Immagini della pagina
PDF
ePub

DE ROMAE VETERIS MURIS

ATQUE PORTIS

SCRIPSIT

GUILIELMUS ADOLPHUS BECKER

PROF. LIPS.

ουδέν έρπει ψεύδος ες γήρας χρόνου.

Accedunt Urbis tabulae duae lithographicae.

LIPSIAE.

APUD WEIDMANNO S.

A. MDCCCXLII.

873

[ocr errors][merged small]

Graviter saepe multumque dolui, quum antiquitatis Romanae cognitio, sive rei publicae instituta, sive res sacras deorumque cultum spectes, necessario quodam vinculo cum Urbis topographia , quam dicunt, coniuncta sit, nullam tamen inveniri partem, quae aeque turpiter neglecta ac paene relicta et abiecta iaceat. Cuius rei causas, quae sint, quum requiro, video non esse positas in argumenti genere -- quid enim potest esse dignius, simul autem quid iucundius, quam eius urbis revocare imaginem, qua nihil unquam magnificentius, nihil praeclarius in orbe terrarum visum est? neque omissam quaestionem credibile est, quod de utilitate dubitatum fuerit nemo enim non sentit, ubi paullulum ad rerum Romanarum studium se applicavit, res esse innumeras, quae neque intelligi recte neque explicari possint , nisi animo informatam habeas Urbis faciem situmque locorum: sed quum nullus veterum scriptorum Urbem nobis accuratius descriptam reliquerit, totaque rei scientia ex fortuitis locorum significationibus sexcentisque libris petenda sit, intellexerunt, puto , viri eruditi , quanti operis esset , disiectis istis lacerisque particulis et ambigua saepe atque obscura commemoratione urbis faciem ad pristinam formam revocare ; parumque prodesse collectum ex scriptoribus vel amplissimum apparatum, nisi ipsa accederet locorum contemplatio, testesque oculi firmam stabilemque sententiam efficerent. Hinc factum est, ut ii, quibus neque eruditio, neque ingenium, nec denique studium deesset, totam quaestionem plerumque omitterent, et ad eos res homines delaberetur, quos quotidiano Urbis adspectu ante caeteros ad munus strenue impigreque subeundum incitari oportuit, sed qui diligentiae pariter atque eruditionis iudiciique expertes levi rem brachio agerent, missaque veterum scriptorum lectione , nisi quid forte ab antiquioribus astygraphis no

e

« IndietroContinua »