Immagini della pagina
PDF
ePub

blicata bona Vitruvii narrat: quodque aeris ex iis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sanci versus aedem Quirini. Igitur quum aedes Quirini probabiliter fuisse dicatur circa aedem S. Andreae 51) (di Monte Cavallo), contra autem steterit aedes Sanci, credibile est, portam Sanqualem fuisse ea parte, ubi nunc a salientibus Aquae Virginis (Fontana Trevi) ad Quirinalem praecipuus est aditus (Via della Dataria).

Sequuntur nomina minus certa Fontinalis et Ratumenae. Quarum priorem si apud Nibbyum quaeras, videbis longe alia regione ad Caelium montem positam, errore mirifico, sed manifesto. Nimirum apud Livium XXXV, 10. dicuntur aediles damnatis pecuariis ex ea pecunia loeasse porticum: a porta Fontinali ad Martis aram, qua in Campum iter esset. Igitur quum ante portam Capenam cum maxime uda sint fontibus loca, simul autem ibidem Martis fuerit templum, ille Pseudo-Rufus commentus est campum Fontinarum. Aecedebat, quod in via Appia repertus est lapis ita inscriptus: Dis Manibus A. Apidi Maioris tabellarii a porta Fontinali. Gruter. DCXXIV, 11. -Asservatur in lapidario Vatic. Scilicet qui tabellarius a porta Fontinali fuisset, eum iuxta eandem portam sepultum oportuit! Enimvero nihil est dabitationis, quin porticus illa a porta in Campum Martium ducta dicatur; ibi enim ara Martis (Liv. XL, 45.), neque unquam Campus non addito- nomine nisi de Martio campo dictum est. Meminit autem Fontinalis portae et Festus,, sive Paul. Diac. p. 85 MüH. Fontinalia, fontium sacra: Unde et Romae Fontinalis porta. Id sacrum notatur in Fastis Maffeor. a. d. III. Id. Octobr. et in Fast. Amitern. praeterea adscriptum est: Feriae Fonti. Fuisse igitur portam Fontinalem versus Campum Martium dubium minime videtur, et haberem dicere quo loco, nisi quarta etiam eadem regione fuisse diceretur porta Ratumena. De ea mirabilia narrantur Plin. N. H. VIII, 42, 65. Maius augurium apud priscos, plebeiis Circensibus

[ocr errors]
[ocr errors]

51) Plura qui desiderat, adeat Urlichsium, Beschr. d. St. R. t. III. B. p. 369.

excusso auriga, ita ut si staret, in Capitolium cucurrisse equos aedemque ter lustrasse, maximum vero eodem pervenisse a Veiis cum palma et corona, effuso Ratumena, qui ibi vicerat, unde postea nomen portae est. Haec, ut sunt obscura, illustrat Plutarch. Poplic. 13. vò dè vinñoav TÉðQINNOV (Veis) ὁ μὲν ἡνίοχος ἐξήλαυνε τοῦ ἱπποδρόμου σχέδην ἐστεφανωμένος, οἱ δὲ ἵπποι πτοηθέντες ἀπ ̓ οὐδεμιᾶς ἐμφανοῦς προφάσεως, ἀλλὰ κατά τι δαιμόνιον ἢ τύχην ἵεντο παντὶ τάχει πρὸς τὴν Ῥωμαίων πόλιν ἔχοντες τὸν ἡνίο χον, ὡς οὐδὲν ἦν ἔργον αὐτοῦ κατατείνοντος οὐδὲ παρηγοροῦντος, αλλ' ἥρπαστο, δόντα τῇ φύμῃ καὶ φερόμενον, ἄχρις οὗ τῷ Καπιτωλίῳ προς μίξαντες ἐξέβαλον αὐτὸν ἐνταῦθα παρὰ τὴν πύλην, ἣν νῦν Ῥατουμέναν καλοῦσι. Postrema dicta sunt Plutarchi more, referentis fideliter, quae apud antiquiores scriptores legerat; ipsius enim tempore vehementer dubito an eius nominis porta fuerit. Tertius denique citandus est Festus p. 274. Ratumena porta a nomine eius appellata est, qui ludicro certamine quadrigis victor, Etrusci generis iuvenis Vejis, consternatis equis excussus Romae periit, qui equi feruntur non ante constitisse, quam pervenirent in Capitolium conspectumque fictilium quadrigarum etc. Cf. Solin. 45, 15. Tantum est, quod scriptores nos docent: de loco portae altum silentium, ut dubitem, an ipsis nota fuerit. Ne id quidem certum est, fueritne hoc proprium atque unicum alicuius portae nomen, an alius nomen secundarium. Certe Müllerus 52) Carmentalem ita cognominatam putabat; Sachsius aliquam in ipso Capitolio portam fuisse statuit; eo enim pervenisse equos: at auriga antea ad portam excussus fuerat. Ego in quas partes abeam dubito, nisi quum duae iam portae incertae sint, Fontinalis et Ratumena, alterius certe locum probabiliter definiri posse video. Etenim ad radices arcis Capitolinae (in qua nunc aedes S. Mariae) si paullulum processeris per vicum cui hodie nomen Macel de' Corvi, obiicitur oculis notissimum illud C. Publicii Bibuli sepulcrum. Quod ne intra urbem fuisse credamus causae sunt gravissimae 53); inter

52) Müller, Etrusk. II. p. 144.

53) Notissimum est, XII tabularum lege vetitum fuisse, ne quis

quas non ultima, quod haud procul, sed propius paullo Martio Campo (in via, quae dicitur della Pedacchia) item aliud

intra Urbem ureretur, neve sepeliretur. Regum tempore factum traditur (Dionys. III, 1.) nec desunt post reges exactos exempla; nam et Valerii et Fabricii in urbe sepulti sunt, quibus Cic. de leg. II, 23. vel ante XII, vel etiam postea virtutis causa id iuris concessum putat. Mansit deinde aliqua toți familiae eiusdem iuris species, secundum Plutarchum Quaest. Rom. 79. καὶ γὰρ ἄλλοις ἀριστεῦσι καὶ στρατηγοῖς ἔδωκαν, οὐκ αὐτοὺς μόνον, ἀλλὰ καὶ τοὺς ἀπ' αὐτῶν ἐνθάπτεσθαι τῇ ἀγορᾷ, καθάπερ Ουαλερίῳ καὶ Φαβρικίῳ· καί φασι τούτων ἀπογόνοις ἀποθανοῦσι καὶ κομισθεῖσιν εἰς ἀγορὰν, ὑφίεσθαι δᾷδα καιομένην, εἶτα εὐθὺς αἴρεσθαι χρωμένων ἀνεπιφθόνως τῇ τιμῇ καὶ τὸ ἐξεῖναι μόνον Exßeßaιovμevon. Caeterum quod idem refert, licuisse triumphatorum ossa urbi inferre ibique condere, eius rei nullum certe innotuit exemplum. Quid quod potentissimis viris aegre concessum est, ut in Campo Martio sepelirentur; uti Sullae, Liv. Epit. lib. XC. Plutarch. 38. Appian. B. Civ. I, 107. Dio Cass. XXXIX, 64. Caesari concessum quidem esse, ut intra pomoerium monumentum sibi faceret, tradit Dio Cass. XLIV, 7., nihilominus tamen in patrium monumentum cineres illati; ib. cap. 51. is тò ñaτqov uvnμetov, quod Iuliae potius, Caesaris amitae fuisse puto, in Campo sepultae. Suet. Caes. 84. Liv. Epit. lib. CVI. Dio Cassius, XXXIX, 64. Ibidem humata Iulia Pompeii, Plutarch. Pomp. 53. Caes. 23.; Hirtius et Pansa, Liv. Épit. lib. CXIX.; Agrippa, Dio Cass. LIV, 28. At Oppio ne idem contingeret, senatus prohibuit. Id. XLIII, 38. In urbe autem post illos priscae aetatis viros non memini: quemquam dici sepultum, praeter virgines Vestales, quippe quae legibus essent solutae. Cf. Servium ad Aen. XI, 206..Item Caesarum cineres intra urbem condi nulla religio aut certe nulla lex vetuit; quod tamen ipsum raro admodum factum videtur, ita tamen ut falli affirmem Hieronymum (t. I. p. 449 Roncalli.), qui Traianum solum omnium intra urbem sepultum esse dicit. Quod enim in colle Quirinali exstruxit Domitianus templum gentis Flaviae, id sepulcrale gentis fuisse monumentum apparet e verbis Sueton. Domit. 17. Cadaver eius populari sandapila per vespillones exportatum Phyllis nutrix in suburbano suo Latina via fuñeravit: sed reliquias templo Flaviae gentis clam intulit cineribusque Iuliae Titi filiae, quam et ipsa educaverat commiscuit. Cf. Mart. V, 64, 5. IX, 1, 8. 3, 12. 34. Stat. Silv. IV, 3, 18. Templum autem dici monumentum Flaviorum, ре mireris. Nimirum fanum fuit, nogov, cuiusmodi multa fiebant sepulera, quo sanctiora haberentur. Testem habes Ciceronem, qui de monumento, quod sibi parat, scribit ad Attic. XII, 35. nolle se illud ullo nomine, nisi fani, appellari, et apertius epist. 36. Fanum fieri volo ; neque hoc mihi suada erui potest; sepulcri similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo (quoniam plus insumtum fuerat, quam lege concedebatur), quam ut maxime assequar άлоwow. quod poteram, si in ipsa villa facerem; sed, ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. in agro ubicunque fecero, mihi videor assequi posse, ut posteritas habeat religionem. Post haec credes scilicet, quod Bunsenio visum est (Beschr. d. St. R. I. p. 627. III. A. p. 35. quo posteriore loco minus tamen confidenter rem asserit), Bibulo, homini caetera ignoto, eum honorem a Senatu decretum, ut unus omnium in Urbe monumentum haberet. Satis, puto, honoris habitum homini, quod ad portam locus ei datus est, sepulero qui esset. Cf. Cic. Phil. IX, 6. cur de

ignoti hominis sepulcrum est. Propterea dudum observatum est 54), apparere antiquam hic fuisse viam, ad quam ex more monumenta fuerint. Itaque ibi portam fuisse necesse est, quam Fontinalem esse crediderim, si Ratumena ex numero Servianarum portarum tollenda sit: si fuerit Ratumena, Bunsenio adsentiar, hic eam fuisse statuenti, Fontinalem autem inter hanc et Sanqualem ad Quirinalem collem collocanti.

DE PORTA CARMENTALI.

A sepulcro Bibuli, quod extra portam fuisse diximus, attollebatur murus in alta Capitolini montis, quem totum amplexus haud procul a theatro Marcelli in aequum descendebat. Ibi erat celeberrima illa porta Carmentalis, dicta ab ara Carmentis, quae ante eam antiquissimis temporibus dicata fuerat. Dionys. I, 32. καὶ βωμοὺς ἐθεασάμην ἱδρυμένους Καρμέντῃ μὲν ὑπὸ τῷ καλουμένῳ Καπιτωλίῳ παρὰ ταῖς Kaquevrior núλars. Solin. 1, 13. Pars infima Capitolini montis habitaculum Carmenti fuit, ubi Carmentis nunc fanum est, a qua Carmentali portae nomen datum est. Cf. Serv. ad Aen. VIII, 337. Situm autem portae, ut recte animadvertit Bunsenius, egregie demonstrant verba Asconii ad Cic. in tòga cand. p. 90 Orell. Ne tamen erretis, quod his temporibus aedes Apollinis in Palatio fuit nobilissima, admonendi estis, non hanc a Cicerone significari, utpote quam post mortem etiam Ciceronis multis annis imperator - Caesar, quem nunc Divum Augustum dicimus, post Actiacam victoriam fecerit: sed illam demonstrari, quae est extra portam Carmentalem, inter forum Olitorium et circum Flaminium. Igitur quum constet, forum Olitorium fuisse ad theatrum Marcelli, circa eadem loca necesse est fuerit porta Carmentalis. Accedit praeclarus Livii locus, quo narratur pompa

-

cernit honorem sepulturae, qui maximus haberi potest mortuo ? Maiores quidem nostri statuas multis decreverunt, sepulera paucis etc. Scilicet locum sepulcro Ser. Sulpicio assignandum suadet. Idem saepius factum Pompeiis in ipsis cipporum titulis legimus.

54) Canina, Indicaz. topogr. p. 137. Bunsen, Beschreib. d. St. R. III. A. p. 35.

virginum bello Punico secundo ad Iunonis Reginae templum ducta XXVII, 37.: ab aede Apollinis boves feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae. et paullo post: A porta lugario vico in forum venere. Capitólio enim subiacebat vicus Iugarius. Vulgare est et commemoratu vix dignum, post Fabiorum, qui illa exierant, eladem mali eam ominis notam habuisse: attamen quum non sine errore res tradatur, paucis volentes in viam deducam. Narrat igitur Livius II, 49. totum populum deos precatum esse ut Fabiorum agmen faustum atque felix mitterent: sed incassum missae preces. Infelici via dextro Iano portae Carmentalis profecti ad Cremeram flumen perveniunt etc. Hic ne quis erret animadvertendum est, portam Carmentalem duos habuisse fornices, qui Iani dicuntur, ut perviae transitiones omnes (Cic. de nat. deor. H. 27.). Laudavere alii Sueton. Aug. 31., ubi dicitur Augustus Pompeii statuam marmoreo Iano supposuisse, i. e. fornici, quemadmodum dixit Cic. Verr. II, 63. Huius fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat. Ļivio autem proxima sunt Ovidii verba, Fast. II, 201.

Carmentis portae dextro est via proxima Iano.

Ire per hanc noli, quisquis es: omen habet:

Ita quidem olim legebatur: nunc Merkelius edidit: dextra est via proxima Iano, Iani templum intelligens, illud nimirum quod ad Argiletum Numa fecerit, quodque proximum portae fuisse putat. Verum hoc templum, non Numae quidem, sed Duilii, neque proximum portae erat, stabat enim apud forum Olitorium ad theatrum Marcelli, neque cur poeta Iani mentionem hic faciat, ullam video esse causam; nec denique mihi persuadetur recte dici duas portae vias pro duplici fornice. Fabiis potius proficiscentibus dextro portae fornice proximam puto fuisse viam, quare per eum Livio auctore exibant. Itaque post generosi exercitus interitum is, per quem profecti erant, fornix Sceleratus et habitus et appellatus est. Quod in errorem induxit posterioris aevi scriptores, ut crederent, totam portam pro Scelerata fuisse. Fest. p. 285 Müll. Religioni est quibusdam porta Carmentali egredi et in aede Iani, quae est extra eam senatum haberi: quod ea egressi

« IndietroContinua »