Immagini della pagina
PDF
ePub

pulcrum Accae, ut quod ibi prope faciunt Diis Manibus servilibus sacerdotes; qui uterque locus extra urbem antiquam fuit, non longe a porta Romanula; de qua in priore libro dixi. Accedit denique Festi locus p. 262., ubi infimo clivo Victoriae eam portam a Romulo institutam dici vidimus. Idem Festus p. 269. aliud olim portae nomen fuisse docet; sed in ipso nominis loco lacuna est.

[ocr errors]
[ocr errors]

Iam etiamsi minus curiose locum demonstrasset Varro, tamen ibi ponenda foret, qua ingenio loci aditus ad montem datur. Est autem in hae quoque Palatii regione unicus aditus is, ubi Nardinus, Nibbyus et Canina portam Mugionis esse voluerunt, haud procul ab aede S. Theodori, versus aedem S. Anastasiae. Quem ipsum locum Varro significat; contra enim fuit Velabrum, quod testatur aedes S. Georgii in Velabro cognominata, atque hic in ipso Velabri exitu, prope portam Romanulam sacra illa fieri solita scribit. Hic igitur fuit et clivus Victoriae, cuius in infima parte portam institutam legimus. Templum Victoriae in qua Palatii parte-fuerit traditum non est; sed tamen fieri vix potest, quin ea regione fuerit, quae ad Aventinum montem conversa est, et fortasse non inepte eo referetur Victoria Germaniciana, quam in his locis Notitia nominat. Novae viae, quae ad portam usque pertinebat, situs inferior porta fuisse videtur, quare fuit ante clivum, quemadmodum Festus narrat, locus in quadram formatus, cuius in tribus lateribus gradus essent in viam. Hinc et Varro dixit habere portam gradus in Nova via. - Postremo huc spectat Taciti locus, qui Othonem in his locis, per clivum nimirum Victoriae, e Palatio descendisse narrat Hist. I, 27.: per Tiberianam domum in Velabrum, inde ad Miliarium aureum sub aedem Saturni. Fuisse enim domum Tiberianam in hoc montis latere inde apparet, quod Vitellius ex illa incendium Capitolii prospexit. Sueton. Vitell. 15. cum et proelium et incendium e Tiberiana prospiceret domo inter epulas.

Praeter has tertiam fuisse urbis Palatinae portam dubium videri non potest, nisi quod mihil de ea proditum legimus ; nam quod Trigoniam nescio quam narrant topographi Festique editores, hoc nomen unde petitum sit, fateor me nescire. Ni

mirum corruptum est nomen Mugoniae. Credibile autem est, tertiam portam fuisse circa meridianum montis angulum, ubi Septizonium exstruxit Severus ; mox addito Caelio monte, quum haud procul institueretur porta Capena, priorem esse desiisse. Id, puto, causae fait Pialio, ut in ipso Palatio antiquiorem portam Capenam fuisse existimaret.

DE PORTA IANUALI.

Ab Urbe condita ad Servii Tallii aetatem quoties quibusque modis auctus et amplificatus sit ambitus, varie a scriptoribus traditur. Primum enim Romulus in monte Saturnio, qui postea Capitolinus, asylum aperuisse, deinde instante cum Sabinis bello et hunc montem et Aventinùm munivisse narratur (Dionys. H, 15. 37.); arcem Capitolinam deinde proditione Tarpeiae virginis (quae vulgaris est fama) in Tatii potestatem venisse. Ex hårum tenebris fabularum vix quisquam ad lucem emerget; hic autem totam de iis quaestionem omittere licet, quum sponte intelligatur, re ipsa incerta et fabulosa, nihil nos quidquam de rei ratione modoque scire posse. Possem tacere de eo quoque tempore, quum pace inter Romanos et Sabinos facta aut una ambas gentes urbs complectebatur, aut, quod aliis visum est, separatae utrorumque urbes iuxta colebantur; nisi illius aetatis porta fuisse diceretur, quam tertiam intra muros se nosse ait Varro. Is enim postquam de Mugionis porta et Romanula dixit, ita pergit: Tertia est Ianualis, dicta ab lano, et ideo ibi positum Iani signum et ius institutum a Pompilio, ut scribit in Annalibus Piso, ut sit aperta semper, nisi quum bellum sit nusquam. Vides, Ianualem portam dici nobilissimum illud Iani Bifrontis templum, quod ad Varronis aetatem bis tantum clausum esse meminerant Romani. De quo Plut. Num. 19. Ἔστι δὲ αὐτοῦ καὶ νεως ἐν Ρώμῃ δίθυρος, ὃν πολέμου яúlηv xaλoõõi. cf. de fort. Rom. 9. Neque aliter Virg. Aen. VII, 607. Sunt geminae belli portae. et 1, 294. Claudentur belli portae. Narrat Servius ad hunc locum et XII, 198. esse quosdam, qui factum a Romulo et Tatio templum perhibeant, sed a Numa dicatum et Piso apud Varronem auctor est, et pariter tradunt Livius et Plinius. Positum fuit ibi lani signum

Bifrontis, altero orientem, altero vultu occidentem solem prospiciens. Testis est et Ovidius' Fast. I, 139., ubi Ianus: Sic ego prospicio coelestis ianitor aulae

Eoas partes Hesperiasque simul.

et qui copiosior hac de re, Procop. Bell. Goth. I, 25. 6 dè νεως ἅπας χαλκοῦς ἐν τετραγώνῳ σχήματι ἕστηκε, τοσοῦτον μὲν ὅσον ἄγαλμα τοῦ ̓Ιάνου σκέπειν. ἔστι δὲ χαλκοῦν οὐχ ἧσσον ἢ πηχών πέντε τὸ ἄγαλμα τοῦτο, τὰ μὲν ἄλλα πάντα ἐμφερὲς ἀνθρώπῳ, διπρόσωπον δὲ τὴν κεφαλὴν ἔχον, καὶ τοῦ προσώπου θάτερον μὲν πρὸς ἀνίσχοντα, τὸ δὲ ἕτερον πρὸς δύοντα ἥλιον τέτραπται. θύραι τε χαλκαῖ ἐφ' ἑκατέρῳ προσώπῳ εἰσὶν κ. τ. λ. Igitur quum gemini essent vultus geminaeque templi portae, ipse Ianus Geminus appellabatur, teste locupletissimo. Varrone 4) L. L. V, 32. p. 156 Sp.: Lautolae a lavando, quod ibi ad Ianum Geminum aquae caldae fuerunt. Cui subscribunt Plin. XXXIV, 7, 16. Ianus Geminus a Numa rege dicatus. cf. XXXHI, 3, 13. Iul. Cap. Gord. III. 26. aperto Iano Gemino. Oros. IV, 12. porta Tani Gemini clausa. De loco templi si quaeris, audi Livium I, 19.: Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit (Numa). Quare, quum eadem fuerit porta secundum Varronem, quod templum, si sciamus, qui locus Argiletum ̧appellatus sit, poterimus tertiae vetustate portae situm probabiliter definire. Ecce autem eximia benignitate de Argileto certiores nos facit Servius, qui ad Virg. Aen. VII, 607. in hunc modum scribit: Sacrarium hoc Numa Pompilius fecerat circa imum Argiletum, iuxta theatrum Marcelli, quod fuit in duobas brevissimis templis. Duobus autem propter Ianum Bifrontem. Postea captis Faliscis, civitate Tusciae, inventum est

44) Hunc Varronis Geminum Ianum non mirum est adeo Sachsio fuisse incommodum, ut contenderet corrigendum ad lanum' Quirinum (t. I. p. 127.). Pariter Plinium caeterosque emendemus necesse est. Scilicet haec est omnium optima ratio, ut si quid in libris veterum non congruat cum tua opinione, scriptorum sententias iugules, verba genuina extrudas, reponas id, tibi quod commodum sit. Caeterum apud illum de Iano meri errores; maxime tamen miror, quo argumento Plinium XXXIII, 3, 13. Nota aeris fuit ex altera parte Ianus Geminus, ex altera rostrum navis etc. de duplici porta loqui dicat, quum notam aeris Romani geminum Iani caput fuisse vel pueri sciant.

simulacrum lani cum frontibus quatuor. Unde quod Numa instituerat translatum est ad forum Transitorium et quatuor portarum unum templum est institutum. In his quamquam fortasse reprehendes, quod captis Faleriis Ianus Quadrifrons in foro Transitorio dicitur positus, quem Domitianus demum dedicavit, ipsius fori Transitorii auctor; tamen meritas viro optimo habebis gratias, quod apertissime locum Argileti demonstravit, ad theatrum Marcelli, quod ex parte etiamnum superstes est. Sed tamen miror, quum Ianus ibidem fuisse dicatur, qui fieri possit, ut idem in foro Romano fuerit, quod a theatro Marcelli toto Capitolio interiacente diremtum est. An in foro fuisse negemus? En tibi testem Procopium 1. 1. eyɛe dè tòv vaòv ἐν τῇ ἀγορᾷ πρὸ τοῦ βουλευτηρίου, ὀλίγον ὑπερβάντι τὰ τρία Φῶτα. οὕτω γὰρ οἱ Ρωμαῖοι τὰς Μοίρας νενομίκασι naλεiv. Quocum compara Dionem Cass. LXXIII, 13. qui de Didio Iuliano: ἐπειδὴ πρὸς τὸ συνέδριον ἦλθε καὶ τῷ Ιανῷ τῷ πρὸ τῶν θυρῶν αὐτοῦ θύσειν ἔμελλεν. et cap, 14. ὅτε τὰ εἰσιτήρια πρὸ τοῦ βουλευτηρίου ἔθυεν ὁ ΙουMavós. Deinde Ovid. Fast, I, 257.

Cum tot sint Iani, cur stas sacratus in uno,

[ocr errors]

Hic ubi iuncta foris templa duobus habes? Quem ne forte credas innuere forum Olitorium et Piscarium, cf. Senec. Apocoloc. p. 396 Ruhk. primus interrogatur sententiam Ianus pater qui semper videt ἅμα πρόσω καὶ iniow. Is multa diserte, quod in foro vivat, dixit etc. Postremo Schol. Cruq. ad Hor. Sat. II, 3, 18. Iani autem statuae (!) tres erant: una in ingressu fori, altera in medio, ubi erat eius templum, prope basilicam Paulli, vel pro Rostris. huc concurrebant et potissimum suas stationes habebant foeneratores, alii ad reddendum foenus, alii ad accipiendum. Tertia autem statua erat ad exitum fori. cf. ad epist. I, 1, 54. 20, 1. Qui quamquam de Ianis fori Romani mirifice erravit, pro perviis transitionibus statuas fuisse opinatus, tamen memorabile est, quod ad Ianum medium templum dei fuisse monet. Itane ergo in foro Romano Ianus Geminus, idemque ad theatrum Marcelli? An ibi vero Ianus a Numa dedicatus, in foro alius nescio qui? Immo in foro lanus Bi

-

[ocr errors]

frons, neque alterum eius in Urbe simulacrum. Ovid. 1. 1. Cum tot sint Iani, eur stas sacratus in uno? Mira sunt: nisi forte erravit de Argileto Servius, atque, ut fit, una re falso tradita atram vv. dd. animis caliginem offudit. Atque ita esse, dignissimum fide auctorem Martialem exhibeam, qui tribus locis exoptatissimis Argileti mentionem fecit. Primum is librum suum, ne scrinia tuta linquat, dehortans ita sermonem instituit 1, 3.:

Argiletanas mavis habitare tabernas,

Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent?

ex quo nihil tamen discimus, nisi in Argileto fuisse eam tabernam, ubi venales prostarent epigrammata poetae. Bene igitur factum est, quod alio in loco disertior fuit, ubi Lupercum quendam, qui ab ipso libellum petierat, emere eum in taberna iubet, I, 117, 8. .

Quod quaeris, propius petas licebit.
Argi nempe soles subire letum :
Contra Caesaris est forum taberna
Scriptis postibus hinc et inde totis,
Omnes ut cito perlegas poetas.

Illinc me pete, ne roges, Atrectum ;

- Hoc nomen dominus gerit tabernae.

[ocr errors]

Tertium locum mox addam postquam praemisero quartum, in quo Argileti quidem nomen non est, sed eadem significatur taberna. I, 2, 5.:

Ne tamen ignores, ubi sim venalis, et erres ̧
Urbe vagus tota, me duce tutus eris :
Libertum docti Lucensis quäere Secundum

Limina post Pacis Palladiumque forum.

Iam certissimum est, forum Nervae sive Transitorium, quod a templo Minervae Palladium dicitur poetae,, templumque Pacis et Caesaris forum in iisdem regionibus sibi fuisse vicina, unde eandem dici tabernam apparet. Neque id tibi offensae sit, quod in priore epigrammate librarius appellatur Atrectus, in hoc Secundus scilicet vocabatur libertus ille Secundus Atrectus. Cuius taberna quum fuerit post forum Nervae et templum Pacis, necesse est ibi Argiletum quoque fuisse. Quod quum vel sic

:

« IndietroContinua »