Immagini della pagina
PDF
ePub

tiguam communesque cum iis habuisse parietes! Atqui video haec in rerum natura tria esse: ut aut virginum domus a Vesta longe fuerit remota; aut Regis domus propter Regiam; aut denique, ut ea, quam virginibus concessit Augustus, non fuerit Regis domus. Quorum primum et secundum nec fuisse, neque esse potuisse demonstratum est: restat, ut aliam, quam Regis, a Dione dici domum concedamus.

Neque vero ei, qui libero a praeiudicatis opinionibus animo Dionis verba legat, dubium esse potest, quin ea ipsa fuerit causa, ut domum illam virginibus permitteret Augustus, quod domum Pontificis maximi, Lepidus ubi habitaverat, sibi habitandam accipere noluit. Hanc igitur virginibus datam esse, statuamus oportet; tum vero quaerendum est amplius, quid sit, quod Regis sacrorum fuisse Dio tradat. Cum in codicibus Dionis sit: τοῦ βασιλέως τῶν ἱερέων, videri possit Dio propter Regia e nomen, quae habitatio esset Pontificis maximi, hunc ipsum ita appellasse, quamvis paullo ante d'oxigéɑ consueto nomine dixisset. Neque tamen opus est, eo ut confugiamus; ita potius rem expediendam censeo. Fieri potuit, ut, postquam Pontificis maximi habitationem in suam domum imperatoriam transtulisset Augustus, Regis tamen habitatio eadem quae antea esset, neque cum Pontifice Rex in Palatium migraret. Ex quo vero Neroniano incendio omnia huius regionis aedificia ad solum deusta fuerant, totamque illam partem urbis, ubi domum Regis necesse est fuisse, aurea Neronis domus occupaverat, Regi quoque alio loco habitandum fuisse manifestum est. An Regia, quae eodem incendio cum ipsa Vesta perierat, ad prioris exemplum restituta fuerit et quousque manserit loco Regiae nomen, incertum est. Nam quod Plinius XXXIV, 8, 18. Alexandri quoque, ait, Magni tabernaculum sustinere traduntur solitae statuae, ex quibus duae ante Martis Ultoris aedem dicatae sunt, totidem ante Regiam, eo certe nihil proficimus. Quot enim idem scriptor commemorat pariter monumenta, quae illo tempore simul omnia periisse certum est. At meminit Regiae Plutarchus quoque, Quaest. Rom. 97. Aià ví vais Δεκεμβρίαις εἰδοῖς ἱπποδρομίας γενομένης ὁ νικήσας δε ξιὸς ἱερὸς "Αρει θύεται, καὶ τὴν μὲν οὐραν αποκόψας τις

ἐπὶ τὴν Ῥήγειαν 80) καλουμένην· κομίζει κ. τ. λ. Recte, sed quantum in his sit subsidii intelliges, si consideraveris, pleraque a Plutarcho in his quaestionibus proposita non esse ab ipso observata, sed e Varrone (quem saepius laudat) aliorumque scriptorum lectione petita; raro se ipsius rei testem fuisse significat, addens ti võv vel μéygı võv. Quam diligens vero in his fuerit auctor, inde apparet, quod idus Decembres nominat, quum Octobribus ea sacra facta sint. V. Paul. Diac. p. 81 Müll: Fest. p. 178. Plus momenti inesse poterat videri verbis eiusdem scriptoris, Rom. 18. woav óniow rovs Σαβίνους ἐπὶ τὴν νῦν Ῥήγειαν προςαγορευομένην καὶ τὸ τῆς Ἑστίας ἱερόν. Tum quod Appianus narrat, Β. C. II, 148. ἔνθα τὸ πάλαι Ῥωμαίοις ἐστὶ βασίλειον. Solin. 1, 21. propter aedem Vestae in Regia, quae adhuc ita appellatur. Quibus omnibus qualibuscunque fidem non derogarem, si vel uno loco Regiae nomen cum suae aetatis facto coniungerent, nec tum demum eam nominarent, quum de iis scribunt temporibus, quibus quin fuerit Regia nemo dubitat. Itaque fit, ut ipse Dio, quem nego Regiam nosse, eius meminerit, Iulii Caesaris tempore homines in Campo Martio immolatos narrans, XLIII, 24. : ἐν δ ̓ οὖν τῷ ̓Αρείῳ πεδίῳ πρός τε τῶν ποντιφίκων καὶ πρὸς τοῦ ἱερέως του Αρεως ἐτύ θησαν καί γε αἱ κεφαλαὶ αὐτῶν πρὸς τὸ βασίλειον άvetinoαv. Nimirum ita in libris scriptum repererat. Nisi porro Martialis de Regia taceret, eius loco commemorans virginum domum I, 70, 3.: vicinum Castora canae Transibis Vestae virgineamque domum; nisi denique scirem etiam post Plutarchum, quum Pacis templum arderet, Vestam conflagrasse. Enimvero est hic scriptorum fere, qui procul Roma aut sera aetate scripserunt, mos, ut quidquid in antiquis libris traditum reperissent, id fideliter perscriberent; quare maxime cavendum, ne ipsorum aetate fuisse, quaecunque ab iis commemorantur, existimemus. Testatur Dionysius, ante suam aetatem Cloeliae

30) Vulgo Ρήγειναν. Rectius scripsisset Ρήγιαν sive Ρηγίαν, quorum prius ex coniectura receperunt Coraes et Sintenis Rom. 18. Ubi quum omnes libri pariter habeant Phyɛlav, nescio an nihil mutandum sit.

statuam equestrem periisse, V, 35. Davtyv ýμsïs ovnéti necμένην εὕρομεν. ἐλέγετο δὲ, ὅτι ἐμπρήσεως περὶ τὰς πλη σίον οἰκίας γενομένης ηφανίσθη. Quod non impedit Servium, quominus scribat ad Aen. VIII, 646. quam in Sacra via hodieque conspicimus 31). An igitur credamus, eum Regiam, novisse ad sua tempora superstitem, quando ad v. 363. dicit: domus enim, in qua Pontifex habitat, Regia dicitur?

Quod autem dixi Martialis versibus me commoveri, pro Regia virginum domum nominantem, fortasse mihi oppones auctoritatem Plinii, testantis Domitiani tempore Regiam fuisse epist. IV, 11. Nam quum Corneliam Maximillam Vestalem defodere vivam concupisset, ut qui illustrari saeculum suum eiusmodi exemplo arbitraretur, Pontificis maximi iure, seu potius immanitate tyranni, licentia domini, reliquos pontifices non in Regiam, sed in Albanam villam convocavit. Nec minore scelere, quam quod ulcisci videbatur; absentem inauditamque damnavit etc. Recte; sed eandem Regiam virginum domum fuisse dico, quo convocandi pontifices erant, ut praesens causam Cornelia diceret.

Hinc mihi persuasi, Dionis tempore Regiam nullam fuisse, cuius locum occupaverit domus virginum Vestalium; aut si qua superstes fuerit veterum sacrorum umbra, nominis tamen magis magisque obliteratam esse memoriam. Quapropter Dio, quum ipse Regiam non nosset, multo minus autem Regis domum (cuius praeterquam apud Festum ne mentio quidem fit usquam), attamen apud Romanos scriptores illam ab Augusto virginibus permissam inveniret, facile adduci poterat, ut Regiae nomen verteret in οἰκίαν τοῦ βασιλέως, sive causam donationis perspexit, sive nescius ipse relata ab aliis in suas historias transcripsit. Fuisse autem in Regia Pontificis maximi habitationem Ambroschius negavit quidem, haudquaquam tamen iis rationibus, quibus me quidem perpelleret, ut de communi omnium sententia decederem, qui ita semper existimassem, fuisse eam ab antiquissimis temporibus deorum cultui consecratam, sed ad

31) Verissime monuit Clausenius (Aeneas u. die Penaten. II. p. 745.), verba haec esse alicuius Annalium scriptoris.

--

iunctam habuisse domum Pontificis. Equidem Servium multo graviorem testem habeo, quam prima fronte videri potest. Quum enim dicit: domus, in qua Pontifex habitat, Regia dicitur, quod in ea Rex sacrificulus habitare consuesset, alterum falsum esse necesse est. Apparet autem potuisse eum nomine Regiae adduci ut crederet, Regis ibi domum fuisse; at Pontifici ut eandem habitationem fuisse diceret, nulla erat in nomine causa. Quemadmodum igitur in posteriore scholii parte error manifestus est, priorem puto esse verissimam et e limpido fonte haustam. Neque denique aliam ob causam, quam quod Pontificem Maximum iuxta Vestam habitare oporteret, aedem deae ex S. C. in Palatio factam et cum domo Augusti coniunctam esse puto; qua de re Ovid. Fast. IV, 949.

Aufert Vesta diem. cognato Vestá recepta est
Limine. sic iusti constituere patres.

Phoebus habet partem, Vestae pars altera cessit :
Quod superest illis, tertius ipse tenet.

et Metam. XV, 864.

Vestaque Caesareos inter sacrata Penates,

Et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta. Cf. praecipue Fast. III, 419. et Lipsium de Vesta cap. 4. - Huic Vestae in Palatio aedi locum crediderim iunctum fuisse, in quo exinde fieri solitum sit, quidquid sacrorum a Pontifice maximo obeundum esset in Regia. Nam quod apud Suetonium, Aug. 76. scribit Augustus, in Regia se fuisse, ea epistola quo tempore scripta sit nescimus.

Postremo ad Regis domum quod attinet, non potuit sapientius de ea statui, quam factum est ab Ambroschio, qui suspicatus est, aliquam priorum regum domum datam esse Regi sacrorum. Quo nihil potest esse accommodatius origini sacerdotii (Liv. II, 2.), neque convenientius loco, in quo fuisse eius domum post ea, quae diximus, haud dubium est. Vidimus enim, a Varrone Sacram viam anterioris clivi spatio terminari, cuius eam partem, quae proxima esset arcui Titi, summam esse dictam, necessario intelligitur: Verrius autem hanc, quae vulgo diceretur, Sacram viam inter Regiam et domum Regis fuisse docet, quare Regis domum in summa Sacra via fuisse necesse

est. Atque in eodem loco non unus veterum regum habitasse traditur. Solin. 1, 23. Ancus Marcius (habitavit) in summa Sacra via, ubi aedes Larum est. quocum cf. Monum. Ancyr. AEDEM LARVM IN SVMMA SACRA VIA. Item in his locis Tarquinii Prisci domus fuit. Liv. I, 41. habitabat enim rex ad Iovis Statoris. Solin. I, 24. Tarquinius Priscus ad Mugoniam portam, supra summam Novam viam. Denique Superbi quoque regiam eodem loco fuisse narrat Plinius XXXIV, 6, 13., ubi de statua Cloeliae: E diverso Annius Fetialis, equestrem, quae fuerit contra Iovis Statoris aedem in vestibulo Superbi domus, Valeriae fuisse Publicolae consulis filiae (tradit). Fuit autem statua Cloeliae in summa Sacra via, unde apparet etiam Iovis Statoris aedem huic fuisse vicinam. Liv. II, 13. in summa Sacra via fuit posita virgo insidens equo. Utrum vero ad laevam, an ad dextram venienti a foro fuerit Regis domus, nón ausim affirmare.

[ocr errors]

Iam restituta Sacrae viae fusta longitudine, intelligitur, quam facete et commode summae Sacrae viae mentionem .fecerit Cicero p. Planc. 7. Quaerit ibi orator, quid causae sit, quod Laterensis Plancium potissimum insectetur, neque queratur de caeteris competitoribus: Hoc tamen miror, cur tu huic potissimum irascare, qui longissime a te abfuit. Equidem, si quando, ut fit, iactor in turba, non illum accuso, qui est in summa Sacra via, cum ego ad Fabium fornicem impellor, sed eum, qui in me ipsum incurrit atque incidit. Longe enim distantia loca, ut apta comparatio esset, nominari oportuit. Simul autem colligas ex hoc loco, fornicem Fabium in eo latere fori fuisse, ubi erat Vesta; quem si posueris in adverso latere (ubi templum Faustinae), ut flexa in angulum ad eum pervenerit Sacra via, tota res claudicat et vacillat. Atque illo in loco fuisse aperte demonstrant scholia ad Cic. Act. pr. in Verr. 7. Videt ad ipsum fornicem Fabianum Verrem. Ibi primum Pseudo-Asconius: Fornix Fabianus arcus est iuxta Regiam in Sacra via a Fabio censore constructus etc. Deinde schol. Gronov. Arcus est prope Vestam. atque alter scholiasta, praeclare locum definiens: Sacram ingredientibus viam post templum Castoris. i. e. ubi transieris aedem

« IndietroContinua »