Immagini della pagina
PDF
ePub

que gravissimae quaestiones silentio praeterirentur totae. Tum vero dolendum est graviter, eum virum, cui non visere Romam, sed habitare Romae contigerit, cui perscrutari omnia et metiri atque inter opus loca ipsa cum scriptis conferre licuerit, huic utilissimae operae non iunxisse pleniorem scriptorum veterum cognitionem. Nos enim, qui paucis plerumque mensibus informare animo Urbis imaginem cogimur, quum reversi componere coepimus et conferre, quidquid legendis scriptoribus paravimus cognitionis, quoties ingemiscimus non esse concessam iteratam locorum contemplationem: ille, cui visere loca, quum vellet, licitum erat, largius haurire e fonte longe uberrimo noluit. In simili causa esse videtur Urlichsius, qui in postremo volumine Bunsenii vice fungi coepit; quamquam de eo facere iudicium nolim, antequam prodierit ille, quo saepe exspectationem nostram reiicit,, Codex topographicus" eo maiore desiderio dudum flagitatus, quo certius sperare licet, pleraque eius ab Eduardo Gerhardo, viro primario, confecta esse. -Paullo ante hos viros in scribenda Urbis historia elaboraverat Sachsius, vir diligentissimus et a veterum scriptorum lectione paratissimus. Cui ignoscendum profecto, quod in iis operis partibus, quas describendae Urbi concessit, multifariam a vero aberravit; neque enim ipse Romam viderat, necdum illo, quo scripsit, tempore reperta fuerant praeclara fori Romani vestigia, quibus detectis nova topographiae Romanae aetas novusque rerum ordo natus dici potest. Non igitur mirum, nimium eum fidei Italis habuisse, neque ausum esse eorum castra deserere, quos gnarissimos esse locorum par erat. Multa tamen correxit suaque diligentia eos adiuvit, quibus ipsos cognitionis fontes adire arduum esset. Simul autem non est tacendum, illam describendae secundum tempora ac per singulos paene annos Urbis rationem esse perversissimam, neque posse quemquam e disiectis istis distractisque partibus topographiae Romanae cognitionem sibi parare. Postremo longe alio consilio ad solvendas quasdam quaestiones impeditiores accessit Ambroschius, vir diligentissimus et in veterum scriptis versatissimus, de quo quoniam saepe mihi in hac dissertatione dicendum est, nihil hic amplius addam, nisi ab hac demum rerum antiquarum scien

tia exspectari posse, ut abiectis nugis topographiae Romanae cognitio augeatur. Ego vero, quum in multis a viro eruditissimo mihi dissentiendum esset, quod plena, ut soleo, in impugnandis eius sententiis usus sum libertate, neque mirabitur, neque aegre feret: si enim vera sunt, quae contra dixi, ignoscet; si falsa, me libente meum mihi errorem eripiet.

Ergo, ut aliquando totam huius generis orationem occludam et ab aliorum censura ad ipsam rem propius accedam; eo nunc loco rem esse intelligo, ut multis utiliter disputatis ad spem melioris cognitionis erecti simus, sed mixtis ubique veris falsisque, nusquam sententiis firmiter stabilitis virisque doctis cum maxime dissidentibus, ab ipsa cognitione procul aetatem agamus. Quam augere pro parte quum apud animum meum constituissem, non ignarus fui, confragosam me et sentibus obsitam ingredi viam ; nec sperare potui fore ut omnia, quae in diuturna obscuritate latuerunt, sic aperirem, ut in clara luce oculis prope cernenda ponerentur; nec denique arrogantius existimavi, in me uno ea esse omnia, quae necesse est esse in eo, qui immensum restituendae Urbis opus perficere velit; verumtamen, ut esse possent, magno mihi studio elaboratum est. Et quamquam intelligo, de multis facilius me, quid non sentiam, quam quid sentiam posse dicere, nec tam facile vera inveniri posse, quam falsa convinci, tamen non pauca, quae statuenda mihi putavi, verissima et certissima inventum iri confido.

Nunc autem quod hunc mihi potissimum locum, de muris portisque tractandum sumsi, id non propterea solum feci, quod ab his incipere debet omnis Urbis descriptio; sed vidi Bunsenium hanc late patentem materiam angustis admodum finibus terminasse, leviter summa quaeque decerpentem; Nibbyi autem tot esse tamque graves errores, ut de integro instituendam esse quaestionem appareret. Praeterea paucae sunt partes, quae seclusae a caeteris et seorsum possint tractari, quandoquidem ita sunt omnia inter se coniuncta atque connexa, ut vel hic interdum extra cancellos egredi cogerer, quos mihi ipse circumdedi.

Caeterum, quamquam ab antiquissimis temporibus ipsisque Romae primordiis incipiendum est, totam tamen illam de antiquiore Romulo Urbe ipsoque Romulo quaestionem consulto

omisi, inutile ratus de eius urbis finibus quaerere velle, de qua ipsa nihil a veteribus memoriae proditum sit. Eam enim mihi de moenibus quaerenti primam oportet esse urbem, quam ipsi Romani ut antiquissimam noverant. Fueritne Romulus unquam, an fabulosis hoc nomen adnumerandum sit, mea non interest: Romani certe eam, de qua iam dicturus sum, urbem Romuli fuisse crediderunt. In hac communi omnium opinione mihi acquiescendum est, neque quidquam novi, quod magis apposite dictum sit, quam illa Livii verba: Cura non deesset, si qua ad verum via inquirentem ferret; nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem."

[ocr errors]

Missis igitur fabulis, quibus ante Romulum tria fuisse in Palatio, Ianiculo et monte Capitolino oppida aut coloni certe aliqui ibi consedisse narrantur, quum ab Urbe condita ad Honorii aetatem, quae fuerint moenia Romae, quaerimus, tria potissimum invenimus fuisse tempora (epochas peregrino vocabulo dixerim), quum, auctis finibus, novis Urbs muris circumdaretur. Primum enim Romulum urbem, quam condidit, muro cinxisse constat, post quem crescente in dies urbe saepiusque prolatis terminis moenia quoque ampliore ambitu ducta, quoties nova pars adiiceretur, credibile est; sed qui fuerit horum murorum ductus pariter atque portarum situm et nomina nescimus, nisi harum quasdam suspicari licet communes fuisse iis moenibus, quae septem denique collibus circumdedit Servius Tullius. Qui quidem rex, sive ipse operis auctor fuit, sive coepta Tarquinii perfecit, eo Urbem circuitu terminavit, qui per octingentos amplius annos, murum certe portasque si spectes, amplificatus non est. Primus enim post Servium Aurelianus, quum Urbe in immensum aucta aedificia tam publica quam privata longe ultra Serviana moenia processissent, novos amplissimo ambitu muros exstruxit; neque dubium videtur, eorum ductui, ad summam quod attinet, hodierna Romae moenia respondere, licet ea post crebras ruinas sexcenties refecta pauca admodum prioris operis vestigia servent.

DE URBE IN PALATIO CONDITA EIUSQUE pomoerio.

Quamquam de prima Urbis origine eiusque incrementis paullatim captis quae rerum scriptores grammaticique varie prodiderunt, mirum in modum inter se pugnant, in hoc tamen uno omnes consentiunt atque concordant, condendi principium in Palatio esse factum; neque ultra huius montis radices antiquissimum extendebatur pomoerium. Audi Gell. XIII, 14. Antiquissimum autem pomoerium, quod a Romulo institutum est, Palatini montis radicibus terminabatur. Neque aliter accipi debent, quae minus certis terminis eadem tamen significans narrat Dionys. Halic. I, 88. περιγράφει τετράγωνον σχῆμα τῷ λόφῳ. Quod quale fuerit et quousque Romulus progressus sit, accuratius nos docet celeberrimus ille Taciti locus, Ann. XII, 24. Sed initium condendi et, quod pomoerium Romulus posuerit, noscere haud absurdum reor. Igitur a foro Boario, ubi aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus, ut magnam Herculis aram amplecteretur. Inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox ad Curias veteres, tum ad sacellum Larum : forumque Romanum et Capitolium non a Romulo, sed a Tito Tatio additum urbi credidere. Dubium non est, quin Tacitus haec ex perantiquis fontibus petierit, nec poterant accuratius Romanis praesertim lectoribus fines urbis describi, ut mirari subeat, nostris temporibus de amplitudine eorum erratum esse. Negavit enim Niebuhrius et, qui eum secutus est, Bunsenius 5), Taciti verba de antiquissimo pomoerio intelligi posse; apparere autem amplificatam tum urbem esse et suburbia quaedam adiecta. Praeterea mirati sunt, quid causae fuerit, ut scriptor non ultra sacellum Larum ad eum, unde egressus erat, locum sulcum perduceret; quare suspicati sunt in ipso locorum ingenio causam fuisse. A quo errore quoniam cavendum est nobis diligenter, ipsa Bunsenii verba apponam:,, Die so ausführlich

5) Niebuhr, Röm. Gesch. Th. I. S. 319 f. (3 Ausg.) Bunsen, Beschr. d. Stadt Rom. Th. I. S. 137 f. Vgl. Otfr. Müller, Etrusk. Th. II. S. 143.

angegebenen Gränzlinien schliessen sich nämlich nicht zusammen. Sie liefen vom Forum Boarium bestimmt durch den Bogen des Septimius Severus beim Janus Quadrifrons — durch das Thal des Circus, so dass die Ara Maxima eingeschlossen war, bis zur Ara Consi am Fusse des Hügels sich hinziehend. Dann gingen sie vom Septizonium - S. Gregorio gegenüberbis unter die Thermen Traians 6), Curiae veteres. Von dort zogen sie sich bis auf die Spitze der Velia, auf der jetzt der Titusbogen steht, Sacellum Larium. So durchschneiden sie das Thal zwischen dem Cälius, den Carinen und der Velia in der Tiefe des Colosseums, und umfassen diese letzte Höhe selbst, wahrscheinlich auf der Linie der Via Sacra. Zur Zusammenschliessung der Linien fehlt also der Raum von der östlichen Gränze des Forums bis zum entgegengesetzten Punkte des Velabrums. Diese scheinbare Auslassung bezeugt aber gerade das Alter und die historische Genauigkeit der Gränze. Denn in jener Tiefe war vor dem Cloakenbau See oder Sumpf und also keine Erweiterung möglich, so wie eine Befestigung unnütz.“

In his primum miror, quo argumento Curiae veteres ad Titi thermas fuisse dicantur; quod si verum esset atque eo usque deflexisset sulcus, haberemus profecto, cur de vetustate pomoerii dubitaremus, quod primae Urbis formam quadratam fuisse magno consensu scriptores narrant. Verum nec causae quidquam, cur ita statuerent, attulerunt, et manifestum est, Tacitum significare locum aliquem in eo Palatini montis latere, quod in Caelium vergit. Nam quum a foro Boario, qua montis angulus in occidentem procurrit ipsisque radicibus prope adiacet Ianus Quadrifrons cum arcu argentariorum sive Septimi Severi, Romulus sulcum, Tacito narrante, coepisset, Aramque maximam includens et per vallem Murciam sive Circum maximum ipsas montis radices premens ad aram Consi haud procul a meridiano angulo pervenisset, flexit aratrum eo in loco, ubi

6) Ita vocari nuper coeperunt thermae Titi, quarum reliquiae visuntur in monte Esquilino, haud procul ab amphitheatro Flavio. Spero me alio loco demonstraturum, Titi thermas nunquam Traiani nomine dedicatas esse, sed utrasque prope quidem iunctas, omni tamen tempore fuisse diversas.

« IndietroContinua »