Immagini della pagina
PDF
ePub

P. 81. not. 56. Vide an in errorem forte induxerit Cosmographum inscriptio pontis Fabricii e citeriore ripa in insulam facti. Verba haec sunt: L. Fabricius C. f. cur. viar. faciundum coeravit idemque probavit. Q. Lepidus M. f. M. Lollius M. f. ex S. C. probaverunt. Consules hi fuerunt anno post illam Paulli Aemilii Lepidi et L. Munatii Planci ultimam censuram. - Caeterum absoluto demum libello ad me allata est egregia Rits chelii de Aethico commentatio (Rhein. Mus. N. F. I.. H. 4.). Quem librum si prius nactus essem, fortasse cautior fuissem in definiendo tempore, quo Cosmographia illa edita fuerit. Attamen hanc, quae ad nos pervenit, libri recensionem, nti edita est a Gronovio, saeculo sexto non esse antiquiorem nihilominus certum videtur.

P. 103. De porta Ferentina operae parcere poteram; nam vans olim emendasse Doujatium, πηуñs Cluverium, nunc demum me admonuit Drakenborch. ad Liv. II, 38. Lucus Ferentinae ter nominatur Livio (I, 50. 52. VII, 25.) caput aquae Ferentinae I, 51. caput Ferentinum 1. s. 1. Apud Dionys. IV, 45. eandem, quam Livius I, 50., rem narrantem est ¿v Pegevτivų. Plutarchum vertisse vlny pro äloos non incredibile. Utcunque fuerit, ad Romae certe portas Ferentina nihil attinet.

P. 121. v. 28. p. deductam esse 1. deduxisse.

P. 129. v. 31. 1. duabus.

1

« IndietroContinua »