Immagini della pagina
PDF
ePub

nec virgulta vallo caedendo nec terra caespiti faciendo aut ducendae fossae aliive ulli operi apta inveniri posset; nec natura quicquam satis arduum aut absci- 6 sum erat, quod hosti aditum ascensumve difficilem praeberet; omnia fastigio leni subvexa. ut tamen 7 aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad altitudinem solitam circumdabant cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae defuerant. Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere; munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit, cum duces undique vocifera- 9 rentur, quid starent et non ludibrium illud vix feminis puerisve morandis satis validum distraherent diriperentque? captum hostem teneri latentem post sarcinas. haec contemptim duces increpabant; ceterum neque 10 transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat. truden- 11 tes sudibus cum amoliti obiecta onera armatis dedissent viam, pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra erant. pauci a multis perculsique a 12 victoribus passim caedebantur; magna pars tamen militum cum in propinquas refugisset silvas, in castra P. Scipionis, quibus Ti. Fonteius legatus praeerat, perfugerunt. Cn. Scipionem alii in tumulo primo 13 impetu hostium caesum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant vi, captam omnisque intus cum ipso imperatore occisos. Anno octavo, postquam in Hispaniam 14 venerat, Cn. Scipio undetricensimo die post fratris mortem est interfectus. luctus ex morte eorum non Romae maior quam per totam Hispaniam fuit; quin 15 apud civis partem doloris et exercitus amissi et alienata provincia et publica trahebat clades; Hispa-16 niae ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnaeum. magis, quod diutius praefuerat iis priorque et favorem

occupaverat et specimen iustitiae temperantiaeque Romanae primus dederat.

[ocr errors]
[ocr errors]

1 XXXVII. Cum deleti exercitus amissaeque Hispa2 niae viderentur, vir unus res perditas restituit. erat in exercitu L. Marcius Septimi filius, eques Romanus, impiger iuvenis animique et ingenii aliquanto quam 3 pro fortuna, in qua erat natus, maioris. ad summam indolem accesserat Cn. Scipionis disciplina, sub qua 4 per tot annos omnis militiae artis edoctus fuerat. is et ex fuga collectis militibus et quibusdam de praesidiis deductis haud contemnendum exercitum fecerat 5 iunxeratque cum Ti. Fonteio, P. Scipionis legato. sed tantum praestitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore, ut castris citra Hiberum communitis, cum ducem exercitus comitiis militaribus 6 creari placuisset, subeuntes alii aliis in custodiam valli stationesque, donec per omnis suffragium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint. 7 omne inde tempus exiguum id fuit muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit; et omnia imperia milites cum inpigre, tum haudqua8 quam abiecto animo exequebantur. ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est, signumque pugnae propositum ab novo duce 9 milites viderunt, recordati, quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nomi10 natim ducem implorare. neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebris et inutiles se proiecissent fletus potius, quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent -animos, et ne inultos imperatores suos iacere sinerent: 11 cum subito clamor tubarumque sonus iam enim

prope vallum hostes erant exauditur. inde verso repente in iram luctu discurrunt ad arma, ac velut accensi rabie concurrunt ad portas et in hostem neglegenter atque incomposite venientem incurrunt. extemplo inprovisa res pavorem incutit Poenis, mi- 12 rabundique, unde tot hostes subito exorti prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia sui victis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus caesis exstitisset, quis castris praeesset, quis signum dedisset pugnae ad haec tot tam necopinata primo 13 omnium incerti stupentesque referunt pedem, dein valida inpressione pulsi terga vertunt. et aut fugien- 14 tium caedes foeda fuisset aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius propere receptui dedisset signum obsistensque ad prima signa et quosdam ipse retinens concitatam repressisset aciem. inde in castra avidos adhuc caedisque et sanguinis reduxit. Carthaginienses trepide primo ab hostium vallo acti 15 postquam neminem insequi viderunt, metu substitisse rati contemptim rursus et sedato gradu in castra abeunt.

Par neglegentia in castris custodiendis fuit; nam 16 etsi propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse duorum exercituum ante paucos dies deletorum succurrebat. ob hoc cum omnia neglecta apud hostis 17 essent, exploratis iis Marcius ad consilium prima specie temerarium magis quam audax animum adiecit, ut ultro castra hostium oppugnaret, facilius esse ratus 18 unius Hasdrubalis expugnari castra quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces iunxissent, sua defendi; simul aut, si successisset coeptis, erecturum se ad-19 flictas res aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma contemptum sui dempturum. XXXVIII. ne tamen 1 subita res et nocturnus terror et iam non suae fortunae consilium perturbaret, adloquendos adhortandosque sibi milites ratus contione advocata ita disseruit: „,vel mea 2 erga imperatores nostros vivos mortuosque pietas, vel praesens omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuivis

[ocr errors]

facere potest mihi hoc imperium, ut amplum iudicio vestro, ita re ipsa grave ac sollicitum esse. quo enim 3 tempore, nisi metus maerorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem, ut aliqua solacia invenire aegro animo possem, cogor vestram omnium vicem, quod 4 difficillimum in luctu est, unus consulere. et ne tum quidem, ubi, quonam modo has reliquias duorum exercituum patriae conservare possim, cogitandum 5 est, avertere animum ab assiduo maerore licet. praesto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe 6 somno, neu se, neu invictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque 7 instituta sequi iubent et, ut imperiis vivorum nemo oboedientior me uno fuerit, ita post mortem suam, quod in quaque re facturos illos fuisse maxime cen8 seam, id optimum ducere. vos quoque velim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam extinctos prosequi - vivunt vigentque fama rerum gestarum, sed, quotienscumque occurret memoria illorum, velut si adhortantis signumque dantis videatis eos, ita proelia 9 inire. nec alia profecto species hesterno die oblata oculis animisque vestris memorabile illud edidit proelium, quo documentum dedistis hostibus non cum Sci10 pionibus extinctum esse nomen Romanum et, cuius populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto saevitia fortunae emersuram esse. 11 nunc, quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri libet, quantum audeatis duce vestro auctore. enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in maiorem gloriam atque oppor12 tunitatem volui, ut postmodo praeparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis. nec huius occasionis spem, milites, 13 forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo. a vobis

non

quoque profecto si quis quaerat, quonam modo pauci a multis, victi a victoribus castra tutati sitis, nihil aliud respondeatis, quam id ipsum timentis vos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse. et ita se res habet: ad id, quod 14 ne timeatur fortuna facit, minime tuti sunt homines, quia, quod neglexeris, incautum atque apertum habeas. nihil omnium nunc minus metuunt hostes, quam ne 15 obsessi modo ipsi atque oppugnati castra sua ultro oppugnemus. audeamus, quod credi non potest ausuros nos. eo ipso, quod difficillimum videtur, facilius erit. tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos. 16 exploratum habeo non vigiliarum ordinem, non stationes iustas esse. clamor in portis auditus et primus 17 impetus castra ceperit. tum inter torpidos somno paventisque ad necopinatum tumultum et inermis in cubilibus suis oppressos illa caedes edatur, a qua vos hesterno die revocatos aegre ferebatis. scio audax 18 videri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento, cuius praetervolat opportunitas, cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras. unus exercitus in propinquo est, duo haud 19 procul absunt; nunc adgredientibus spes aliqua est; et iam temptastis vestras atque illorum vires. si 20 diem proferimus et hesternae eruptionis fama contemni desierimus, periculum est, ne omnes duces, omnes copiae conveniant. tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium, quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit? ut dividendo copias 21 periere duces nostri, ita separatim ac divisi opprimi possunt hostes. alia belli gerendi via nulla est. proinde nihil praeter noctis proximae opportunitatem expectemus. ite deis bene iuvantibus, corpora curate, 22 ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium inrumpatis, quo vestra tutati estis."

Laeti et audiere ab novo duce novum consilium, 23

« IndietroContinua »