Immagini della pagina
PDF
ePub

satis sit certum, egregie confirmatur iis, quae idem, poeta scribit lib. II, 17.

Tonstrix Suburae faucibus sedet primis,
Cruenta pendent qua flagella tortorum,
Argique letum multus obsidet sutor.

De Subura enim nemo dubitat, quin fuerit inter Esquilinum, Viminalem et Quirinalem, quod testatur insuper nomen aedis S. Agathae in Subura; qui locus verissime dicitur esse post forum Nervae et Pacis (circa basilicam Constantini), templum. Primae vero Suburae fauees recte videntur circa ea loca poni, ubi Esquilinus mons et Quirinalis collis prope concurrunt ; quare quum Argileti principium sit apud fauces Suburae, infima pars ad forum Romanum, clare apparet, hoc nomine eum locum appellatum esse, qui a Quirinalis collis radicibus in forum et Capitolium vergit. Magnam eius partem imperatorum fora -occuparunt, et videtur nomen illi tantum mansisse parti, quae post Nervae et Caesaris, fora et Pacis templum fuit. Ita necesse est statuas, nisi aut duplex Argiletum, aut duplicem Suburam 45) fuisse malis; siquidem ista sic reciprocantur, ut si ad theatrum fuerit Argiletum, ibi et Subura, si, quo diximus loco, Subura, ibi et Argiletum fuerit. Ego vero, si quis geminare alterutrum locum velit, eum non moror; nugas atque ineptias esse dicam.

[ocr errors]

Unde igitur factum existimemus, ut Servius Ianum Bifrontem ipsumque Argiletum ad theatrum Marcelli esse diceret? Nempe fuit et alterum Iani templum, quod illo in loco struxerat C. Duilius bello Punico primo. Reficere coeperat Augustus, dedicavit Tiberius. Tacit. Ann. H, 49. Iano templum, quod apud forum Olitorium C. Duilius struxerat, qui primus rem Romanam prospere mari gessit triumphumque navalem de Poenis meruit. Huius templi meminit Festus p. 285 Müll. Re·ligioni est quibusdam porta Carmentali egredi et in aede Iani, quae est extra eam, Senatum haberi: quod ea egressi

45) Non est tacendum, in inscriptione apud Marinum (Atti dei fratelli arvali. I. p. 347.), O'rel·l. Î. n. 8. Suburae maioris mentio nem fieri. Fuit igitur et minor, quem fuisse vicum in iisdem locis facile tibi persuadebis. Caeterum ubiubi fuerit nostra non interest; Martiali enim Subura sub colle Quirinâli dicitur, in quo ipse habitabat,

sex et trecenti Fabii apud Cremeram omnes interfecti sunt, cum in aede lani S. C. factum esset, ut proficiscerentur. Hinc in Fastis Capranicorum a. d. XVI Kal: Sept. notantur sacra: Iano ad theatrum Marcelli.. Caeterum Festus toto coelo erravit. Neque enim post Fabiorum cladem tota Carmentalis porta scelerata est habita, sed dexter tantum eius, per quem illi exierant ianus sive fornix ;. qua de re cf. Liv. II, 49. Ovid. Fast. II, 201 (ubi vereor ne deteriorem scripturam revocarit Merkelius) 46). Neque in aede lani illud S. C. factum, quantum e Livii narratione intelligitur; neque ante C. Duilium id templum fuisse proditum est. Quod quale fuerit nescimus; nisi simulacrum Iani ibi non fuisse demonstrant verba Ovid. Fast. I, 257. Nam quod apud Plin. XXXVI, 5. n. 28. Ianus pater in suo templo ab Augusto dicatus dicitur, id pertinere ad Ianum Bifrontem Numae vel inde colligas, quod a Tiberio demum tribus annis post mortem Augusti Iani templum apud forum Olitorium dedicatum est. Aliter sane statuit Merkelius, Prolegg. ad Ovidii Fast. p.-CCLXIII.; sed eum de templis Iani errasse ostendam, quum de porta Carmentali mihi dicendum erit. Hinc ille Servii error: Esse Fani templum ad theatrum Marcelli noverat, simul. autem legerat Numam Ianum dedicasse ad infimum Argiletum: non mirum eum locorum ignarissimum de Argileto apud forum Olitorium cogitasse.

Num quid causae est, quin totam illam de Iano Numae ad Marcelli theatrum fabulam explosam atque eiectam dicamus? Nihil video esse; nisi `praevertendum mihi est, quidquid telorum a Servii patronis in me dirigi possit. Nimirum commemoratur Argiletum etiam a Varrone, atque inter ea loca, ex quorum vicinia coniecturam quis fortasse faciat de regione, qua fuerit. L. L. V, 32. p. 157. Verum ex hoc Varronis loco nemo argumentum petet, nisi qui non perspexerit, quae sit scriptoris in explicandis nominibus ratio. Qui quidem minime id agit, ut Ciceroni, quasi ignaro, certis regionibus Urbem describat et singula loca certo ordine recenseat; sed ea capitulatim adtingit, quae generis similitudine coniuncta sunt. Itaque

46) Cf. quae infra dicuntur de porta Carmenitali.

primum de foris et macellis agit; deinde de arce et carcere (quoniam arcet utrumque); tum de arbustis; de circis; de iis quae sunt comitii. Iam transit ad loca latius patentia, quas regiones fere dicimus in his nominantur Lautolae (quae et ipsae fuere ad Ianum Geminum), Aequimelium, Ad busta Gallica, Doliola, Argiletum. Deinde clivos ac postremo vicos quosdam recenset. Vides igitur, non magis ad Argiletum pertinere Dolioła, quam clivum Publicium ad Capitolium vetus aut ad Lauretum Fagutal. Perspexerat hoc ex parte Müllerus (ad §. 152.), nisi quod nescio quem tamen ordinem Varronem secutum esse paullo post statuere videtur (§. 157.).. De Argileto vero erravit. Verba eius haec sunt:,,De Argileto multa lis. Ex Virgilio tamen, Aen. VIII, 345., inter Tarpeiam.rupem et Lupercal fuisse intelligitur; neque id refragatur ordini locorum, quem Varro sequitur." Ergo postremo poetam audiamus, quem mihi non adversum sed propitium esse intelligo. Sunt autem versus hi

Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram,
Et Carmentalem Romano nomine portam. -
Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer Asylum
Retulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal, .
Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
Nec non et sacri monstrat nemus Argileti
Testaturque locum, et letum docet hospitis Argi.
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit etc.

Itane ergo inter rupem Tarpeiam et Lupercal Argiletum, quum ab ara Carmentae, quae fuit sub rupe, veniens primum Lupercal, deinde Argiletum monstraverit? Immo a Lupercali, cuius inter aedes S. Theodori et S. Mariae Liberatricis fuisse videtur locus, in forum descendendum erat, ubi aditus esset ad Capitolium. Eo eunti contra et proximum quidem fuit Argiletum, siquidem in infima eius parte stabat Ianus, fori accola.

Ianum tibi Bifrontem apud forum Romanum constitui; sed accuratius templi portaeve locum a me definitum iri nequidquam sperabis. Quod si fieri oporteret, dicendum foret antea de Lautolis et obscura illa fabula, quam referunt Ovid. Fast. I, 261 sqq. Macrob. Sat. I, 9. Serv. ad Virg. Aen. I,

295., tum de curia, de Tribus fatis, de basilica Paulli, de toto denique foro Romano. Quae quidem quamvis copiose dicerem, si res postularet, nec timerem, ne nimium multa complecti atque ab eo, quod propositum est, longius aberrare diear: praesertim "quum operae parcere possim. Dico enim totam quaestionem a meo instituto esse alienam, qui persuasum habeam, portam Ianualem, nunquam fuisse. Ac ne quis putet, me contra Varronis auctoritatem pugnare velle, ita potius existimet, Iani templum, quod pervium esset semperque pateret, portae instar, aditum vero ea in Urbem nunquam fuisse. Quid enim quum collem Quirinalem et Capitolium Sabini, Palatium et Caelium (ut aiunt) Romani implessent, quibuscunque post pacem finibus urbem terminatam statuamus, non in media urbe Ianum esse necesse erat, qui staret in foro? At ingeniose rem sibi. expedire praeeunte Niebuhrio visus est Bunsenius. Non enim post foedus urbes coniunctas esse, sed pacatas quidem et socias iuxta, moenibus autem diremtas fuisse. Propterea institutam esse illam inter urbes portam, quae belli tempore pateret, ut invicem opem sibi ferre possent, pace restituta elauderetur, ne inter populos vixdum conciliatos rixae et dissidia orirentur. Audio; sed praeterquam quod plerique omnes Ianum Numae acceptum referunt, quo tempore una fuit Urbs, fateor praecipue me mirari situm portae. Quae enim eius patebant valvae, earum altera, ut Ianus ipse, orientem spectabat, altera occidentem, quum Romanorum urbs meridiem versus, Sabinorum a septemtrione esset. Quare manifestum puto esse, hanc quidem portam nullo modo potuisse communem utriusque urbis aditum esse. Quin potius coneedamus, templum illud semper, apertum et pervium vulgo eadem ratione portam dici solitam, qua alii fornices et iani, qua de re infra plura dicentur.

Restat, ut verbo saltem, ne insciens praeteriisse dicar, portae Pandanae mentionem faciam. Hanc Roma antiquiorem, Saturniae scilicet urbis ipsamque Saturniam olim dictam scribit Varro L. L. V, 7. p. 48 Sp. eademque Solin. I, 13. Ex quo nihil amplius discimus, nisi fuisse eius nominis in Capitolino monte veterem fornicem. Longe alia tradit Polyaenus, Strat. VIII, 25. Fuisse quippe inter foederis

[ocr errors]
[ocr errors]

Gallici conditiones, ut una semper arcis porta pateret ; quod quum temerarium putassent Romani, ut religione tamen se solverent, factam esse portam in praerupto monte: iva de nava τὰς συνθήκας ἅπαντα ποιῆσαι δοκοῖεν, ἐπὶ πέτρας άπροσβάτου πύλην ἠνεωγμένην κατεσκεύασαν. Forsitan eodem spectant, quae leguntur apud Paul. Diac. p. 220 Müll. Pandana porta dicta est Romae, quae semper pateret. Caeterum affirmare non ausim, an aliquo modo huc spectent quae de occupato ab Herdonio Capitolio scribit Dionys. X, 14. nai dià tôv ἀκλείστων πυλῶν εἰσὶ γάρ τινες ἱεραὶ πύλαι τοῦ Καπιτωλίου κατά τι θέσφατον ἀνειμέναι· Καρμεντίνας αὐτὰς και λούσιν) ἀναβιβάσας τὴν δύναμιν, εἶχε τὸ φρούριον. Quae eiusmodi sunt, ut confudisse eum res diversissimas credam. Nam Carmentalis porta a Pandana certe alienissima est, nec credibile eam priscis temporibus paťuisse.

-

DE SEPTIMONTIO.

Antequam de moenibus a Servio Tullio Urbi circumdatis dicam nam Tullo Hostilio et Anco regibus acta narranquae tur, ea ut incerta praetereo explicandum mihi est vetustissimum Septimontii nomen, de quo quum abunde egerint Niebuhríus, Bunsenius et Müllerus 47), paucis ego possum defungi. Appellabatur autem hoc nomine dies, quo in septem montibus, aut potius septem Urbis locis sacra fiebant, unde apud Suetonium, Domit. 4. septimontiale saerum dicitur. Ac plerique quidem scriptores, quum septem pariter montibus Urbs contineretur, eam nominis causam fuisse referunt. Inter quos ipse Varro L. L. VI, 3. p. 206 Sp. Dies Septimontium nominatus ab his septem montibus, in quis sita Urbs est; feriae non populi, sed montanorum modo, ut Paganalibus, qui sunt alicuius pagi. Eodem spectant Plutarch. Quaest. Rom. 69. τὸ δὲ Σεπτομούντιον ἄγουσιν ἐπὶ τὸν ἑβδομον λόφον τῇ πόλει προςκατανεμηθῆναι καὶ τὴν Ῥώμην ἑπτάλοφον Yeviota. Tertius accedit Ioann. Lyd. de mens. fgmt. Ca

47) Niebuhr, Röm. Gesch. I. p. 430 (3 Ausg.). Bunsen, Beschr. d. St. R. I. p. 140. 685 ff. Müller. ad Fest. p. 311.

« IndietroContinua »