Immagini della pagina
PDF
ePub

ne

brevi oratione longe plurima de Gracchi fuga tradit, Aurel. Vict. de vir. ill. 65. armata familia Aventinum occupavit. Ubi ab Opimio victus, dum a templo Lunae desilit, talum intorsit et Pomponio amico apud portam Trigeminam, P. Laetorio in ponte Sublicio persequentibus resistente in lucum Furinae pervenit. Adde Valer. Max, IV, 7, 2. Pomponius concitatum sequentium agmen in porta Trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit —; Laetorius autem in ponte Sublicio constitit et eum, donec Gracchus transiret, ardore spiritus sui sepsit. Qui quidem in caeteris consentiunt, nisi quod Victor apud portam, Valerius in porta Laetorium restitisse narrat. Ergo ut intelligatur, quod fuerit Gracchi iter, neve extra portam fugisse eum existimes, cavendum est diligenter, ne praeiudicatae quidquam opinionis afferas; pontem Sublicium credas fuisse extra portam, quae Bunsenii est sententia; neve eum esse tibi persuaderi sinas, quem omnes putant, cuius vestigia sub Aventino, haud procul ab aede S. Sabinae cerni posse feruntur. Rem potius ipsam consideremus et examinatis scriptorum verbis videamus an illa vestigia pontis. Sublicii habenda sint. Dicitur igitur Gracchus, relicto Dianae templo, quum instarent hostes, a templo Lunae desiluisse. Hanc aedem Bunsenius incredibili errore cum celeberrimo Dianae templo confundens in ea Aventini parte, quae Tiberim versus est, fuisse censet: ibi Gracchum desiluisse et pontem Sublicium petiisse, scilicet illum, qui subiacet monti; Pomponium autem in porta Trigemina constitisse, ne per eam transiret persequentium agmen 55). Quasi vero Lunae templum soli commemoretur Victori, nec testatum sit gravissima Livii et Ovidii auctoritate nec denique in Fastis Praenestinis scriptum sit, Prid. Kal. April. LUNAE IN AVENTINO, quo spectant illa Ovidii Fast. III, 884. Aventino Luna colenda iugo! Nam si Victorem credibile est commutare potuisse Dianae ac Lunae et numina et nomina, ab illorum certe aetate is error alienissimus est. Simul autem a Livio disces, Lunae templum cur in isto montis latere fuisse dicatur, nihil esse cau

55) L. 1. Tom. III. A. p. 412.

sae, qui lib. XL, 2. atrocem coortam cum vento tempestatem narrans signa aenea, inquit, in Capitolio deiecit: forem ex aede Lunae, quae in Aventino est, raptam tulit et in posticis partibus Cereris templi adfixit etc. Iam quum notissimum sit Cereris templum apud Circum maximum fuisse, multo credibilius est Lunam templum habuisse in ea parte, quae imminet Circo et foro Boario. cf. Notitia. Reg. XI. Hic ubi desiluit Gracchus intra muros, pontem Sublicium petiit, non illum, quem contra Livii et Dionysii auctoritatem extra muros e regione aedis S. Sabinae fuisse volunt, sed quem necesse est inter portam Trigeminam et Carmentalem fuisse 56). Quáe

56) De ponte Sublicio cunctos videas conspirasse topographos, affirmantes magno consensu, fuisse eum sub Aventino, qua hodie conspici dicuntur pilarum reliquiae. Praeterea eundem et Aemilium dictum et Lepidi pontem, quin etiam Lapide um apud eosdem a Marliano inde invenies. Verum si, quaeras, unde compertam rem habeant, nihil rationum videas afferri, nisi quod ita esse apud animum suum constituerunt. Ego vero, quum propter situm portae Trigeminae dubia res videretur, collatis quae de pontibus Romae disperse scriptores produnt, eo perveni, ut neque istic fuisse Sublicium, neque unquam Aemilium eum vocatum esse mihi persuaderem. Ac primum iam neminem fore arbitror, quin miretur illum pontem, qui Romam cum Ianiculo solus coniungeret, non vicinum Palatio et Capitolio (ea enim tunc potissimum loca habitabantur) institutum esse, sed longe sub Aventino. Non bene concordant cum isto pontis loco verba Livii I, 33. id (Ianiculum) non muro solum, sed etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio tum primum in Tiberi facto coniungi urbi placuit. Poterant sane commoditatem itineris spectantes aptiorem aedificando ponti locum eligere. Verum haec nunc mittam, atque ita potius agam, ut primum quaeram, quousque pons ligneus fuisse videatur, tum au Aemilius unquam dictus sit. Quod si factum non esse ostendero, sed Aemilium pontem sub Aventino fuisse comprobavero, assequar, ut alio loco Sublicium fuisse mihi concedatur. Audiamus igitur primum scriptores eos, qui non nomine tantum utuntur (quod manere poterat ponti lapide quoque facto), sed sua aetate vere Sublicium, nimirum ligneum fuisse testantur. Princeps eorum est Varro L. L. V, 15. p. 87 Sp. Pontifices ego a ponte arbitror; nam ab his sublicius est factus primum, ut restitutus saepe, cum ideo sacra et uls et cis Tiberim non mediocri ritu fant. Tum Dionys. III, 45. καὶ τὴν ξυλίνην γέφυραν, ἣν ἄνευ χαλκοῦ καὶ σιδήρου θέμις ὑπ' αὐτῶν διακρατεῖσθαι τῶν ξύλων, ἐκεῖνος (Ancus) ἐπιθεῖναι τῷ Τιβέρει λέγεται, ἣν ἄχρι τοῦ παρόντος διαφυλάτ τουσιν, ἱερὰν εἶναι νομίζοντες. εἰ δέ τι πονήσειεν αὐτῆς μέρος, οἱ ἱεροφάνται θεραπεύουσι, θυσίας τινὰς ἐπιτελοῦντες ἅμα τῇ κατασκευῇ Taroiovs. Accedit Ovid. Fast. V, 622.

[ocr errors]

Tunc quoque priscorum virgo simulacra virorum
Mittere roboreo scirpea ponte solet.

[ocr errors]

Quae quum pertineant ad Augusti aetatem omnia, bene factum, quod Plinius quoque aliquanto post rei mentionem fécit XXXVI, 15, 23.

quum plana sint et aperta omnia, fortasse tamen quaeres, quorsum spectet illa Pomponii ad portam Trigeminam pugna, nisi

(ubi de contignatione sine ferreis clavis): Quod item Romae in ponte Sublicio religiosum est, posteaquam Coclite Horatio defendente aegre revulsus est. Praeterea commemoratur a Tacito Hist. I, 86. et Dione Cass. XXXVII, 58. L, 8., qui plus semel eum corruisse narrant; a lul. Capit. Anton. 8. qui refectum ab hoc imperatore tradit; denique quem postremum mihi locum servavi, Senec. de vita beata. 25. In Sublicium pontem me transfer et inter egentes me abige: non ideo tamen me despiciam, quod in illorum numero consideo, qui manum ad stipem porrigunt. Fateor, me paullisper addubitasse, an eodem referam Ergasili lusum apud Plautum, Capt. I, 1, 22. ire extra portam Trigeminam ad saccum licet; quod si faciendum foret, haberemus iam pontem Sublicium extra muros. Primum autem Plauti verba nimium sunt obscura, fortasse etiam vitiosa, neque satisfacit mihi Lambini illa toties repetita explicatio; ad saccum ire idem esse quod mendicare; deinde quamquam pontes et clivos praecipue obsessos fuisse a mendicis stipem rogantibus frequenti Iuvenalis et Martialis mentione notum est et vulgare, tamen idem ad portas quoque factum credibile est, quo spectare videntur versus Trinum mi, 'II, 4, 20.

Pol, opinor, affinis noster aedes vendidit:

Pater quom peregre veniet, in porta est locus.

quamquam ibi quoque sunt, qui emendent: in ponte. Utut est: non licet certe propter illa dubiae sententiae verba derogare fidem Livio et Dionysio, pontem Sublicium intra muros fuisse haud obscure significantibus. Cf. etiam B. Appian. Civ. I, 58. 68.

Vidimus igitur, ad Plinii aetatem certe pontem fuisse ligneum, nomen autem Sublicii ad Antonini Pii principatum mansisse. Nunc videamus, de Aemilio ponte quid apud scriptores legatur. Ac primus mihi citandus est Plutarchus, paullo obscurius de utroque locutus Num. 9., ubi varias de nomine pontificum profert sententias, inter quas et illa Varronis, a ponte faciundo dictos. Itaque dicit: Elva μévτoi naì tỷv τήρησιν αὐτὴν καὶ τὴν ἐπισκευὴν, ὥσπερ ἄλλο τι τῶν ἀκινήτων καὶ πατρίων ἱερῶν, προςήκουσαν τοῖς ἱερεῦσιν. Οὐ γὰρ θεμιτόν, ἀλλ ἐπάρατον ἡγεῖσθαι ̔Ρωμαίους τὴν κατάλυσιν τῆς ξυλίτης γεφύρας. Λέγεται δὲ καὶ τὸ πάμπαν ἄνευ σιδήρου κατὰ δή τι λόγιον συγγεγομφῶσθαι διὰ τῶν ξύλων. Ἡ δὲ λιθίνη πολλοῖς ὕστερον ἐξειργάσθη χρόνοις ὑπ ̓ Αιμιλίου ταμιεύοντος. Οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ τὴν ξυλίνην τῶν Νομᾶ χρόνων ἀπολείπεσθαι λέγουσιν, ὑπὸ Μαρκίου τοῦ Νομᾶ θυγατριδοῦ βασιλεύοντος ἀποτελεσθεῖσαν. In his primum animadvertendum est, pro ταμιεύοντος scribendum esse τιμηTEVOVTOS; neque enim a quaestore unquam pontem factum esse credes, sed a censore, ut recte observavit Nibbyus quoque ad Nardin. Rom. ant. t. III. p. 355. coniiciens ipse ruwvros. Ad rem autem quod attinet, ita est comparatus Plutarchi locus, ut facile quis in errorem possit adduci, quasi Sublicium pontem lapide postea factum ab Aemilio censore ejusque nomine appellatum dicat. Verum si diligentius verba expenderis, fateberis, totum hoc abhorrere a scriptoris mente. Apparet enim, pontem etiamtum ligneum fuisse, quod nescio an postulet etiam infinitivus perfecti, ovyyeyoμpoda; tum vero, quum ipse superstitionem Romanorum, sive religionem dicamus, circa pontem istum admiretur, quem solvere nefas sit, qui poterat idem narrare eundem pontem, quem ligneum semper esse oporteret, lapideum factum esse. Et quum

extra urbem fugerit Gracchus perque portam ruerit insequentium turba. Hoc quid sit non tibi erit obscurum, si ad situm

esse.

[ocr errors]

pontificum esset reficiendi pontis cura, quo iure tandem a censore, licet Pontifice maximo, non refici, sed lapide exstrui potuit? Et a quo denique censore? Ad Plinii aetatem pontem ligneum durasse antea vidimus; quod si minus certum esset, tamen Dionysii et Ovidii tempore ligneum fuisse certo scimus. Constat autem ab a. U. DCCXXXII nullos fuisse censores, addito primum Augusto, deinde omnibus imperatoribus censurae honore; at Dionysius pariter atque Ovidius multo post illam Planci et Lepidi censuram scripserunt. Praeterea pontis Aemilii nomen est etiam in Fastis tam Capranicorum, quam Amiterniuis: a. d. XVI Kal. Sept. PORTUNO AD PONTEM, AEMILIUM; qui Fasti toti pertinent ad Augusti aetatem; ut clare appareat eodem tempore et Sublicium et Aemilium pontem diversis locis fuisse. Nimirum Aemilium eum esse suspicor, cuius pilas nobili illa censura M. Fulvii Nobilioris et M. Aemilii Lepidi factas narrat Livius XL, 51., qui quamquam Fulvii opus esse dicit, tamen fuisse quandam in hac censura operum communionem indicio est basilica Fulvia, ab eodem censore locata, sed ab Aemiliis semper refecta et Aemilia appellata. Ergo ad Plutarchum ut redeam, is pontem Sublicium, ligneum dico, sua aetate durare non negat, sed et alium lapideum ab Aemilio censore factum esse dicit. Quodsi forte mirum tibi videatur, quod unum lapideum poutem esse narrat, quum ipsius aetate plures fuisse credibile sit, id velim animum advertas, totum hunc locum a Plutarcho ex antiquo scriptore Romano in Numae vitam translatum Iam ubi fuerit ille Aemilius pons, minime obscurum est; nimirum eo ipso in loco, ubi hodie Sublicium fuisse falso opinantur, Quo enim loco Portuno sacra potius facta credamus quam apud portum? at eidem ad pontem Aemilium fieri dicuntur in Kalendariis. Romae autem emporium ante ipsam portam Trigeminam fuit (ubi vel hodie portus, Porto di Ripa grande, contra vetus emporium), atque in eodem loco Fulvium pontem coepisse facere, ex Livii verbis satis perspicuum est. Ita enim scribit: M. Fulvius plura et maioris locavit usus. Portum et pilas pontis in Tiberim, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos. in quo etiam illud memorabile est, pontem perfectum esse a Scipione Aemiliano, L. Aemilii Paulli filio. His disputatis, ut puto, probabiliter, restat, ut duorum expendam verba scriptorum, a quibus Lepidi pontem et Lapideum nominari videmus. Sunt autem ambo novissimae aetatis, alter Serv. ad Aen. VIII, 646. (de Porsena): cum per Sublicium pontem, hoc est ligneum, qui modo lapideus dicitur, transire conaretur.; unde id saltem discimus, ineunte saeculo quinto pontem Sublicium, ligneum dico, nullum, sed eius loco lapideum exstructum fuisse. Alter locus est petitus ex incerti auctoris Cosmographia, quam Aethici nomine alii, alii Iulii Oratoris inscribunt. Quicunque fuerit ille, id certissimum est, eum Servio multo esse inferiorem, quippe qui portam Aureliam et Ostiensem S. Petri et S. Pauli nominibus, Romamque non solum aeternam, ut solent fere istius aevi scriptores, sed sacram urbem appellet. Quod si re vera is est, quem Cassiodor. Divin. lectt. 25. commendat, sexti eum saeculi fuisse oportet: videtur enim tunc primum editus esse libellus. Is igitur Europae fluvios recensens (in Append. ad Gronovii Pompon. Melam. a. 1722; nam in posterioribus editionibus haec omissa sunt, p. 716.) ita scribit: Fluviorum rex pulcher Tiberis, cui primatum aeternae urbis Romae singularis tribuit magnitudo, nâscitur ex monte Apennino; currit millia CCCC.

locorum animum adverteris. Nam in Aventinum montem princeps aditus per clivum erat Publicium, in quo imo portam fuisse Trigeminam planissime scribit Frontin. de aquaed. 5. Incipit distribui Appia imo Publicio elivo ad portam Trigeminam. Itaque ex alto montis quum Gracchus desiluisset, nihil accommodatius rei fieri potuit, quam ut per clivum Opimii manus insequeretur, in quo imo apud portam Trigeminam proruenti agmini obstitit Pomponius. Propterea verius, puto, quam Valerius Maximus, narrans in porta eum stetisse, apud portam pugnatum esse scribit Aurelius Victor, fontibus usus, ut saepe, longe melioribus, quam pro aetate viri exspectaveris. — Hae sunt, quibus firmiter mihi persuasi rationibus, nihil secundum Tiberim muri fuisse, pontis autem Sublicii non ea esse vestigia, quae hodie monstrantur.

DE PORTA TRIUMPHALI.

Intra brevissimum illud a Capitolii radicibus ad Tiberis ripam spatium praeter Carmentalem alias duas fuisse portas cum Nardino Nibbyus et Canina opinati sunt; quarum propiorem Carmentali Triumphalem fuisse, alteram fluvio proximam Flumentanam. Quod quum iure absurdum visum esset Bunse

per urbem sacram geminatur et facit insulam regioni XIV, ubi duo pontes appellantur (Fabricius et Gratianus). Post iterum ubi unus effectus per pontem Lepidi, qui nunc abusive a plebe La pideus dicitur, iuxta forum Boarium, quem Cacum dicunt, transiens adunatur etc. Huic igitur pons Lapideus is est, qui proximus est insulae Tiberinae, nimirum is ipse, qui dimidia paene parte destructus hodie Ponte rotto vocatur. Eum rectius Lepidi pontem appellari ait, quae vereor ne falsae eruditionis coniectura potius, quam certae scientiae sit affirmatio.. Utut est, hoc saltem caveas, ne eundem putes esse quem Aemilium, qui nunquam Lepidi dictus est; neque vero Plutarchus unquam Lepidum Aemilium appellavit. Indicio autem ipsum est nomen, successisse hunc pontem Sublicio; nam quum tot illo tempore essent pontes lapidei, nihil certe causae erat, cur unus ante alios Lapideus diceretur, nisi lignei loco, factus fuisset. Nec tamen in ipsó pontis rupti loco Sublicium fuisse putaverim, sed paullo inferius versus Aventinum. Est autem hic Cosmographi locus magno simul argumento, forum Boarium ad ipsam Tiberis ripam pertinuisse; quo constituto rectius fortasse statui poterit de templis ad ripam hodieque conspicuis, quae Fortunae Virilis Vestaeque ineptis nominibus plerumque appellata

sunt.

« IndietroContinua »