142. Nihil enim Plutarchus significat, nisi in ipso urbis umbilico mundum fuisse. Iam quod Varro urbis vocabulum ab orbe derivat: quis nescit, quoties absurdissima quaeque idem arripiat; neque poterat is, qui quadratam fuisse Romam eamque ritu Etrusco conditam sciret, de vero hic orbe cogitare. Notissima autem est vocis origo, ab urvo sive urbo repetanda. Fest. p. 375 Müll. Urvat, Ennius in Andromeda, significat: circumdat, ab eo sulco, qui fit in urbe condenda

scrobem iaciebantur factum, qui umbilicus urbis esset. Ovid. Fast. IV, 821. ·

Fossa fit ad solidum. fruges iaciuntur in ima

Et de vicino terra petita solo.

с

Plura de hoc ritu narrat Plutarchus Rom. 11. Bóoos γὰρ ὠρύγη περὶ τὸ νῦν κομίτιον κυκλοτερής, απαρχαὶ δὲ πάντων, ὅσοις νόμῳ μὲν ὡς καλοῖς ἐχρῶντο, φύσει δ' ὡς ἀναγκαίοις, ἀπετίθησαν ἐνταῦθα. Καὶ τέλος ἐξ ἧς ἀφικτο γῆς ἕκαστος ὀλίγην κομίζων μοῖραν ἔβαλλον εἰς ταῦτα καὶ συνεμίγνυον. καλοῦσι δὲ τὸν βόθρον τοῦτον ᾧ καὶ τὸν ὄλυμ πον ὀνόματι μοῦνδον. Εἶτα ὥσπερ κύκλον κέντρῳ περιέγραψαν τὴν πόλιν. Quem tamen graviter apparet errare et contraria narrare iis, quae cap. 9. de Roma quadrata dixerat, quum urbis Romuleae mundum in Comitio ponit, quod tum demum fieri potuit, quum longe maiore ambitu fines Urbis extenderentur.

DE E PORTIS URBIS PALATINAE.

Iam quod attinet ad portas, quae patebant in hoc murorum circuitu, notissima sunt illa Plinii verba, N. H. III, 5, 9. Urbem tres portas habentem Romulus reliquit, aut (ut plurimas tradentibus credamus) quatuor. Tres autem fuisse vel propterea credibile est, quod Etruscorum ritus, quo ritu Roma condita dicitur, totidem ut essent poscebat aditus urbis 15). Ex quibus nunc duarum tantum situs et nomina nota

urvo aratro, quae sit forma simillima uncini curvatione buris et dentis, cui praefigitur vomer. Dig. L, 16, 239. Urbs ab urbo appellata est. urbare est aratro definire, ut Varus ait: urbum appellari curvaturam aratri, quod in condenda urbe adhiberi solet. Eandem denique originem agnoscit et Varro, quum paullo post: Quare et oppida, ait, quae prius erant circumducta aratro, ab orbe et urvo urbes. Vides eum, ut solet, non una contentum fuisse originis specie; sed quum plerumque, ut observavit olim iam Macrobius Sat. III, 4., eam, cui ipse accedat, sententiam postremo loco commemoret, credibile est, eum hic quoque non dubitasse, quin ab urvo urbes nomen traxissent. Quod vero simul orbis etiam fit mentio, nemo mirabitur, qui Varronem noverit. Caeterum quum nominatim cautum et exceptum ab eo sit, ea tantum oppida urbes recte dici, in quibus condendis sulcus ille aratro sit ductus, apparet, oppidi nomen non esse proprium Latinis, Etruscorum autem urbis vocabulum; sed oppidi nomen esse generale, cuius species urbs.

15) Serv. ad Virg. Aen. I, 422. quoniam prudentes disciplinae aiunt, apud conditores Etruscarum urbium non putatas iustas urbes

« IndietroContinua »