Immagini della pagina
PDF
ePub

Castoris. Neque quemquam puto futurum fuisse, quin ita statueret, nisi obstare visus esset locus impeditissimus Trebellii Pollionis in vita Salonini. 1. Fuit denique hactenus statua in pede montis Romulei, hoc est ante Sacram viam, intra templum Faustinae advecta ad areum Fabianum, quae haberet inscriptum etc. Quae verba ut explicari possint, neque ad emendationem confugiendum sit 32), primum omnium tenendum est, Pollionem non significare duo loea diversa, quibus statua diversis temporíbus steterit: primum in pede montis Romulei ante Sacram viam, deinde intra templum Faustinae ad arcum Fabianum; etsi enim satis importunum et superfluum videri potest participium advecta, tamen multo minus credam, omissam esse particulam post vel deinde. Certum potius videtur, vidisse quidem scriptorem stantem olim ante Sacram viam Salonini statuam, sed eo, quo scripsit, tempore eam interiisse; et postulant hoc verba quae haberet inscriptum. Deinde id certissimum est, non potuisse statuam intra templum, i. e. in templo Faustinae positam esse, simul autem et ad fornicem Fabium; neque denique quemquam existimaturum spero, hunc commemoratum esse, quo accuratius situs templi definiretur; quod quidem cui poterat esse ignotum? Dubium ergo non est, quin quidquid Pollio nominum affert: in pede montis Romulei, ante Sacram viam, intra templum Faustinae, ad arcum Fabianum, iis unus idemque locus indicetur. Quod fieri tum demum potuit, si, quemadmodum narrant Pseudo-Asconius caeterique scholiastae Ciceronis, fornix Fabius iuxta Regiam fuit eo ipso in loco, ubi in Sacram viam exibat illa via, quae a basilica Iulia praeter Castoris et Vestam ad Regiam ducebat. Videntur igitur Pollionis verba ita esse explicanda statua Salonini fuit ad radices Palatii, ante Sacrain viam (quod dubito utrum sit in capite viae, an ad viam), intra (i: e. citra sive non ultra) latitudinem templi Faustinae, propter arcum Fabianum. Videntur autem verba intra templum Faustinae propterea adiecta, ne

32) Coniecerunt vv. dd. infra vel contra. v. Bunsen, Beschr. d. St. R. t. III. B. p. 55. Ipse, nec minus Ambroschius (p. 88.), vulgatam scripturam putat posse servari: recte; nisi in explicandis verbis neutri assentior.

quis in aversa fornicis parte statuam fuisse crederet. Neque vero mirum videri potest, cur ad describendum accuratius locum Pollio templo in opposito fori-latere sito usus sit, siquidem illa aetate in ea, ubi statua fuit, parte nullum videtur fuisse, quod notum esset omnibus, aedificium. Quemadmodum igitur Pseudo-Asconius, antiquiores scriptores secutus, fornicem Fabium ad Regiam fuisse scribit, ita Pollio, quae suis temporibus fuerit facies locorum, narrans, templum e regione situm nominat.

Poteram his esse contentus; neque enim ultra fornicem Fabium quorsum directa fuerit Sacra via ad nostram quaestionem quidquam attinet; ne tamen rem imperfectam relinquam, paucissimis absolvam. Nam post detectum clivum Capitolinum quum et ipse, et omnia circum loca oculis cernenda pateant, de Sacra via, quin per ipsum Severi arcum duxerit, omnis exemta est dubitatio; quamquam ne antea quidem secus existimatum oportuit, quoniam in via triumphali, ut caeteros, hunc quoque arcum fuisse necesse est. Quo ut perveniretur, dubium non est, quin a fori finibus propter Regiam perrexerit via ad templum Faustinae atque inde recto tramite ad arcum processerit. Scimus enim Sacram viam terminasse quartam Augusti regionem, cui inde nomen fuit; forum vero Romanum octavaé regionis fuit, quae ipsa hoc nomine appellabatur. Quare ad laevam Sacrae viae fuisse apparet.

DE NOVA VIA.

Livius, quum domum Tarquinii Prisci ad templum Iovis Statoris fuisse narrat, eandem coniungit cum ea via, cuius, ut clarius appareat situs locorum inter arcum Titi et forum Palatio subiacentium, non potest omitti descriptio. Sermo est illic de nece Tarquinii, quam Tanaquil celare populum studuerit, pergitque Livius in hunc modum I, 47.: ex superiore parte aedium per fenestrus in Novam viam versas (habitabat enim rex ad Iovis Statoris) populum Tanaquil adloquitur. Quae quamvis obiter dicta sunt, tamen in definienda Novae viae regione maximae sunt utilitatis, quod eius inde cognoscimus principium sive caput. Nam Tarquinii domus quum fuerit prope

templum Iovis Statoris (quod ipsum stabat e regione summae Sacrae viae), simul autem habuerit fenestras in Novam viam versas, hanc necesse est in iisdem locis a Sacra deflexisse. Videtur enim Sacra via non longe ab arcu Titi dexteriorem partem petiisse, tum vero recto itinere ad Regiam tetendisse, quo inter ipsam et montem, haud exiguum loci relinquebatur. Hinc intelligitur, qui potuerit Asconius in his regionibus vici mentionem facere, qui esset ad sinistram Sacrae viae, ad Cic. p. Scaur. 45. Demonstrasse vobis memini me, hanc domum in ea parte Palatii esse, quae, cum ab Saera via descenderis et per proximum vicum, qui est ab sinistra parte, prodieris, posita est. Vix est quod moneam, eum vicum non esse Novam viam, sed angiportum, quo Sacra via cum Nova coniungeretur. Quemadmodùm autem Sacrae viae pars, quae proxima arcui esset, summa vocabatur, ita Novae quoque pars, pariter clivo descendentis, summa Nova via dicebatur. Solin. 1, 24. Tarquinius Priscus ad Mugoniam portam, supra summam Novam viam. Ab illo loco sub ipsa montis crepidine post delubrum Vestae descendebat, in infima parte fori altitudinem aequans. Quam fuisse viae regionem, argumento sunt loci, quibus Aio Loquenti sive Locutio ara posita esse narratur eo in loco, ubi ante captam Urbem coelestis vox audita credebatur. Cic. de divin. I, 45. Nam non multo ante Urbem captam exaudita vox est a luco Vestae, qui a Palatii radice in Novam viam devexus est etc. -ara enim Aio Loquenti, quam septam videmus, exadversus eum locum consecrata est. II, 32. ex eo Aio Loquenti aram in Nova via consecratam. Liv. V, 32. Eodem anno M. Caedicius de plebe nuntiavit tribunis, se in Nova via, ubi nunc sacellam est, supra aedem Vestae vocem noctis silentio audisse clariorem humana, quae magistratibus dici iuberet, Gallos adventare. cf. 50. 52. Varro ap. Gell. XVI, 17. sicut Aius deus appellatus araque ei statuta est, quae est in infima Nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat. Denique Plutarch. Camill. 30. avtos δὲ ἱδρύσατο νεων Φήμης καὶ Κληδόνος ἀνευρων ἐκεῖνον τὸν τόπον, ἐν ᾧ νύκτωρ ἡ καταγγέλλουσα τὴν τῶν βαρβάρων στρατιὰν ἐκ Θεοῦ τῷ Κεδικίῳ Μάρκῳ φωνὴ προς

[ocr errors]

éneos. Cf. c. 14. Ex quibus locis inter se collatis apparet, M. Caedicium, quum illam vocem audire sibi videretur, in ea parte fuisse, qua Nova via a celsioribus locis ad fori altitudinem descenderat, atque eo in loco aram Aio Locutio dicatam esse: exadversus eum locum. Exierat autem vox e loco altiore, a luco Vestae, ut Cicero, supra aedem Vestae, ut Livius tradit; neque enim ara dicata est supra áedem, sed inde vox audita ; quare Plutarchus scribit: τὸν τόπον ἐν ᾧ τῷ Κεδικίῳ ǹ Pwvý пOOSÉπεσ8.; neque urgenda sunt verba Varronis: quod eo in loco divinitus vox edita erat. Vestae porro lucus supra viam erat, qua ipsa ab aede deae dirimebatur; quod clare docent verba Ciceronis: a luco Vestae, qui a Palatii radice (int. declivia montis) in Novam viam devexus est; ex quibus qua ratione erui possit lucum inter viam et aedem fuisse (Ambrosch. p. 123.), equidem me nescire fateor.

Propter aedem Vestae, qua ad ima descenderat (infima Nova via), in ipso montis angulo sinistrorsum flectebatur, forumque attingebat Romanum; qua de re Ovidius Fast. VI, 389.

Forte revertebar festis Vestalibus illac,

Qua Nova Romano nunc via iuncta foro est.

Huc pede matronam nudo descendere vidi etc.

In quibus ne offendas, animadvertendum est, non solum mediam partem ab aedificiis puram, quae inclusa esset templis basilicisque, sed quidquid ab his occuparetur loei, ad aream fori pertinuisse; neque dubium est illam plateam, quam silice stratam inter trium columnarum aedificium et S. Mariae Lib. aedem videre est, cum Nova via coniunctam fuisse. Exinde credibile est, eam ima Palatii radentem usque ad portam Romanulam et vicina Velabro loca pertinuisse ; quod fuisse prope Ianum Quadrifrontem et arcum Septimio Severo ab argentariis for Boarii exstructum, cognomine aedis S. Georgii in Velabro praeclare testatum est. Eo autem pervenisse Novam viam, argumento sunt, quae de sacris quibusdam ibi fieri solitis- tradit Varro L. L. VI, 3. p. 205 Sp. Hoc sacrificium (Larentalia) fit in Velabro, qua in Novam viam exitur, ut aiunt quidam, ad sepulcrum Accae, ut quod ibi prope faciunt Diis Manibus

[ocr errors]
[ocr errors]

servilibus sacerdotes, qui uterque locus extra urbem antiquam fuit, non longe a porta Romanula. Cf. locum graviter corruptum V, 7. p. 49. et 34. p. 164. Romanulam (portam) ab Roma, dictam, quae habet gradus in Navalia ad Volupiae sacellum. Hic ne mireris Navalia, remotissima quae fuerunt; optimi enim et plerique libri habent novalia; unde recte Müllerus recepit Scaligeri coniecturam: in Nova via. Festi verba p. 174 M. mutila esse dolendum est.

DE VELIA ET CLIVO VICTORIAE.

His disputatis hactenus, superest ut de eo iugo accuratius inquiram, quod Veliae nomine appellabatur, simul autem et de clivo Victoriae, quem cum Velia error coniunxit, quamvis longo regionum tractu ab ea distantem. Primum igitur ad Veliam quod attinet, probe tenendum est animo, eam in descriptione Urbis Serviana adnumerari quidem quartae regioni, quae Palații fuit, neutiquam vero, nec magis quam Germalum, summae montis superficiei partem fuisse. Ita enim Varro L. L. 8. p. 59 Sp. Quartae regionis Palatium, quod Palantes cum Evandro venerunt, qui et Palatini. huic Cermalum et Velias coniunxerunt. Quae qua poterant dici ratione coniuncta a Servio esse Palatio, si continens ipsius montis pars erat, nec potius locus seiunctus quidem a iugi Palatini complexu, sed radicibus cohaerens ac propterea regioni additus? Quare verissime statuit Niebuhrius, quem secutus est Bunsenius 33), Veliam dici id iugum, quod a Palatio (ubi arcus Titi) Esquilias versus procurrens forum Romanum et amphitheatri convallem dirimit, quae sententia egregie veterum scriptorum locis confirmatur. Duo potissimum sunt, quorum causa saepius Veliae mentio fit: aedes Deorum Penatium et domus Valerii Poplicolae. Illam in Velia fuisse testan

33) Niebuhr, Röm. Gesch. I. p. 431. Bunsen, Beschr. d. St. R. III, A. p. 81. Apud antiquiores de urbe Roma scriptores, qui eiusmodi quaestiones mira levitate praeterire solent, summam videas esse de Velia perturbationem. Nardinum, quum fori situm perperam constituisset, de Velia quoque errare necesse erat; quem tamen sequi Nibbyo et Caninae commodum visum est. At Ambroschium etiam pariter errasse, dolendum est.

« IndietroContinua »