Immagini della pagina
PDF
ePub

quibus sacramento liberi vestri dicant, ad quorum edictum conveniant, sub quorum tutela atque cura militent. lacus Trasumennus et Cannae tristia ad recorda- 20 tionem exempla, sed ad praecavendas similes clades utilia documento sunt. praeco, Aniensem iuniorum in suffragium revoca.' IX. Cum T. Otacilius ferociter 1 eum continuare consulatum velle vociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul iussit et, quia in urbem non inierat protinus in campum ex 2 itinere profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri. interim praerogativa suffragium init, creati- 3 que in ea consules Q. Fabius Maximus quartum M. Marcellus tertium. eosdem consules ceterae centuriae sine variatione ulla dixerunt. et praetor unus refectus 4 Q. Fulvius Flaccus, novi alii creati, T. Otacilius Crassus iterum, Q. Fabius consulis filius, qui tum aedilis curulis erat, P. Cornelius Lentulus. comitiis praetorum per- 5 fectis senatus consultum factum, ut Q. Fulvio extra ordinem' urbana provincia esset, isque potissimum consulibus ad bellum profectis. urbi praeesset. Aquae 6 magnae bis eo anno fuerunt, Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.

Quinto anno secundi Punici belli Q. Fabius Maxi- 7 mus quartum M. Claudius Marcellus tertium consulatum ineuntes plus solito converterant in se civitatis animos; multis enim annis tale consulum par non fuerat. re- 8 ferebant senes sic Maximum Rullum cum P. Decio ad bellum Gallicum, sic postea Papirium Carviliumque adversus Samnites Bruttiosque et Lucanum cum Tarentino populum consules declaratos. absens Marcellus 9 consul creatus, cum ad exercitum esset; praesenti Fabio atque ipso comitia habente consulatus continuatus. tempus ac necessitas belli ac discrimen summae rerum 10 faciebant, ne quis aut in eam rem exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet; quin laudabant potius magnitudinem animi, quod cum 11

summo imperatore esse opus rei publicae sciret seque eum haud dubie esse, minoris invidiam suam, si qua ex ea re oreretur, quam utilitatem rei publicae fecisset. 1 X. Quo die magistratum inierunt consules, senatus 2 in Capitolio est habitus, decretumque omnium primum, ut consules sortirentur conpararentve inter se, uter censoribus creandis comitia haberet, priusquam ad exer3 citum proficisceretur. prorogatum deinde imperium omnibus, qui ad exercitus erant, iussique in provinciis manere, Ti. Gracchus Luceriae, ubi cum volonum exercitu erat, C. Terentius Varro in agro Piceno, M. Pom4 ponius in Gallico, et praetores prioris anni pro praetoribus Q. Mucius obtineret Sardiniam, M. Valerius ad Brundisium orae maritimae intentus adversus omnes 5 motus Philippi Macedonum regis praeesset; P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta provincia, T. Otacilio classis eadem, quam adversus Carthaginienses priore anno habuisset.

6 Prodigia eo anno multa nuntiata sunt, quae quo magis credebant simplices ac religiosi homines, eo plura nuntiabantur: Lanuvi in aede intus Sospitae Iunonis 7 corvos nidum fecisse; in Apulia palmam viridem arsisse; Mantuae stagnum effusum Mincio amni cruentum visum; et Calibus creta et Romae in foro bovario sanguine 8 pluvisse; et in vico Insteio fontem sub terra tanta vi aquarum fluxisse, ut serias doliaque, quae in eo loco. 9 erant, provoluta velut impetus torrentis tulerit; tacta de caelo atrium publicum in Capitolio, aedem in campo Vulcani, arcem in Sabinis publicamque viam, murum 10 ac portam Gabiis. iam alia vulgata miracula erant: hastam Martis Praeneste sua sponte promotam; bovem in Sicilia locutum; infantem in utero matris in Marrucinis "io triumphe" clamasse; ex muliere Spoleti virum factum; Hadriae aram in caelo speciesque homi11 num circum eam cum candida veste visas esse. quin Romae quoque in ipsa urbe secundum apum examen in foro visum, quod mirabile est, quia rarum,] adfirmantes

quidam legiones se armatas in Ianiculo videre concitaverunt civitatem ad arma, cum qui in Ianiculo 12 essent, negarent quemquam ibi praeter adsuetos collis. eius cultores adparuisse. haec prodigia hostiis maiori- 13 bus procurata sunt ex haruspicum responso, et supplicatio omnibus deis, quorum pulvinaria Romae essent, indicta est.

XI. Perpetratis quae ad pacem deum pertinebant, 1 de re publica belloque gerendo et quantum copiarum et ubi quaeque essent, consules ad senatum rettulerunt. duodeviginti legionibus bellum geri placuit: binas con- 2 sules sibi sumere, binis Galliam Siciliamque ac Sardiniam obtineri; duabus Q. Fabium praetorem Apuliae, 3 duabus volonum Ti. Gracchum circa Luceriam praeesse; singulas C. Terentio proconsuli ad Picenum et M. Valerio ad classem circa Brundisium relinqui; duas urbi praesidio esse. hic ut numerus legionum explere- 4 tur, sex novae legiones erant scribendae. eas primo 5 quoque tempore consules scribere iussi et classem parare, ut cum eis navibus, quae pro Calabriae litoribus in statione essent, centum quinquaginta longarum classis navium eo anno expleretur. dilectu habito et centum 6 navibus novis deductis Q. Fabius comitia censoribus creandis habuit; creati M. Atilius Regulus et P. Furius Philus.

Cum increbresceret rumor bellum in Sicilia esse, 7 T. Otacilius eo cum classe proficisci iussus est. cum deessent nautae, consules ex senatus consulto edixerunt, ut, qui L. Aemilio C. Flaminio censoribus milibus aeris quinquaginta ipse aut pater eius census fuisset usque ad centum milia, aut cui postea tanta res esset facta, nautam unum cum sex mensum stipendio daret; qui 8 supra centum milia usque ad trecenta, tris nautas cum stipendio annuo; qui supra trecenta usque ad deciens aeris, quinque nautas; qui supra deciens, septem; senatores octo nautas cum annuo stipendio darent. ex hoc 9 edicto dati nautae armati instructique ab dominis cum

triginta dierum coctis cibariis naves conscenderunt. tum primum est factum, ut classis Romana sociis navalibus privata inpensa paratis conpleretur. 1 XII. Hic maior solito adparatus praecipue conterruit Campanos, ne ab obsidione Capuae bellum eius anni 2 Romani inciperent. itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt, ut Capuam exercitum admoveret: ad eam oppugnandam novos exercitus scribi Romae, nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos 3 esse. id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus, ne praevenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in veteribus castris super Capuam consedit. 4 inde Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul Capuae relictis cum cetero exercitu ad lacum Averni per speciem sacrificandi, re ipsa, ut temptaret 5 Puteolos quodque ibi praesidium erat, descendit. Maximus, postquam Hannibalem Arpis profectum et regredi in Campaniam adlatum est, nec die nec nocte inter6 misso itinere ad exercitum redit et Ti. Gracchum ab Luceria Beneventum copias admovere, Q. Fabium praetorem is filius consulis erat ad Luceriam Graccho 7 succedere iubet. in Siciliam eodem tempore duo praetores profecti, P. Cornelius ad exercitum, T. Otacilius, 8 qui maritimae orae reique navali praeesset. et ceteri in suas quisque provincias profecti; et quibus prorogatum imperium erat, easdem, quas priori anno, regiones obtinuerunt.

[ocr errors]

XIII. Ad Hannibalem, cum ad lacum Averni esset, quinque nobiles iuvenes ab Tarento venerunt, partim ad Trasumennum lacum partim ad Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate, qua usus ad2 versus omnes Romanorum socios Poenus fuerat. ei memores beneficiorum eius perpulisse magnam partem se iuventutis Tarentinae referunt, ut Hannibalis amicitiam ac societatem quam populi Romani mallent, legatosque ab suis missos rogare Hannibalem, ut exercitum 3 propius Tarentum admoveat. si signa eius, si castra

conspecta a Tarento sint, haud ullam intercessuram moram, quin urbs in potestatem eius tradatur: in potestate iuniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam esse. Hannibal conlaudatos eos oneratosque ingentibus 4 promissis domum ad coepta maturanda redire iubet: se in tempore adfuturum esse. hac cum spe dimissi Tarentini. ipsum ingens cupido incesserat Tarenti potiundi. 5 urbem esse videbat cum opulentam nobilemque tum maritimam et in Macedoniam opportune versam, regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, quoniam Brundisium Romani haberent, petiturum. sacro 6 inde perpetrato, ad quod venerat, et, dum ibi moratur, pervastato agro Cumano usque ad Miseni promunturium, Puteolos repente agmen convertit ad opprimendum praesidium Romanum. sex milia hominum erant, 7 et locus munimento quoque, non natura modo tutus. triduum ibi moratus Poenus ab omni parte temptato praesidio, deinde, ut nihil procedebat, ad populandum agrum Neapolitanum magis ira quam potiundae urbis spe processit. adventu eius, in propincum agrum mota 8 Nolana est plebs, iam diu aversa ab Romanis et infesta senatui suo. itaque legati ad arcessendum Hannibalem cum haud dubio promisso tradendae urbis venerunt. praevenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus. die uno Suessulam a Calibus, cum Vulturnus amnis traicientem moratus esset, contenderat; inde proxima nocte sex milia peditum equites 10 quingentos, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit. et uti a consule omnia inpigre facta sunt ad 11 praeoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat, bis iam ante nequiquam temptata re segnior ad credendum Nolanis factus.

XIV. Isdem diebus et Q. Fabius consul ad Casi- 1 linum temptandum, quod praesidio Punico tenebatur, venit, et ad Beneventum velut ex composito parte altera Hanno ex Bruttiis cum magna peditum equitumque manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria accessit. qui 2

« IndietroContinua »