Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXVI.

PERIOCHA LIBRI XXVI.

Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit. ipse cum duobus milibus equitum usque ad ipsam Capenam portam, ut situm urbis exploraret, obequitavit. et cum per triduum in aciem utrimque exercitus omnis descendisset, certamen tempestas diremit; nam cum in castra redisset, statim serenitas erat. Capua capta est a Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus. principes Campanorum veneno sibi mortem consciverunt. cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos, ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium peregit. cum comitiis apud populum quaereretur, cui mandaretur Hispaniarum imperium, nullo id volente suscipere P. Scipio, P. filius eius, qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum et suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit, cum haberet annos XXIV videreturque divina stirpe creatus, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie in Capitolio erat, et in cubiculo matris eius anguis saepe videbatur. praeterea gestas in Sicilia continet et amicitiam cum Aetolis iunctam bellumque gestum adversus Acarnanas et Philippum, Macedoniae regem.

res

I. Cn. Fulvius Centimalus P. Sulpicius Galba con- 1 sules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt. Q. Fulvio Ap. Claudio, prioris anni consulibus, pro- 2 rogatum imperium est atque exercitus, quos habebant,

[ocr errors]

decreti adiectumque, ne a Capua, quam obsidebant, 3 abscederent prius quam expugnassent. ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum, quae in nullam umquam civitatem iustior fuit, quam 4 quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus 5 animos videbatur ad veteris imperii respectum. et praetoribus prioris anni, M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia, cum binis legionibus, quas habuerant, pro6 rogatum est imperium; prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo 7 exercitu, quem haberet; si supplemento opus esset, suppleret de legionibus, quibus P. Cornelius propraetor 8 in Sicilia praeesset, dum ne quem militem legeret ex eo numero, quibus senatus missionem reditumque in 9 patriam negasset ante belli finem. C. Sulpicio, cui Sicilia evenerat, duae legiones, quas P. Cornelius habuisset, decretae et supplementum de exercitu Cn. Fulvii, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatus10 que erat. huic generi militum senatus eundem quem Čannensibus finem statuerat militiae. additum etiam utrorumque ignominiae est, ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus pas11 suum aedificarent. L. Cornelio in Sardinia duae legiones datae, quibus Q. Mucius praefuerat; supplementùm, si 12 opus esset, consules scribere iussi. T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque ora cum legionibus classibusque, quibus praeerant, decretae; quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus 13 habebant naves. tribus et viginti legionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum.

1 II. Principio eius anni cum de litteris L. Marcii referretur, res gestae magnificae senatui visae; titulus honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato "propraetor senatui" scripserat, 2 magnam partem hominum offendebat: rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspi

candorum comitiorum in castra et provincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri. et cum quidam referendum ad senatum cen- 3 serent, melius visum differri eam consultationem, donec proficiscerentur equites, qui ab Marcio litteras attulerant. rescribi de frumento et vestimentis exercitus 4 placuit eam utramque rem curae fore senatui; adscribi autem "propraetori L. Marcio" non placuit, ne id ipsum, quod consultationi reliquerant, pro praeiudicato ferret. dimissis equitibus de nulla re prius consules rettule- 5 runt, omniumque in unum sententiae congruebant, agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent, quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum, cui Cn. Scipio imperator praefuisset. ea res cum tribunis acta promul- 6 gataque est.

Sed aliud certamen occupaverat animos. C. Sem- 7 pronius Blaesus die dicta Cn. Fulvium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum. praecipitem perduxisse dictitans, neminem praeter Cn. 8 Fulvium ante conrupisse omnibus vitiis legiones suas, quam proderet. itaque vere dici posse prius eos perisse, quam viderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo victos esse. neminem, cum suffragium 9 ineat, satis cernere, cui imperium, cui exercitum permittat. quid interfuisse inter Ti. Sempronium et Cn. Fulvium? Ti. Sempronium, cum ei servorum exercitus 10 datus esset, brevi effecisse disciplina atque imperio, ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset, praesidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas, Beneventum aliasque urbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse: Cn. Ful- 11 vium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos servilibus vitiis imbuisse. ergo effecisse, ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et inbelles inter hostes essent nec impetum modo Poe

T. LIVI. III.

8

12 norum, sed ne clamorem quidem sustinere possent. nec hercule mirum esse cessisse milites in acie, cum primus 13 omnium imperator fugeret; magis mirari se aliquos stantis cecidisse, et non omnes comites Cn. Fulvi fuisse pavoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paulum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse 14 quam deserere circumventos exercitus: Cn. Fulvium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. facinus indignum esse Cannensem exercitum, quod ex acie fugerit, in Siciliam deportatum, ne prius inde dimittatur, quam hostis ex Italia decesserit, et hoc 15 idem in Cn. Fulvi legionibus nuper decretum: Cn. Fulvio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse, et eum in ganea lustrisque, ubi iuventam 16 egerit, senectutem acturum, milites, qui nihil aliud peccaverint, quam quod imperatoris similes fuerint, relegatos prope in exilium ignominiosam pati militiam. adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi, hono1 rato atque inhonorato esse. III. reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentis productos in aciem, non eo quo voluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco aequo instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse. 2 cum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut Varronem Cannensi pugna, ut multos alios impe3 ratores. qui autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus 4 futura esset, potuisse? non se inopia commeatus in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumventum; vi aperta, armis, acie victum. nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pavo5 rem facere. bis est accusatus pecuniaque anquisitum; tertio testibus datis, cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pavorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos mili6 tes, cum haud vanum timorem ducis crederent, terga

dedisse, tanta ira accensa est, ut capite anquirendum contio succlamaret. de eo quoque novum certamen 7 ortum; nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati conlegae 8 negarunt se in mora esse, quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret, quoad vel capitis vel pecuniae iudicasset privato. tum Sempronius perduellionis se iudi- 9 care Cn. Fulvio dixit diemque comitiis ab C. Calpurnio praetore urbano petit. inde alia spes ab reo temptata 10 est, si adesse in iudicio Q. Fulvius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuae potiundae. id cum per litteras miserabiliter pro fratris 11 capite scriptas petisset Fulvius, negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, postquam dies co- 12 mitiorum aderat, Cn. Fulvius exulatum Tarquinios abiit. id ei iustum exilium esse scivit plebs.

IV. Inter haec vis omnis belli versa in Ca- 1 puam erat; obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur; nec aut famem tolerare servitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas. inventus est Numida, qui acceptis litteris eva- 2 surum se professus praestaret promissum. per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis, dum aliquid virium superesset, ab omni parte eruptionem temptandi. ceterum in multis certaminibus eque- 3 stria proelia ferme prospera faciebant, pedite superabantur. sed nequaquam tam laetum vincere quam triste vinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. inita tandem ratio est, ut quod viribus deerat 4 arte aequaretur. ex omnibus legionibus electi sunt iuvenes maxime vigore ac levitate corporum veloces; eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data praefixa ferro, quale hastis velitaribus inest. eos singulos in equos suos accipientes 5 equites adsuefecerunt et vehi post sese et desilire perniciter, ubi datum signum esset. id postquam ad- 6

« IndietroContinua »