Immagini della pagina
PDF
ePub

scimus aliunde, ubi Caesari rogus structus sit. Sed accedit Liv. Epit. lib. CXVI. Caesaris corpus quum in Campum Martium ferretur, a plebe ante Rostra crematum est. et Serv. ad Virg. Aen. VIII, 363. Quis enim ignorat, Regiam, ubi Numa habitaverit, in radicibus Palatii finibusque Romani fori esse? Denique Atrium in iisdem nominat partibus, contra puteal Libonis, iuxta princeps reipublicae tribunal, Fest. p. 333 Müll. [Scribonianum ap]pellatur ante atria [puteal, quod fecit Scribonius.

Non est obscurum, quem locum Regiae Servius definiat. Subiacet Palatino, qua fori latus meridianum in ipso montis angulo desinit. Nam quod Ambroschius e verbis Servii: in finibus fori Romani sibi visus est efficere, ut in transverso limite, ubi ducta a templo Faustinae ad Palatium linea orientem versus forum finitur, clivum Capitolinum contra fuerit 24), id quibus defendi possit rationibus, fateor me prorsus esse ignarum; tum enim necessario concedendum foret, Regiam ab aede Vestae platea intercurrente diremtam fuisse. Nam in meridiano fori latere fuisse viam, cuius apud delubrum Vestae in Sacram viam exitus esset, neminem puto fore qui neget, ac si neget re ipsa confutabitur, quoniam duobus locis, tam inter basilicam Iuliam et columnam Phocae, quam ante trium columnarum (quod dicitur) aedificium, egestis ad solum antiquum ruderibus ipsa detecta est platea silice strata. Non fuit proprium huic viae nomen, nisi quod pars Sub veteribus esse dicebatur; reliquae templorum nominibus appellabantur partes: ante Castoris, ad Vestam et sim.; nemo autem persuaderi sibi patietur, non fuisse hanc fori partem recta via cum Sacra coniunctam. Cae

24) Nec minus errat Bunsenius, iisdem in fori limitibus fanum (ne@ov) fuisse Divi Iulii statuens, quum disertissime planissimeque scriptum sit, in ipso foro atque eo in loco, ubi crematum fuerat corpus, primum aram, deinde aedem exstructam esse. Appian. Bell. civ. II, 148. ἐς τὴν ἀγορὰν αὖθις ἔθεσαν, ἔνθα τὸ πάλαι Ρωμαίοις ἐστὶ βασίλειον · καὶ τὴν νύκτα πανδημεὶ τῇ πυρᾷ παρέμενον. ἔνθα βωμὸς πρῶτος ἐτέθη, νῦν δ ̓ ἐστὶ νεὼς αὐτοῦ Καίσαρος. III, 2. γιγνόμενος οὖν κατὰ τήνδε τὴν ὑπόκρισιν συγγενὴς τῷ Καίσαρι (Antonius), υπερήλγει μά λιστα αὐτοῦ τεθνεῶτος καὶ βωμὸν ὑπερῳκοδόμει τῇ πυρᾷ. Dio Cass. XLIV, 50. αὐτοῦ ἐν τῇ ἀγορᾷ, ὥσπερ εἶχον ἐπὶ πυρὰν ἐπέθηκαν. c. 51. βωμόν τινα ἐν τῷ τῆς πυρᾶς χωρίῳ ίδρυσάμενοι. XLVII, 18. καὶ ἡρῷόν οἱ ἔν τε τῇ ἀγορᾷ καὶ ἐν τῷ τόπῳ ἐν ᾧ ἐκέκαυτο προκατεβάλλοντο.

terum is ipse, qua exitus erat a foro in Sacram viam, fornicis Fabii locus fuisse videtur, de quo dicam, postquam Summa Sacra via quae fuerit explicavero.

Ergo quum diremtam fuisse a delubro Vestae Regiam media interiecta platea omnium minime credibile sit, fieri non potest, quin in eodem fori latere, quo Vesta, illa quoque fuerit, et in ipsis quidem, ut Servius narrat, finibus fori, quum paullo propior Castori aedes Vestae esset. Huc igitur, ad ipsum fori exitum pertinuisse Sacram viam, Varrone maxime atque Festo testibus longe certissimum est. Quorum prior L. L. V, 8. p. 52 Sp. haec tradit: Ceroliensis a carinarum iunctu dictus Carinae, post ea Cerionia, quod hinc oritur caput Sacrae viae 25), ab Streniae sacello quae pertinet in arcem, qua sacra quotquot mensibus feruntur in arcem et per quam augures ex arce profecti solent inaugurare. Huius Sacrae viae pars haec sola vulgo nota, quae est a foro eunti primoro clivo. Ita postrema verba secundum Florentini codicis (Victorio teste) scripturam edidit Spengelius: ego quid verum sit dubito, siquidem Bunsenius in Florentino (quem innuere videtur) ait esse proximoro (Beschr. d. St. R. t. I. p. 693.). Caeteri plerique (etiam Lips.) primoro vel primore (fragmentum Casinense primoxo teste Ambroschio) vel etiam proximo. Bunsenius vero et Ambroschius corruptam illam Florentini scripturam cupidius arripuerunt, unde alter coniecit scribendum: proxima sacro clivo, alter proximo regiae clivo. Ac de priore quidem (Bunsenii) coniectura, non opus est amplius addere quidquam, quum certissimum sit, sacrum illum clivum, errorum gravissimorum causam, ipsam esse Sacram viam 26). Quam vero Ambroschius proposuit emendationem (p. 83.), ea inepta quidem non est, nec tamen necessaria. Videtur autem in hac scripturae varietate

25) Quam obscura sit hic Varronis etymologia animadvertit Od of r. Müllerus (Böttiger, Archaeol. u. Kunst. p. 81.), qui postea in editione Varronis, Turnebum secutus, scripsit Cerolia, aeque obscurum nomen. Fortasse de caerimonia cogitavit, unde Cerioniae nomen ortum esset. Neque enim est quidquam tam absurdum, quod isti non liceat obtrudere. 26) Quod egregie demonstravit Ambroschius, p. 78 ss. Nempe clivum Sacrae viae, qui est a foro ad arcum Titi poetae sacrum_clivum vocarunt. Hor. Carm. IV, 2, 35. Martial. Î, 70, 5. cf. Hor. Epod. VII, 7.

ΟΙ

plurimum habere auctoritatis primoro vel primore, levissimae notae est proximo, quorum tamen utrum recipias, non multum refert. In corrupto illo proximoro habes utrumque primoro. Videamus igitur, quae Varronis sit sententia. Dixerat Sacram viam longo tractu a Streniae sacello pertinere usque in arcem; neque tamen, 'ait, tota haec via vulgo Sacra putatur esse et appellatur, sed ea tantum pars, quae a finibus fori (eunti enim a foro de eo dicitur, qui relicto foro per Sacram viam pergit) primore dirigitur clivo. Iam qui sit iste clivus, obscurum minime est: nimirum is, per quem a foro inde ad Titi arcum ascenditur; post enim arcum alter est clivus, quo rursus descenditur in amphitheatri convallem. Quem igitur primorem dixit Varro, is est anterior eunti a foro; qui post arcum est, ea etiam Sacrae viae pars erat, neque tamen vulgo ita dicebatur. Iam si a foro ad summa iugi extendebatur, quae vulgo putabatur Sacra esse via, melius consultum vides esse eius longitudini, quam praeoccupati falsis de regis domo opinionibus Bunsènius et Ambroschius in miram brevitatem contraxerunt 27). Quod esse falsissimum tibi persuadebis vel sola Horatii satira lecta. Apparet enim, poetam cum garrulo illo, qui lateri adhaerebat, satis magnum spatium permeasse, quum ad Vestam tandem perventum est. Praeterea in Sacra via, et in ea quidem parte quae summa dicebatur, scimus poma venire solita (quasi forum pomarium) 28), unde ampliorem locum fuisse colligas;

27) Ambroschii tabulam si spectes, concedes inter literas B et F (etiamsi ea in ipso viarum angulo ponatur) longitudinem maiorem non esse quam CL ad summum passuum. A foro ad arcum Titi plus puto esse quam alterum tantum.

28) Varro de re rust. I, 2. Huiusce inquam pomaria summa Sacra via, ubi poma veneunt. Ovid. Art. am. II, 265.

Rure suburbano poteris tibi dicere missa,

Illa vel in Sacra sint licet emta via.

Inter Priapeia, Anthol. Lat. n. 1636.

Quaeque tibi posui tamquam vernacula poma,
De Sacra nulli dixeris esse via.

Eodem referuntur Prop. II, 24, 11.

[ocr errors]

Et modo pavonis caudae flabella superbae,
Et manibus dura frigus habere pila,

Et cupit ingratum talos me poscere eburnos,
Quaeque nitent Sacra vilia dona via.

Quamquam me dubitare fateor, an potius omnis ille elegantiae appa

neque dubitaturi de eo fuissent vv. dd., nisi repugnare existimassent, quae de finibus Sacrae viae accuratius docet Festus.

Qui tantum abest ut adversetur nostrae sententiae, ut ipso teste vincamus necesse sit. Scribit autem haec p. 290 Müll.: Sacram viam quidam appellatam esse existimant, quod in ea foedus ictum sit inter Romulum ac Tatium. quidam, quod eo itinere utantur sacerdotes idulium sacrorum conficiendorum causa. itaque ne eatenus quidem, ut vulgus opinatur, sacra appellanda est a Regia ad domum Regis sacrificuli, sed etiam a Regis domo ad sacellum Streniae et rursus a Regia usque in Arcem. Apparet Festum, aut potius Verrium ante oculos habuisse, quae Varro tradiderat, et quam ille viam dixerat esse a foro eunti primore clivo, eam definire commemoratione binarum aedium utrobique in exitu viae sitarum, Regiae et domus Regis sacrorum. Quorum locorum prior ubi sit scimus, Regia scilicet in finibus fori Romani: alter ubi fuerit nemo diserte narrat; nisi procul a Regia fuisse certum est, quum inter hanc et Regis domum tota Sacrae viae, quae vulgo dicebatur, longitudo directa fuerit. Nihilominus vv. dd. paullo inconsultius sibi persuaserunt, domum Regis sacrificuli cum delubro Vestae coniunctum eiusque fuisse partem; quo factum est, ut omnis Festum explicandi et probabiliter de locorum situ statuendi ratio tolleretur. Attamen si quaeras, quo argumento ita statuerint, neque ex sacrorum genere quidquam causae erues, neque ullo certo testimonio rem stabilitam reperies; nam quae apud Servium leguntur ad Aen. VIII, 363. domus enim in qua Pontifex habitat, Regia dicitur, quod in ea Rex sacrificulus habitare consuesset, ea ab ipsis illis iure repudiantur,

ratus in Sacra via venalis fuerit, quo fortasse spectant illa Ovidii, Amor. I, 8, 99.

Munera praecipue videat quae miserit alter :

Si tibi nil dederit, Sacra roganda via est.

Certe in eodem loco coronae erant venales: Ovid. Fast. VI, 783.
Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt,

Hic ubi fit docta multa corona manu.

Larum autem sacellum in summa Sacra via fuisse scimus. Nempe in his locis, aut certe vicinum fuit olim Forum Cupedinis, de quo Varro L. L. V, 32. p. 148 Sp. Ad Corneta Forum Cupedinis, et paullo post: p. 151. inter Sacram viam et macellum editum Corneta.

ut quae Verrii, locupletissimi testis, verbis prorsus contraria sint 29). Nempe tota mali errorisque causa quaerenda est in famosissimo illo Cassii Dionis loco LIV, 27., ubi de Augusto haec: ἐπειδή τε τοῦ Λεπίδου μεταλλάξαντος ἀρχιερεὺς ἀπεδείχθη καὶ διὰ τοῦθ ̓ ἡ βουλὴ ψηφίσασθαι αὐτὸν ἠθές λησεν, οὔτε τι αὐτὸν προςήσεσθαι ἔφη, καὶ ἐγκειμένων οἱ ἐξανέστη τε καὶ ἐξῆλθεν ἐκ τοῦ συνεδρίου, καὶ οὔτε ἐκεῖνα ἔτ' ἐκυρώθη, οὔτ ̓ οἰκίαν τινὰ δημοσίαν ἔλαβεν, ἀλλὰ μέρος τι τῆς ἑαυτοῦ, ὅτι τὸν ἀρχιέρεων ἐν κοινῷ πάντως οἰκεῖν ἐχρῆν, ἐδημοσίωσε. τὴν μέντοι τοῦ βασιλέως τῶν ἱερῶν ταῖς ἀειπαρθένοις ἔδωκεν, ἐπειδὴ ὁμότοιχος ταῖς oinýoεoiv avtāv v. Quorum summa haec est: Pontifex maximus creatus noluit Augustus in domo Pontificis publica habitare; et quum tamen habitare in publico Pontificem maximum oporteret, suae domus partem publicavit: domum vero Regis sacrorum virginibus Vestalibus concessit, quia contigua earum habitationi erat. Haec si conferas cum iis, quae Verrius docet, intelliges, rem admirabilem sane prodere Dionem: contiguam (óμóvozov) fuisse domum Regis aedibus virginum. Quid enim? Virgines Vestales num credi potest ullo nisi proximo Vestae loco habitasse? Quid quod Atrium ipsum planissime dicitur habitationi iis fuisse? Plinius (quem locum ipse post Lipsium Ambroschius laudavit), epist. VII, 19. Angit me Fanniae valetudo. Contraxit hanc dum assidet Iuniae, virgini Ve stali, sponte primum, est enim affinis, deinde etiam ex auctoritate pontificum. Nam virgines, quum vi morbi atrio Vestae coguntur excedere, matronarum curae custodiaeque mandantur. Neque aliter Gell. I, 12. Virgo autem Vestalis, simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita etc. cf. Serv. ad Aen. VII, 153. - Rem, mehercle, prodigiosam! Propter aedem Vestae fuisse virginum domum; item propter aedem Regiam; inter hanc et Regis sacrificuli domum totam interiectam fuisse Sacrae viae longitudinem, nihilo tamen minus Regis domum habitationibus virginum fuisse con

29) Hine corrigas licet, quae scripsit Goettlingius (Röm. Staatsverf. p. 186.), quem virum egregium in Nardini commentis acquievisse adeoque fidem habuisse Servio, iure mireris.

« IndietroContinua »