Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

tur Varro L. L. V, 8. p. 59. Veliense sexticeps in Velia, apud aedem Deum Penatium. Id. ap. Non. XII, 51. p. 531 Merc. p. 363 Gerl. Tullum Hostilium in Veliis, ubi nunc est aedis Deum Penatiam. Liv. XLV, 16. Aedes Deorum Penatium in Velia de coelo tacta erat. Solin. 1, 22. Tullus Hostilius in Velia, ubi postea Deum Penatium aedes facta est. Quibus denique accedit omnium gravissima auctoritas Monumenti Ancyrani, quo testatur Augustus factam a se AEDEM DEVM PENATIVM IN VELIA. Neque tamen in hac quamvis frequenti commemoratione de parte, in qua fuerit, coniecturam facere liceret, nisi certiores nos faceret Dionysius Halicarnassensis, qui celeberrimo loco lib. I, 68. haec narrat: νεὼς ἐν Ῥώμῃ δείκνυται τῆς ἀγορᾶς οὐ πρόσω κατὰ τὴν ἐπὶ Καρινὰς φέρουσαν ἐπίτομον ὁδὸν, ὑπεροχῇ σκοτεινὸς ἱδρυμένος οὐ μέγας. λέγεται δὲ κατὰ τὴν ἐπιχώριον γλώτταν Ὑπελαίαις τὸ χωρίον. ἐν δὲ τούτῳ κεῖν ται τῶν Τρωϊκῶν θεῶν εἰκόνες, ἅπασιν ὁρᾶν, ΔΕΝΑΣ ἐπιγραφὴν ἔχουσαι, δηλοῦσαν τους Πενάτας. Quae in inscriptione est difficultas, eam hic licet omittere 34), dummodo Pepatium sit aedes, de qua loquitur Dionysius. Neque fuit ante Ambroschium quisquam, qui rem apertissimam negaret (p. 119 sqq.), qui tamen ipse nihil praeterea nactus subsidii, solam opinionis suae tuendae spem in vitiosa scriptura nominis 'Trehaiais posuit. Videntur sane libri MSS., quantum colligi potest e scriptura a Sylburgio, Reiskio et Ambroschio (p. 231.) notata, nihil offerre varietatis praeterquam quod modo Υπελαίαις, modo ὑπ ̓ ἐλαίαις, aut denique ὑπελαίας scriptum est. Ovéλa olim iam emendavit Casaubonus in adnott. ad Monum. Ancyranum. Sub Velia vertit Cuiacius. Et restituendum esse Veliae nomen, etiamsi dubium foret, an aedem Penatium dicat Dionysius, tamen certissimum est vel propterea, quod inauditam rem fingunt, qui proxime forum, qua regione

34) Vid. Ambrosch. p. 231 sqq. Poteram et de meo addere coniecturam scriptum fuisse in monumento PENATIBVS, quod Dionysius, quae est perpetua eius consuetudo, Graece verterit IIENAI sive priscum literarum ductum imitatus AENAZI. Cf. Clausen. Aeneas u. die Penaten. t. II. p. 624. n. 1116.

nihil est loci, quod cognitum non habeamus, locum, vel regionem potius (yolov) Sub olivis nominatam fuisse opinantur. Quod autem dixi, ita scribi oportere, etiamsi de templo dubitare quis velit, id non ita dictum puta, quasi dubium mihi videri possit id, quod certissimum esse ipsa res declarat. Dixerat enim paullo ante, c. 67. Dionysius de arcano apud Lavinienses Deum cultu pergitque ita: τοὺς δὲ θεοὺς τούτους Ῥωμαῖοι μὲν Πενάτας καλοῦσιν. Tum narrat, quid Timaeus de forma deorum ab incolis agri se didicisse affirmaverit; se vero, quod scire nefas sit, neque velle scire, nec proditurum esse: ¿7w dè ὅσα μὲν ὁρᾶν ἅπασιν οὐ θέμις, οὔτε παρὰ τῶν ὁρώντων ἀκούειν, οὐδ ̓ ἂν ἐπιγράφειν οἴομαι δεῖν. — “4 δὲ αὐτός τε ἰδὼν ἐπίσταμαι καὶ δέος οὐδὲν ἀποκωλύει με περὶ αὐ τῶν γράφειν τοιάδε ἐστί. νεως ἐν Ῥώμῃ δείκνυται τῆς άyogas où ngóσw x. v. λ. Et est quisquam, qui post haec Dionysium ulla de re, nisi de aede Penatium, qualis Romae fuerit, loqui posse existimet, nec miretur illam nobilissimam aedem silentio praeteriri, neque adeo ne verbo quidem doceri lectorem, quo în templo fuerint illa Deum Penatium simulacra?

[ocr errors]

Verius est nimirum illud, totam scriptoris orationem sive forte, sive consulto egregie esse compositam ad suspendendos hominum animos, quid tandem de Romanorum Penatibus proditurus sit; cui exspectationi ut satis faceret, non potuit ex ignoto quolibet templo commemorare simulacra, Penatium nomine inscripta, sed ipsam oportuit esse aedem Deum Penatium ubi essent αἱ εἰκόνες τῶν Τρωϊκῶν θεῶν. Quem autem aedis locum aperte Dionysius demonstrat, eum necesse est circa basilicam Constantini fuisse. Ubicumque enim Carinas fuisse statuamus, sive partem iugi Esquilini occupaverant, sive inferiora sub montis radicibus loca, id certo Varrone magistro didicimus (V, 8. p. 53 Sp.), confines eas fuisse Suburae; quare fieri non potest, quin post templum Urbis et amphitheatrum septemtrionem versus fuerint. Eo igitur perveniri quidem poterat Sacra via; sed ducebat eodem et compendiaria via (érítoμos óðós), ea nimirum regione, ubi nunc est aedes SS. Cosmae et Damiani, iuxta basilicam Constantini. Quare non inepte Bunsenius (t. III. A. p. 85.) suspicatur, superstes etiamnum

ex parte templum rotundum, per quod nunc ad illam Sanctorum aedem intro itur, ipsam fuisse aedem Penatium.

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

Num quid praeterea fuit causae, cur negaretur, iis in locis fuisse aedem Penatium? Sentio autem gravissimis opus esse argumentis, quo Dionysium ineptiarum incusemus: At nihil esse invenies, nisi quod repugnare visa sunt, quae de domo Poplicolae non ab uno scriptore narrantur. Inter quos Cicero de rep. II, 31. aedes suas, ait, detulit sub Veliam posteaquam, quod in excelsiore loco Veliae coepisset aedificare, eo ipso, quo rex Tullus habitaverat, suspicionem movisset etc. Tum Liv. II, 7. aedificabat in summa Velia. ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fore, Delata confestim materia omnis infra Veliam et, ubi nunc Vicaepolae est 35), domus in infimo clivo aedificata. Dionysius V, 19. ὅτι τὴν οἰκίαν ἐν ἐπιφθόνῳ τόπῳ κατεσκευάσατο, λόφον ὑπερκείμενον τῆς ἀγορᾶς ὑψηλὸν ἐπεικῶς καὶ περίτομον, ὃν καλοῦσι Ῥωμαῖοι Ἐλίαν, ἐκλεξάμενος 36). Denique Plutarchus, Popl. 10. Καὶ γὰρ ὄντως ὁ Οὐαλλέριος ᾤκει τραγικώτερον ὑπὸ τὴν καλουμένην Οὐελίαν, οἰκίαν ἐπικρεμαμένην τῇ ἀγορᾷ καὶ καθορῶσαν ἐξ ὕψους πάντα. et paullo post: Ἐδέχοντο γὰρ οἱ φίλοι τὸν Οὐαλλέριον, ἄχρις οὗ τόπον ἔδωκεν ὁ δῆμος αὐτῷ καὶ κατεσκεύασεν οἰκίαν ἐκείνης μετριωτέραν, ὅπου νῦν ἱερόν ἐστιν Οὐΐκας Πόκας 37). His locis quamquam aedis Penatium mentio fit

35) Potuisse Bunsenium eo delabi erroris, ut, quod apud Livium est nomen Vicaepotae, mutari voluerit in Vic. palat. aedes (Victoriae Palat. aed. Beschr. d. St. R. III. A. p. 83.), est sane quod mireris. Quasi vero Vicae Potae nomen inter ἅπαξ λεγόμενα sit! Quod praeter Ciceronem, de leg. II, 11. et Senec. Apocolo p. 397 Ruhk. habet et Plutarchus 1. 1.

36) Ut denique dicam, quod sentio: mihi neque hic scribendum videtur Οὐελίαν, et in loco prius laudato corrigendum ὁπ' Ελίαις aut Υπελίαις. Quamquam enim rarissime factum puto, ut litera Va Graecis scriptoribus negligeretur, qui constanter literis où vel ? eam reddunt, tamen hic satis video causae fuisse, cur Dionysius scriberet Υπελίᾳ vel Υπελίαις. Quum enim coniunctim pronunciarentur vocabula : Subvelia, fieri non potuit, quin mollissimus et tenuissimus esset sonus literae V, nec multum aliter sonaret nomen , quam Subelia. Hinc factum puto, ut et in simplici nomine litera omissa sit. Caeterum Romanos tam Veliam quam Velias dixisse, testis est Varro.

37) Ita restituit genuinam scripturam Coraës, quum antea absur

nulla, tamen ad eam pertinere visum est, quod Cicero dixerat Poplicolam aedificasse eo ipso loco, quo rex Tullus habitasset; Varro autem et Solinus tradiderunt Tulli regiam fuisse ibi, ubi postea fuit Penatium aedes. Praeterea scriptores Valerium narrant domum exstruxisse in loco excelsiore Veliae, Livius adeo in summa Velia, quare fieri non posse, ut templum a Dionysio commemoratum Penatium fuerit, quippe quod non longe a foro abesse dicatur. Haberent haec sane aliquam veritatis speciem, si Cicero ipse loco régiae Tulli nominasset aedem Penatium; tum enim hanc in excelsiore loco fuisse concedendum foret. Nunc autem hic quidem aedem non nominat, neque illi, Varro et Solinus, domum Poplicolae, ut iure quaeras, an eodem loco Cicero et Varró regiam Tulli fuisse crediderint; an urgendà sint verba: eo ipse in loco; unde denique uterque suam de regia Tulli notitiam petierit. Neque enim, quotiescunque veteres scriptores meminerunt locorum ipsa vetustate obscurorum et fama potius quam certo teste notorum, accuratam exspectaveris definitionem: fuit in Velia regia Tulli, fuit ibidem aedes Penatium, atque in iisdem locis aedificavit Valerius; neque tamen in eadem haec omnia fuisse area necesse est. Postremo quod in excelso munitoque loco aedificasse Poplicola dicitur, primum nemo non videt, concedendum esse nonnihil ornatui orationis, apud Livium praesertim, poetico dicendi genere usum. Deinde, quamquam Veliae faciem credibile est multum esse mutatam, magnis ibi operibus a Neronis aetate ad Maxentium usque factis, tamen ne nunc quidem nulla est eius altitudo. Nam quae silice strata est ad Titi arcum via LIII pedibus altior est, quam fori planities, XL pedibus area basilicae Constantini iuxta aedem SS.. Cosmae et Damiani, ubi aedem Penatium suspicati sumus. — Hoc autem velim mihi expediat, qui, hic Veliam fuisse neget, qui Dionysio in mentem venire potuerit, ut eam diceret λόφον υπερκείμενον τῆς ἀγορᾶς ὑψηλὸν ἐπιεικῶς καὶ περίτομον, nec simpliciter partem Palatii esse dixerit. Ut enim concedamus, quod conce

dissime legeretur Ovinos Пöπhinos, quem codd. ignorant. Idem iam viderat Gruterus ad Senecae 1. 1. not. 29.

dendum non est, Varronem, priseae doctrinae studiodissimum, propter Argeorum descriptionem pertinaciter Veliam a reliqua Palatini iugis parte secrevisse, non tamen credi potest et Livium, et Dionysium, et Plutarchum eandem subtilioris doctrinae laudem adfectasse 38).

.

Atque utinam liceret hic finem facere orationis in refellendo, errore occupatae, ut ad ea pervenirem, quae propiora huius libelli instituto et adiunctiora sunt; sed cavendum est diligenter, ne aliquo perfugio qualicunque relicto aut inibi delitescat error, aut ego sciens adversariorum rationes tacuisse dicar. Enimvero quo demonstraretur, Veliam in Palatio fuisse, in subsidium vocatus est et Asconius, qui ad Cic. in Pis. 22. ita scribit: nam Valerio Maximo, ut Antias tradidit, inter alios honores domus quoque publice aedificata est in Palatio, cuius exitus, quo magis insignis esset, in publicum versus declinaretur, hoc est, extra privatum aperiretur. Varronem autem tradere, M. Valerio, quia saepius vicerat, aedes in Palatio tributas, Iulius Hyginus dicit in libro priore de viris claris. P. Valerio Volusi filio Publicolae aedium repul...........cum sub Velia 39), ubi nunc aedis Victoriae est, populum ex lege, quam ipse tulerat, concessisse tradunt etc: Huic loco inconsideratius adhibito adiunctus est alter, in quo explicando pariter erratum est. Verba sunt Festi p. 262 Müll. Romanam portam vulgus appellat, ubi ex epistylio defluit aqua. qui locus ab antiquis appellari solitus est Statuae Cinciae, quod in eo fuit

38) Nimirum fraudi fuit Ambroschio, quod omnium minime sperassem, quod de P. Victoris, quem fingunt, auctoritate ne minimum quidem dubitavit. Is igitur aedem Penatium in decima ponit regione, recte facturus, si de Servii Palatina regione scripsisset. luvat hic specimen edere diligentiae Italorum. Canina, Indicaz. topogr. p. 260. e Monumento Ancyrano haec affert: Aedem Deum Penatium, Aedem Juventutis (sic!), Aedem Matris Magnae in Palatio feci. En tibi aedem Penatium in Palatio. Verum Augustus ita scripsit: Aedem Deum Penatium in Velia, aedem Iuventatis in Palatio feci. ubi opponuntur sibi Velia et Palatium. cf. de harusp. resp. 8.

39) Erravit Ambroschius p. 120. quum Asconium dixisse ait, domum Valerii fuisse in infimo clivo Victoriae. Is scripsit, ut nos dedimus. Apud Livium est: in infimo clivo scil. Veliae. Clivum Victoriae solus nominat Festus, cui nihil erat commune cum domo Valerii, quippe ab ea longissime distanti.

« IndietroContinua »