Immagini della pagina
PDF
ePub

properans. Vehementius etiam commotus sum verbis Livii XLV, 42.: Naves regiae (Persei) captae de Macedonibus, inusitatae ante magnitudinis, in Campo Martio subductae sunt. atque inclinante iam animo, ut ibidem navalia fuisse crederem, perpulit me tandem Procopius, ipsis verbis rem apertissime narrans de bell. Goth. IV, 22.: ěti μévτoi καὶ ὅσα μνημεῖα τοῦ γένους ἐλέλειπτο ἔτι, ἐν τοῖς καὶ ἡ ναῦς Αἰνείου τοῦ τῆς πόλεως οἰκιστοῦ καὶ εἰς τόδε κεῖ ται, θέαμα παντελῶς ἄπιστον. νεώσοικον γάρ ποιησάμενοι ἐν μέσῃ τῇ πόλει παρὰ τὴν τοῦ Τιβέ ριδος ὄχθην, ἐνταῦθα τε αὐτὴν καταθέμενοι, ἐξ ἐκείνου Tηgovσiv. Iam, puto, satis hoc testium est; fuisse navalia in Campo Martio; aut ego nescio, quid satis sit. In media urbe ad Tiberim navalia narrat Procopius; naves captas in Martio Campo subductas, Livius; Catonem nave per urbem vectum ad navalia, Plutarchus; Prata Quinctia in Vaticano fuisse, testatur Plinius; eadem contra navalia memorat Livius. Num quis relictus est dubitationi locus? Nihil est, nisi quod aiunt propterea extra urbem trans Aventinum navalibus locum esse datum, quod intra urbem pontibus clausus fuerit maioribus navibus cursus. Audio; sed, uti nescio, quare illum potissimum in Campo locum Romani elegerint aptumque habuerint, ita hoc unum intelligo, si inusitatae magnitudinis naves transire per pontium fornices potuerint, etiam Romanis navigiis Tiberim navigabilem fuisse. Caeterum quum in Campo Martio hodieque area sit, a navibus appellata, Piazza Navona, suspicor circa eum locum, versus Tiberim, fuisse navalia; nam in area ipsa circum quondam fuisse, prae caeteris docet Anonymus Einsiedlensis, apud quem manifesto errore Flaminius saepius dicitur. Quid igitur statuamus de porta Navali, a Festo commemorata? ne eam quidem inter urbis portas sed aditum fuisse ad navalia, locum, puto, septum et a Campo seclusum 65).

65) Praetereundum non est, illum agrum, qui a Mausoleo Hadriani versus pontem Milvium patet, et medio aevo vocatum esse i Prati, et etiamnum hoc nomine appellari. Fortasse latius etiam ad sinistram patebant, qui locus nunc novae urbis aedificiis oppletus est.

DE RELIQUIS AD AVENTINUM PORTIS.

Ab Aventino quo ductu murus ad Caelium montem pervenerit, non una est topographorum sententia, statuentibus aliis, solum eum complexum Aventinum per vallem ad Caelium perrexisse; aliis inclusum fuisse illud iugum, non mediocri valle ab Aventino seiunctum, in quo nunc sunt aedes Sancti Sabbae et Sanctae Balbinae. Inter quos medius Bunsenius partem tantum eius collis, ubi S. Balbina, adsumtam putat. Ego malim priori sententiae accedere; nisi praestat confiteri, nos de huius muri ductu nihil scire, nisi nescire. Ut tamen clauderetur undique urbs, vulgarem opinionem secutus collem adiacentem totum inclusi; nihil causae videns esse, quare partem tantum additam urbi credam. - Exterminata autem porta Navali, tres reliquae sunt portae, quas in his locis certo scimus fuisse. Auctor est Varro L. L. V, 34. p. 163. Sequitur porta Naevia, quod in nemoribus Naeviis: etenim loca, ubi ea, sic dicta 66). Deinde porta Raudusculana, quod aerata fuit. - Hinc Lavernalis ab ara Lavernae, quod ibi ara eius. Est tamen paullo obscurius, quorsum Varro dirigat iter, quoniam duo, quae praecesserant, libri folia interciderunt. Itaque alii aliter existimarunt, proximamque Trigeminae vel, qui fuit eorum error, Navali Itali Lavernalem collocarunt, Naeviam Bunsenius. Atque hic quidem rectius, quoniam in antecedentibus Varro de domo Ennii locutus videtur, quem habitasse in Aventino scribit Hieronymus. t. I. p. 369 Ronc. Atque ita esse, tibi persuadebis, si consideraveris, quo ordine exercitum ante portas disposuerit Valerius: Liv. II, 11. (jubet) Sp. Lartium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare donec hostis praetereat; deinde se obiicere, ne sit ad flumen reditus. Consulum alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis militum egressus: ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit. Igitur quum medius inter Lartium et Lucretium staret Valerius, credibile est, aequo intervallo co

66) Müll.: quod in nemoribus Naeviis (Naevii etenim loca ubi ea) sic dicta. Male. Loca, ubi porta, sic dicta ait Varro.

[ocr errors]

pias fuisse dispositas, tantumque fere a porta Caelimontana abfuisse Lucretium, quantum Sp. Lartium; quod factum non foret, si porta Naevia proxima fuisset Capenae, ad Caelium sitae. Ne tamen Naeviam eo in loco ponamus, quo vulgo Navalis fuisse dicitur, in angulo montis meridiano, contra portam Ostiensem, qua angustis faucibus adscenditurinAventinum, prohibet Basis Capitolina, in regione XII (Piscina publica) recensens tam Naeviae portae vicum, quam Raudusculanae. Quare si fuit in illo loco porta, ut videtur fuisse, aut nomen eius intercidit, aut quaerendum inter dubia illa, de quibus postremo dicam. Naeviam autem fuisse oportet, ubi transversus secabat murus convallem, inter Aventinum et adiacentem collem, atque ea principem ad Urbem e locis maritimis aditum fuisse crediderim. De nomine cf. Fest. p. 169 Müll. Commemoratur et Iul. Obseq. 104. Sequitur Raudusculana, caeterum ignota, nisi quod nominis rationem praeter Varronem varie explicant Paul. Diac. p. 275. et Valer. Max. V, 6, 3. Nec Lavernalem quisquam praeter Paul. Diac. p. 117. commemorat. Quas quum tamen Varro in his partibus fuisse affirmet, ad ipsum collem eas fuisse necesse est; alteram, ut videtur, supra thermas Caracallae, qua post thermas in collem est iter; alteram prope aedem S. Balbinae. Sed nihil hic certius affirmaverim, praesertim quum dubius sit ipse murorum ductus.

DE PORTIS AD CAELIUM SITIS.

Tandem ab incertis nominibusque locisque ad certiora pergere concessum est, certe portas quod attinet; nam murorum ductum hic quoque ambiguum esse invenies. Attamen post ea, quae super hac re prudenter diligenterque disseruit Buns enius (I. p. 637 sqq. III. A. p. 477 sqq.), verisimillima ratio esse videtur, ut exclusa ea parte, qua in planitiem mons exit leniter declivis (ubi aedes Lateranenses), tum vero etiam iugo illo angusto, qui Caeliolus putatur esse, solum maiorem Caelium moenibus cinctum fuisse credamus. Duae in hoc monte fuerunt portae nobilissimae, Capena et Caelimòntana;

[ocr errors]

quarum priorem ibi fuisse constat, ubi montem murus primum tangebat. Quod quum ab aliis demonstratum et in vulgus notum sit, de ea breviter a me strictimque dicetur. Scimus igitur, ad eam fuisse caput viae Appiae, cuius quum repertus sit primus lapis extra portam Appiam (P. di S. Sebastiano), passibus paene metiri licet, quod inter eum et portam fuit spatii. Observavit Bunsenius, non potuisse eam altius esse ad montem, quod impositus ei fuerit ductus aquae Marciae (rivus-Herculaneus); qui quidem per Caelium ipsum ductus erat rivus sed inferior: Frontin. Art. 19. Marcia autem partem sui post hortos Pallantianos in rivum, qui vocatur Herculaneus, deiicit: is per Coelium ductus ipsius montis usibus nihil, ut inferior, subministrans, finitur supra portam Capenam. Hinc Iuven. 3, 11.

Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.

et Mart. III, 47.

Capena grandi porta quà pluit gutta.

Caeterum eam ad ́imas fuisse montis radices (Villa Mattei) vel propterea necessarium, quod in valles maxime inter Caelium, Palatium et Aventinum per eam aditus fuit. Quum vero ante Servium Caelius mons Palatio iunctus fuerit, credi potest, portam hanc, uti et Carmentalem, eo rege fuisse antiquiorem ; quamquam a Livio non satis certum peti posse argumentum concedo, qui lib. I, 26. scribit, Horatio sororem obviam fuisse ante portam Capenam. - Caelimontanae autem situs minus certis rationibus potest definiri, praeterquam quod e Livii 1. 1. colligitur, eam orientem versus fuisse. Quare non inanis videtur Nibbyí coniectura, tetendisse ad eam viam, cuius pars (nisi tota) Caput Africae appellabatur. Huic vero respondere viam, quae hodie vocatur Via di SS. Quattro Coronati, inde apparet, quod quae ibi olim fuit aedes S. Stephani, in Capite Africae cognominata fuit. Idem perspicue docet Anonymus Einsiedlensis, qui describens iter a porta S. Petri (Aurelia) ad portam Asinariam (S. Giovanni) a Palatino pergens ad dextram haec dicit esse: Arcus Constantini. Meta sudante. Caput affricae. Quattuor coronati. Sci ioannis in

.

[ocr errors]

lateranis. Itaque recte Bunsenius Caelimontanam portam circa hospitium S. Ioannis constituisse videtur.

DE PORTIS Ad aggerem.

A Caelio monte murus ductu non satis certo ad portam Esquilinam pergebat. Ab eo loco ad Collinam usque, quum iuga paullatim in plana desinerent, facillimusque hostibus ad Urbem accessus daretur, in simpliei muro non satis munimenti esse visum est. Itaque Servius immane aggeris opus molitus est, qui infestis agminibus obiiceretur, tutamque urbem non minus praestaret, quam in caeteris partibus ipso locorum ingenio provisum erat. Scilicet hoc est inter ingentia regum opera, tanta tamque immensa, ut sera etiam aetas admirata sit aggeris vastum spatium et substructiones insanas Capitolii, praeterea cloacas, operum omnium dictu maximum, suffossis montibus atque urbe pensili subterque navigata (Plin. XXXVI, 15, 24. cf. III, 5, 9.) Qui agger qualis fuerit, scriptum est a Dionys. ΙΧ, 68. ἓν δὲ χωρίον, ὃ τῆς πόλεως ἐπιμαχώτατόν ἐστιν, ἀπὸ τῶν Ἐσκυλίνων καλουμένων πυλῶν μέχρι τῶν Κολ λίνων, χειροποιήτως ἐστὶν ὀχυρόν. τάφρος τε γὰρ ὁρώρυκται πρὸ αὐτοῦ, πλάτος, ᾗ βραχυτάτη, μείζων ἑκατὸν ποδῶν, καὶ βάθος ἐστὶν αὐτῆς τριακοντάπουν· τεῖχος δ' ὑπερανέστηκε τῆς τάφρου χώματι συνεχόμενον ἔνδοθεν ὑψηλῷ καὶ πλατεῖ, οἷον μήτε κριοῖς κατασεισθῆναι μήτε ὑπορυττομένων τῶν θεμελίων ἀνατραπῆναι. τοῦτο τὸ χω ρίον ἑπτὰ μέν ἐστι μάλιστα ἐπὶ μῆκος σταδίων πεντήκοντα δὲ ποδῶν ἐπὶ πλάτος. Quocum comparandus Strabo V, 3. p. 234. omissum a Dionysio portae nomen addens. Reprehendit autem, quod priores reges huius loci munitionem omiserint: Ἤλεγξε δὲ Σερούιος τὴν ἔκλειψιν· ἀνεπλήρωσε γὰρ προςθεὶς τόν τε Ἠσκυλῖνον λόφον καὶ τὸν Οὐϊμινάλιον καὶ ταῦτα δ ̓ εὐέφοδα τοῖς ἔξωθέν ἐστι· διόπερ τάφρον βαθεῖαν ὀρύξαντες εἰς τὸ ἐντὸς ἐδέξαντο τὴν γῆν, καὶ ἐξέτειναν ὅσον ἐξαστάδιον χῶμα ἐπὶ τῇ ἐντὸς ὀφρύ τῆς τάφρου καὶ ἐπέβαλον τεῖχος καὶ πύργους ἀπὸ τῆς Κολ λίνης πύλης μέχρι τῆς Ἠσκυλίνας. ὑπὸ μέσῳ δὲ τῷ

[ocr errors]
« IndietroContinua »