Immagini della pagina
PDF
ePub

sunt; tertiam nescimus, fortasse quod antiquissimis temporibus esse desiit, et quum nec rerum ibi gestarum fama, nec sacrorum celebritate clara esset, ipsum quoque nomen intercidit, dum reliquarum una ad imperatorum usque aetatem princeps ad Palatium erat aditus, alterius autem memoria vicinia fanorum sacrorumque ibi fieri solitorum conservabatur. Quas autem priorum topographorum plerique, ut Plinianus numerus expleretur, addidere portas, Ianualem et Carmentalem, eas manifestum est antiquissimae urbis non fuisse, sed amplificati demum pomoerii.

Ut igitur constituamus, quibus in partibus illae, quas novimus, portae fuerint, primum omnium pro certo habendum est, ibi eas esse quaerendas, qua ipsum loci ingenium ad summa montis accessum dabat; neque enim credibile est, conditores urbis patentes ad iugum aditus negligenter praeteriisse et in praeruptis locis difficiles vias arte molitos esse. Iam quum in iis montis lateribus, ubi portas illas fuisse extra dubitationem positum est, altero inter septemtrionem et orientem verso (ubi introitus nunc est ad hortos Farnesinos), altero inter septemtrionem et occidentem (qua nunc est aedes S. Theodori), duo tantum naturales sint ad montem aditus, in his faucibus eas fuisse statuendum est; tum vero mei operis est, ut ostendam, cum hoc portarum situ egregie congruere, quae a veteribus scriptoribus de iis narrantur. Intellexi autem operam meam inanem futuram, neque quidquam me habiturum firmi fundamenti, nec denique de re obscura satis et impedita dicere me posse dilucide, nisi antea de locorum adiacentium situ, de viis praecipue et clivis, deque aedificiis monumentisque vicinis quid statuendum sit dixerim. Quare ante omnia de Sacra via deque Nova via, de Veliae nomine et de clivo Victoriae mihi agendum est.

fuisse, in quibus non tres portae essent dedicatae et votivae et tot templa, Iovis, Iunonis, Minervae. cf. Micali, Stor. I. p. 115. Müller, Etrusk. II. p. 146. Göttling, Röm. Staatsverf. p. 33.

DE SACRA VIA.

Negari neutiquam debet, doctas et subtiles Ambroschii dissertationes 16) plurimum contulisse ad rectius cognoscenda quae subiacent septemtrionali 17) Palatii lateri loca. Libentissime potius fateor, esse quaedam ab eo egregie disputata; sed quod fieri necesse est in hoc genere quaestionum, ut, si semel a recta regione deflexeris et unius loci situm falso constitueris, et in proximis erres aliique ex aliis nascantur errores, idem viro eruditissimo accidit. A quo dissentiendum mihi video in multis praecipuisque partibus, dissentiendum de modo, quo ille brevissimo Sacram viam finivit, de situ Regiae et portae Mugionis, maxime vero de Veliae loco et clivo Victoriae. Quamquam igitur hic, ubi de portis quaerenti harum partium examen in subsidium tantum principalis quaestionis instituendum est, quo adumbretur aliqua quasi imago locorum circum iacentium, neve obscura sint atque incerta, quae vicina fuisse narrantur, hac inquam instituti nostri ratione quamquam fieri non potest, ut omnibus, quibus poteram, copiis aliorum sententias impugnem, praecipuas tamen causas, quibus, ut in diversas partes abeam, adducor, breviter strictimque commemorabo.

Caput Sacrae viae 18) fuit apud Streniae sacellum: finis in

16) Studien und Andeutungen im Gebiet des altrömischen Bodens und Cultus. Breslau 1839.

17) Quum latera montis coeli plagis non respondeant accuratius, ne errori locum faciam, hic monuisse satis sit, me eam partem quae contra est templum Urbis et basilicam Constantini septemtrionalem dicere; quae opponitur Capitolio, occidentalem; cui subiacet Circus Maximus, meridianam; denique quae in Caelium vergit, orientalem. Caeterum quamquam his ipsis vocabulis minime delector, tamen quoniam saepius mihi coeli plagae significandae sunt, malui brevitatis causa his uti, quam ambages et circuitus quaerere. Sunt enim haec quoque, licet minus suavia, usu tamen mollienda.

18) Non a re erit monere, quod a multis hodie fieri video, ut Sacram viam inverso ordine mutent in Viam sacram, id contra Romanorum usum fieri. Non magis enim licet in Sacrae viae nomine movere suo loco vocabula, quam pro Bona de a subiicere Deam bonam; siquidem non additum est adiectivum, quo bonitate dea ab aliis diis distingueretur, sed intelligitur certum quoddam numen, cuius hoc nomen sit. Eadem ratio est Novae viae, Boni Eventus et similium. Tribus non amplius locis apud veteres scriptores Viam sacram dici animadverti. Sunt autem: Plinii N. H. XIX, 1, 6. Suetonii Vitell. 17. denique Asconii ad Cic. p. Mil. 14., apud quem tamen paucis versiculis post legitur Sacra via. Quartus qui afferri poterat locus Horatii

Arce. Ab illo Streniae sacello, sito in ea urbis parte, quae Ceroliensis priscis temporibus dicebatur, et Titi, ut videtur, thermis vicino 19), sub radicibus montis Esquilini, qua Carinae fuisse creduntur, pergebat ad colossum Neronis 20), ut amphitheatrum Flavium ad sinistram esset, ipse colossus ad dextram. Inde ad Metam sudantem, qua ad laevam relicta inter Palatii declivia templumque Urbis ascendebat per clivum in iugum, in quo summo est arcus Titi 21). Ab arcu Titi per alterum clivum in

Sat. I, 9, 1. nullius in hac re momenti est; nemo enim non videt, poetam metri causa vocabula transposuisse; quamquam ne hoc quidem Propertius, Ovidius, Martialis admiserunt. Postremo vix est quod commemorem, Notitiam quoque habere Viam sacram. Scilicet haec ultima est barbaria. Caeterum Sacram viam esse dicendam vel inde apparet, quod, qui illam regionem colebant, Sacravienses appellabantur, nec non indicio est, quod Festus negat, Sacramviam aut Novamviam coniunctim scribi oportere.

19) Varro L. L. V, 8. p. 52 Sp., ubi de Argeorum sacrariis agit, ita scribit: Carinae et inter eas quem locum Ceroliensem appellatum apparet, quod primae regionis quartum sacrarium scriptum sic est: Cerolienses quatriceps circa Minervium qua in Caelio monte itur in Tabernola est. Hinc eam Esquilini montis partem intelligamus necesse est, quae in Caelium vergit, nisi vallem ipsam, quae interiacet, Varro significat. In ipso sacrorum fragmento nolim quidquam mutari. Quod enim ibi legitur: in Caelio monte itur, neque Plautinis verbis: introrumpam in aedibus, defendendum, (Odofr. Müller in Böttiger. Archaeol. u. Kunst. p. 76. Idem in editione Varronis scripsit: qua e Caelio monte iter in T. e.) neque emendandum est. Sed est haec antiquiorum temporum consuetudo, ut in fine vocabulorum litera M omittatur. Copiam habes exemplorum largissimam in inscriptionibus, repertis in sepulcro Scipionum, ubi de L. Corn. Scipione Barbato haec scripta sunt: TAVRASIA CISAVNA SAMNIO CEPIT SVBIGIT OMNE LOVCANA. In alia: HONC OINO PLOIRVME COSENTIONT ROMANI DVONORO OPTVMO FVISSE VIRO LVCIOM SCIPIONE HEC CEPIT CORSICA ALERIA QVE VRBe dedet teMPESTATEBVS AIDE MERETO. Haud aliter verba in Caelio monte itur accipio scripta pro: in Caeliom montem. Quae deinde sequuntur, in Tabernola est, non coniungenda sunt prioribus, sed adduntur ad accuratius indicandum locum; quemadmodum saepius in his fragmentis factum videtur.

20) Cuius etiamnum eo in loco basis exstat. Atque eo quidem translatus fuerat, quum templum Urbis (Romae et Veneris) Hadrianus moliretur, Spartian Hadr. 19. Dio Cass. LXVI, 15. Fuerat igitur et ante Sacrae viae vicinus, quod colligitur etiam e Martial. I, 70, 6.

21) Fuerunt, qui ita directam crederent, ut colosso atque Urbis templo ad laevam relicto recta paene linea ante basilicam Constantini pervenerit. Nunc postquam fori eiusque aedificiorum situm rectius cognovimus, tota haec explosa et eiecta est opinio. Quod vero Canina (Indicaz. topogr. p. 72.) ait, fodiendo circa templum Urbis antiquo solo, cognosci potuisse, ante aedificatum ab Hadriano templum per mediam eius aream Sacram viam ductam fuisse, id mihi non persuadetur propterea, quod arcum Titi necesse est fuisse in Via triumphali, cuius pars erat Sacra via. Nisi igitur statuas et hunc ab Hadriano destructum et in loco,

forum versum rursus descendere coepit, atque hinc potissimum dubitatum est, et quo se verterit, et quae pars vulgo Sacra via, quae Summa Sacra via appellata fuerit. Videntur autem viri docti ex parte certe nequidquam se exercuisse maioresque parasse difficultates, quam in ipsa re esse reperies.

Duo sunt inter arcum Titi et clivum Capitolinum loca, quo pertinuisse Sacram viam certissimum est. Alter est Vestae locus, aedem et Regiam, simul autem et virginum Vestalium domum complectens; alter arcus Septimii Severi. Tertio loco nominari poterat fornix Fabius, quem propter viciniam Vestae huic interim addam. De Vesta testes sunt Varro et Festus, quorum verba mox expendam; praeterea idem testatur Horatius celeberrimo illo in loco, quo ambulasse se ibi narrat, Sat. I, 9. Ibam forte via sacra. v. 35. Ventum erat ad Vestae. Fuit autem delubrum Vestae, quo nomine comprehendo Regiam quoque, iuxta forum Romanum, sive, ut solent Romani quidquid aedificiorum circa aream fori erat, ipsius fori partem vocare, in foro Romano. Dionys. II, 66. Noμãs δὲ τὴν ἀρχὴν παραλαβὼν τὰς μὲν ἰδίας οὐκ ἐκίνησε τῶν φρατριῶν ἑστίας, κοινὴν δὲ κατεστήσατο πάντων μίαν ἐν τῷ μεταξὺ τοῦ τε Καπιτωλίου καὶ τοῦ Παλατίου χωρίῳ συμπεπολισμένων ἤδη τῶν λόφων ἑνὶ περιβόλῳ καὶ μέσης ἀμφοῖν οὔσης τῆς ἀγορᾶς, ἐν ᾗ κατεσκεύασται τὸ ἱερόν. Iam quum de fori situ, quia a clivo Capitolino orientem versus sese extenderit (qua regione Titi est arcus), nihil sit hodie dubitationis, simul autem Vesta Palatio propior fuisse dicatur, nihil est loci relictum praeterquam quod est circa aedem S. Mariae Liberatricis. Atque ibi fuisse Vestam vel propterea necesse est, quod vicinam habuisse Castorum aedem in his partibus sitam disertis verbis narratur. Ita enim Dionys. VI, 13. quium post pugnam ad lacum Regillum Castores ad fontem Iuturnae apparuisse scribit: ἀπονίψαντες ἀπὸ τῆς λιβάδος, ἢ παρὰ τὸ ἱερὸν τῆς Ἑστίας ἀναδίδωσι. et paullo post: ὅ τε νεὼς ὁ τῶν Διοσκούρων, ὃν ἐπὶ τῆς ἀγορᾶς κατεσκεύα

ubi nunc est, denuo exstructum esse, huc viam ante Hadrianum directam fuisse concedendum est.

σεν ἡ πόλις, ἔνθα ὤφθη τὰ εἴδωλα. et, qui iam antea templum ibi fuisse refert, Valer. Max. I, 8, 1. Castorem vero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluere visi sunt; iunctaque fonti aedes eorum nullius hominum manu reserata patuit. Cf. qui idem iisdem paene verbis narrat, Lactant. de orig. err. 7. 22) Postremo certissimam fidem faciunt reperta prope aedem S. Mariae virginum Vestalium sepulcra. H. Aldroandus, Memorie. n. 3.,,Vicino a S. Maria Liberatrice, dove vogliono che fosse il tempio di Vesta sono stati ritrovati da' duodieci sepolcri di virgini Vestali colle loro iscrizioni." Cf. Niebuhr. Beschr. d. St. R. III. A. p. 67.

Neque tamen ipsa Vestae aedes proxima foro, sed paullo retrorsum, Palatii radicibus propior fuisse videtur, quum ipsi foro iuncta simul autem propter aedem deae saepius dicantur Atrium Vestae sive Atrium regium et Regia 23). Omittere hic licet quaestionem, sintne haec tria unius aedificii nomina, an diversum fuerit a Regia Atrium; praesertim quum vehementer dubitem, an unquam clarius appariturum sit, quid inter aedem et Regiam rationis intercesserit. Hic satis habeam ostendere, modo Atrium, modo Regiam foro proxime iuncta dici. Narrat igitur Appianus Bell. civ. II, 148., post Caesaris necem populum, quominus in ipso Capitolio corpus combureret, prohibitum, feretrum in foro ante Regiam posuisse atque ibi cremasse: ἐς τὴν ἀγορὰν αὖθις ἔθεσαν (τὴν κλίνην), ἔνθα τὸ πάλαι Ῥωμαίοις ἐστὶ βασίλειον. Qui locus vel unus clare demonstrat Regiae locum, quandoquidem

22) Cf. Ovid. Fast. I, 707. Fratribus illa deis fratres de gente deorum Circa luturnae composucre lacus. Mart. I, 70, 2. Vicinum Castora canae Transibis Vestae.

23) Plutarch. Num. 14. ἐδείματο πλησίον τοῦ τῆς ̔Εστίας ἱεροῦ τὴν καλουμένην Ρηγίαν, οἷον βασίλειον οἴκημα. Solin. 1, 21. Numa (habitavit) in colle primum Quirinali, deinde propter aedem Vestae in Regia, quae adhuc ita appellatur. cf. Ovid. Fast. VI, 264. Trist. III, 1, 27. Nec repugnat Servius ad Virg. Aen. VII, 153. templum Vestae non fuit augurio consecratum, ne illuc conveniret senatus, ubi erant virgines; ad atrium autem Vestae conveniebat, quod fuerat a templo remotum. Nempe seiuncta fuisse templum et Regiam dicit.

« IndietroContinua »