Immagini della pagina
PDF
ePub

tatum viderent, criticaque arte procul habita, rem sibí post natos homines pulcherrimam effecisse viderentur, si nimium freti antiquorum aedificiorum vestigiis sui ingenii commenta, quantumvis veterum testimoniis repugnantia, proposuissent, nitidasque adiecissent picturas, in quibus instauratam atque refectam, non qualis fuit, sed qualem isti sibi finxerunt, Romam videre est totam. Inter quos sunt, qui arcem, ut aiunt, facere ex cloaca lapidemque e sepulcro venerari pro deo minime dubitent; quibus si dederis muri veteris particulam, triginta non amplius lateribus factam, dicent, cuius aedificii fuerit; quod si accedant lapidis Albani vel Tiburtini paucula fragmenta, nihil iam deerit, quominus magnificum consurgere videas templum. Quos ego homines acervatim potius confutabo, quam singillatim refutabo, quandoquidem non contra eos libentissime soleo disputare, quos mihi videor facillime posse superare, praesertim eos quos necesse est plumbeo gladio iugulari tamen. At solebam aliquando irasci eorum levitati errorumque multitudine graviter commoveri; nunc autem diurna consuetudo illi animi mei parti, stomachus ubi habitabat, callum obduxit, ut ridere iam eorum ineptias possim, indignari desierim.

Ac ne cui dubium sit, quos ego homines dicam, nec spernere videar, quidquid huc usque ad illustrandam hanc Romanae antiquitatis partem scriptum est, de singulorum meritis verba faciam paucissima. Omitto autem dicere de antiquioribus astygraphis, omitto Blondum Flavium, huius scientiae quodammodo parentem, omitto Lucium Faunum, sanioris in quibusdam partibus iudicii virum ; Andream Fulvium, nihil ultra testimoniorum congeriem ausum; Bernardum Gamucci, servata magis monumentorum memoria, quam explicatione laudandum; Marlianum, clarioris luminis virum, primumque temporum commenta examinare ausum; Panvinium, falsa eruditione plurimum pollentem alienaque scrinia compilantem; Georg. Fabricium, praecipua quaeque leviter adumbrantem; denique Alexandrum Donatum, virum diligentissimum, veterum scriptorum cognitione caeteros omnes facile superantem, aliquoties tamen ad deteriora declinantem. Sufficiat de his dixisse summatim, nullum eorum esse, quin aliqua ex parte utilem

Romanae antiquitati operam navaverit, praecipue autem Marlianum et Donatum ea praestitisse, quae pro temporum illorum eruditione praestari potuerint.

Iam vero paullo post Donatum exorta est atrox ac paene exitiabilis topographiae Romanae calamitas, Famianus Nardini, homo natus ad confundenda perturbandaque omnia. Hic amplissimum de Roma antiqua opus condens subditicios illos libellos, qui P. Victoris et Sex. Rufi falsis nominibus vulgo feruntur, fundamento posuit, quo factum est, ut si quid sanae opinionis in ipso esset, tamen eorum auctoritati concedere cogeretur. Hic porro de portarum situ perversissime statuit; forum Romanum in vici Tusci regione collocavit; comitium, fori partem, in aedificium convertit; Iovem Optimum Maximum e rupe Tarpeia in arcis locum 1) compulit, arcem in opposito montis cacumine munivit; postremo tot cumulavit tamque graves errores, ut totum obscuraretur quod concedendum est libro meritum, siquidem complura prius intacta inscriptionum aliorumque subsidiorum ope illustravit.

Hunc igitur librum spissis erroribus refertissimum tantum abest ut Itali homines repudiarint, ut ad hunc diem apud eos in summa sit auctoritate, quartamque editionem nostra aetas viderit. Itaque nemine ultra quidquam desiderante post integrum demum saeculum prodiit Ridolfini Venuti opus posthumum accuratam et succinctam spondens Urbis descriptionem. Quem librum poteram silentio praeterire, nihil enim paene continet, quod auctori proprium dicatur, nisi tertiam eius editionem curavisset Stephanus Piale, de quo paullo post dicam. 'Sequitur Antonius Nibby, vir inter Italos insigniter eruditus, immo Graecis etiam literis imbutus, qui a totius quidem Urbis descriptione abstinuit, (ipse enim Nardiniani operis quartam editionem curaverat) de partibus tamen quibusdam praecipuis, de

[ocr errors]

1) Ubi nunc est ecclesia S. Mariae in Araceli. Cum in hoc montis Capitolini fastigio arcem fuisse certissimum sit, equidem persuasum habeo, ipsum illud in Araceli" ortum esse e cognomine ecclesiae IN ARCE, cui deinde adfinxerunt fabulam de ara ab Augusto Servatori exstructa. Notum est, multas ecclesias ab antiquis locis cognominatas; notum etiam, quam corrupta saepissime medio aevo haec fuerint nomina. Cuiusmodi est: S. Giorgio in velo aureo pro: in Velabro et sim.

muris scilicet portisque, deque foro Romano studiosissime inquisivit. Nec carebat vir ille, quem ego honoris potius quam contumeliae causa nominatum cupio, eruditione, nec deerant ei studium ac diligentia; primum autem Nardinianis commentis ita adsueverat, ut avelli in plerisque summisque rebus non posset, deinde vero omnium hodie haec est Italorum philologorum ratio, ut suis suorumque libris contenti sint, externae eruditionis curam habeant nullam, Germanicae ne minimam quidem, partim quod linguae sunt ignarissimi, tum vero, quod barbaros pinguiorisque ingenii nos existimant esse. Linguae Latinae tenuis est apud eos et vulgaris scientia; Graece scire nobis iudicibus non erit qui dicatur; criticam artem in illa codicum praestantissimorum abundantia totam abiecerunt et, quantum exterorum curae debeant veteres scriptores, ne suspicantur quidem. Itaque quidquid praebent editiones, quibus adsueverunt, aurum et argentum merum rentur esse; de auctoritate vero scriptorum non est cui dubitare in mentem veniat. Ubicunque discrepare scriptores videntur, eum errasse necesse est, qui sententiae iam ante paratae adversatur; praesertim si Graecus fuerit, cuius nulla est contra Romanum vel tenuissimum scriptorem auctoritas. Ex hoc igitur genere est etiam, quem dixi, Antonius Nibby, licet melioribus adnumerandus, quam non iniqui iudicis esse sententiam ex iis poteris cognoscere, quae disperse a me multis locis di

centur.

Atque utinam hic subsistere mihi liceret, nec severius iudicium faciendum esset de eo, quem nunc principem saepe topographorum dici audivi, Ludovico Canina. Quem ego virum alioquin amabilem mallem laudare quam laedere, nisi ipsa res ferret, neque essent inter nostrates quoque qui admirarentur atque unice eum audiendum affirmarent. Praeterea is esse dicitur, qui unus omnium maximo cum contemtu in Germanorum literas despiciat ac pertinaciter respuat, quidquid a Germanica eruditione proficiscitur; quod non iniuria in eo culpari scripta eius abunde docent. Quare non habebit, quod queratur, si quando, quod futurum esse spero, Germanorum aliquis, quam pudenda sit eius antiquarum literarum ignoratio, in clarissima luce ponat. Est autem vir ingeniosus et in perquirendis Urbis

reliquiis indefessus, ardens tamen incredibili omnia instaurandi (architectus enim est) libidine. Ergo quantum indagandis aedificiorum vestigiis profuit, tantum audacia obfuit, erroresque partim priores propagavit, partim novorum exstitit auctor. Latinae enim linguae parum gnarus est; Graece eum nescire credibile est; parietum vestigiis, ingenio atque arte confidit. Dum pauca addicant testimonia, quid praeterea veteres scriptores loquantur non curat. Hinc tibi Romam refingit totam, templaque et basilicas instauratas nitidissimis proponit picturis; nec desunt tabulae topographicae, in quibus dispositum certis locis videas, quidquid habuit Roma vetus aedificiorum. Non nego huic quoque arti suam deberi laudem, modo ne quod hic fecit somnia mera, neglectis qui contra clamitant scriptoribus, in tabulas mittantur. Cuius ego si vellem errores refellere omnes, vereor, ne nullam initurus essem a lectoribus gratiam; sed tamen, ut intelligatur qui vir sit, paucos quosdam significabo potius quam corrigam. Ex multis autem similibus ea potissimum sumam, quae sunt eo gravius reprehendenda, quo facilius meliora doceri poterat auctor. Primum igitur curiam Hostiliam in meridiano fori latere collocat, sperans, puto, sic quoque fieri posse, ut meridie ipso accensus consulis a curia inter rostra et Graecostasin prospexerit solem (Plin. VII, 60.); Vestam ibi ponit, ubi nunc est aedes S. Theodori, remotam a foro, quamquam in foro fuisse scriptores diserte affirmant; Capitolium et arcem cum Nardino sedem mutare iussit, in clarissima luce tenebras quaerens; sacrum clivum in Palatio commentus est; rogum Caesaris exstruit ante basilicam Porciam, laudans Appian. b. civ. II, 148., quamquam ibi ante Regiam combustus narratur (vo πάλαι Ρωμαίοις βασίλειον); fornicem Fabium sive Fabianum nescit, novit autem arcum Fabiani (Arco di Fabiano); ut templa Saturni et Vespasiani loca sua commutarent, inscriptiones apud Anonymum Einsiedlensem pessime distinxit; Pantheon Agrippae pro templo Iovis Ultoris habet, nihil suspicatus, totum hoc nomen e corrupta olim Plinii scriptura fluxisse; ac ne forte rem unam pulcherrimam transiliam: rostra Iulia ante curiam Iuliam stetisse auctor est, citatque testem Varronem, qui scripsit antequam de curia Iulia deque rostris transferendis cogita

tum fuerat 2). Ex hoc uno loco totum, qui sit, hominem cognoscere licet; hinc simul disces, propter arcum Severi fuisse rostra antiquiora nescio quae, Romuli, puto, vel Saturni adeo; nam reipublicae rostra in medio foro fuisse, ipse fatetur 3). Multa poteram adiicere, si liceret in unius viri erroribus diutius versari; sentio enim moderandum mihi esse iam orationi meae atque occurrendum satietati lectorum. Itaque verbo monere satis habeam, exstitisse inter Italos alios quosdam viros eruditos, qui quibusdam in partibus cognitionem veteris Urbis non mediocriter iuvarent, imprimis Caietanum Marini, Carolum Fea et Stephanum Piale, licet fervidioris et interdum audacis ingenii virum, quorum in scriptis multa bonae frugis invenies.

Hactenus de Italis. Restat, ut de Germanorum 4) studiis aliquanto utilioribus dicam, ut intelligatur, quo iure etiam post illa de neglecta topographia Romana querar. Enimvero, quum quatuor viri eruditissimi iunctis viribus ad describendam tam veterem quam hodiernam Urbem aggrederentur, in maximam spem adducebamur, fore ut nullus iam desiderio locus relinqueretur. Quae spes quamquam irrita non fuit tota, tamen omni ex parte satisfactum exspectationi non est. Nam qui post Niebuhrium, virum immortalem, paene solus veteris Urbis describendae curam in se receperat Carolus Bunsenius, eum egregie quidem de topographia Romana promeritum esse, non solum non diffiteor, verum etiam profiteor; nihilominus tamen eo rem esse perductam, quo tendebant eruditorum vota, nego. Videtur autem vir praeclarissimus coepto demum opere studiosius ad rem ipsam animum applicavisse, quo factum est, ut in diversis voluminibus diversa traderentur, haud paucae vero eae

2) Quocunque enim tempore hos libros edidisse Varronem statuamus, sive cum Müllero (Praef. p. VII.) nunquam editos ab eo credamus, id unum omnium certissimum est, eum forum reipublicae, non quale post Caesarem fuit, describere. Neque vero ante annum DCCX, quo anno periit Caesar, rostra translata aut de curia Iulii nomine exstruenda quidquam decretum est. v. Dio Cass. XLIII, 49. XLIV, 5. Hinc apparet, cur in Monumento Ancyrano curia Iulia non inter ,, coepta profligataque " Caesare, sed inter ipsa Augusti opera nominetur.

3) Indicazione topografica di Roma antica. ed. III. p. 153. 163. cf. Dissertazioni dell' Acad. Rom. t. VIII. p. 107 sqq.

a

4) Anglos praeterire licet; neque enim Burtonius aut Lumisdenius ulla ex parte cognitionem Urbis auxerunt.

« IndietroContinua »